Liber de haeresibus 55.1
SELEUCI ET HERMIAE HAERESIS DE DEO CORPOREO. Quae est haec vanitas Galatarum, Seleuci et Hermiae haereticorum? qui cum volunt Deum esse corporeum, hylen etiam, id est, materiam mundi coaeternam esse cum Deo asserunt, et materiam quidem elementorum, quae est sine anima, irrationabilis scilicet, quae facta est a Deo Patre per Filium ex nihilo, ut possit esse quae ante non erat, non ita accipiunt.
PL 12, 1169Aセレウコスとヘルミアスの、神は肉体を持つとする異端。――ガラティア人のこの空しさ、異端者セレウコスとヘルミアスのそれとは何か。彼らは神が肉体を持つとし、ヒュレー、すなわち世界の質料が神とともに永遠であると主張する。そして、元素の質料、すなわち魂を持たず、つまり理性なきものが、父なる神によって子を通して無から造られ、前にはなかったものがあり得るようにされたのだとは、そのようには受け入れない。
Liber de haeresibus 55.2
Spiritum autem hominis, id est, animam non factam a Deo per Filium, sed de terra esse aiunt: malum autem aliquando a Deo, aliquando esse a materia asserunt.
PL 12, 1169Aまた人間の霊、すなわち魂は、神が子を通して造ったものではなく、地からのものだと言う。悪はときに神から、ときに質料からあると主張する。
Liber de haeresibus 55.3
Salvatorem autem in carne negant sedere ad dexteram Patris, sed exspoliasse carnem, et posuisse in solem aestimant, quia dixit Propheta, cum nesciant quid dixerit: In sole posuit tabernaculum suum.
PL 12, 1169Aまた救い主が肉において父の右に座していることを否定し、肉を脱いで太陽の中に置いたと考える。預言者が言ったからであるが、彼らは何を言ったのかを知らない。「太陽の中に彼は自分の幕屋を置いた。」
Liber de haeresibus 55.4
Paradisum visibilem affirmant ex Platone, et isti vanitatibus servientes et animas hominum de igne et spiritu esse aestimantes, isto baptismo non utuntur, propter verbum hoc, quod dixit Joannes Baptista: Ipse vos baptizabit in Spiritu et igne (Marc. I, 8) .
PL 12, 1170A彼らはプラトンに由来する、見える楽園を主張し、これらの空しいものに仕え、人間の魂は火と霊から成ると考えて、この〔水の〕洗礼を用いない。洗礼者ヨハネが言ったこの言葉のゆえにである。「彼は汝らに霊と火で洗礼を授ける」(マルコ1:8)。
Liber de haeresibus 55.5
Isti angelos dicunt creatores esse animarum nostrarum, non Christum Salvatorem. Mundum autem istum infernum esse asserunt, et Resurrectionem in filiorum procreatione hanc esse praedicant, quae fit in humano genere quotidie, non illam immortalitatis futuram atque gloriosam annuntiant exspectantes.
PL 12, 1170A彼らは、我々の魂の創造者は天使たちであって、救い主キリストではないと言う。またこの世を冥界であると主張し、復活とは、人類において日ごとに起こる、子らの生殖におけるこの〔復活〕のことだと説き、不死の栄光ある将来のあの〔復活〕を、待ち望んで告げることはない。