ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput CIV 第CIV章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1217B · 6 sectiones

Liber de haeresibus 104.1

1

DE VARIIS LINGUIS HAERESIS. Est haeresis alia, quae de lingua et linguis ambigit, quum Scriptura dicat et unam linguam et linguas.

PL 12, 1217B

さまざまな言語についての異端。――もう一つの異端があり、言語、また諸言語について疑う。聖典が一つの言語についても、諸言語についても語っているからである。

Liber de haeresibus 104.2

2

Si ergo erat una ante, quia pauci erant, sive postea multae, quia multi creverant jam nati homines in saeculo, non est adeo inutile hoc ita sentire.

PL 12, 1218A

したがって、以前は一つであったのは人が少なかったからであり、のちに多くなったのは、すでに生まれた人間が世に増えたからであるなら、そう考えることはそれほど無益ではない。

Liber de haeresibus 104.3

3

Post quintam decimam enim generationem ab Adam usque ad Heber bis mille et septingenti anni sunt, sub quo confusio missa est linguarum, propter peccatum quod fecerant aedificantes turrim et civitatem; et ut rebellantes a Deo hoc passi sunt: habentes enim angelicam gratiam, id est multarum linguarum scientiam, non agnoscebant datorem tantae sapientiae Dominum; contraque eum conantes progredi, perdiderant gratiam, quam sine ullo labore divinitus habebant concessam.

PL 12, 1218A

アダムから数えて十五代目のヘベルまでに、二千七百年がある。このヘベルのもとで言語の混乱が送られたのは、塔と町を建てた者たちが犯した罪のためである。彼らは神に背く者としてこの目に遭った。天使的な恩寵、すなわち多くの言語の知識を持っていながら、これほどの知恵の与え主である主を認めず、主に逆らって進もうとして、神から労せずして授けられていた恩寵を失ったのである。

Liber de haeresibus 104.4

4

Et quod sine studio ante donatum fuerat a Domino naturaliter omnibus, ut Dei imagini: postea per studium atque doctrinam, oblivione immissa a Domino, vix discere praevalebant non omnes, nec multas, sed vix paucas linguas, ita ut tres quis, aut quatuor valeret ediscere, atque iisdem vix eloqui.

PL 12, 1218A

また、以前は主から、神の像としてすべての人に生まれつき労せずに与えられていたものを、のちには学びと教えによって、主が忘却を送ったために、人々はすべてではなく、多くの言語でもなく、わずかな言語をやっと学べるにすぎなかった。三つか四つを習得できる者がいても、それを話すのもやっとであった。

Liber de haeresibus 104.5

5

Tamen omnem scientiam linguarum, quae ante duo millia annorum et septingentos annos, offendentes amiserant homines, sub Apostolis rursum post ascensionem suam Dominus per Spiritum sanctum sine quodam labore credentibus conferebat, sicut scriptum est in Actibus Apostolorum.

PL 12, 1218B

それでも、二千七百年前に人々が神を怒らせて失った諸言語のあらゆる知識を、主は昇天ののち、使徒たちのもとで、聖なる霊によって信じる者たちに再び、労せずして授けた。使徒言行録に書かれているとおりである。

Liber de haeresibus 104.6

6

Angelicae enim virtutis est linguas scire omnium hominum; per fidem autem Christi, sine labore linguarum omnium credentibus subministratur scientia; sicut legimus docente divino Spiritu, Apostolos, atque gentes itidem credentes tunc temporis in Christum Dominum Salvatorem, sine labore linguarum omnium donatam scientiam praedicasse; ut sub Petro et Paulo, et aliis factum est, cum docerent gentes, venisse Spiritum Dei a Deo, et linguis multis eos potuisse eloqui, ut audientes homines mirarentur de gentibus, quod tantarum linguarum et ipsi per fidem Christi, scientiam haberent sine doctrina concessam.

PL 12, 1219A

すべての人の言語を知ることは、天使的な力に属する。キリストへの信仰によって、すべての言語の知識が、信じる者たちに労せずして与えられる。我々が読むとおり、神の霊が教えるとき、使徒たち、また当時キリストを、主にして救い主として信じた諸国民も、労せずして授かったすべての言語の知識を宣べ伝えたのである。ペトロとパウロ、そのほかの者たちのもとで起こったのがそれであり、彼らが諸国民を教えたとき、神の霊が神から来て、彼らが多くの言語で語ることができたので、聞いた人々は、諸国民のうちの者たちが、キリストへの信仰によって、教えを受けずに授けられたこれほど多くの言語の知識を、自分たちも持っていることに驚いた。