ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput X 第X章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1123A · 3 sectiones

Liber de haeresibus 10.1

1

HELIOGNOSTI. Heliognosti, qui et Devictiaci dicuntur, solem adorantes, atque dicentes, solem scire omnia quae Dei sunt: homines etiam non alium nisi solem illuminare, solemque eis praebere omnia nutrimenta: non cognoscentes, quod in servitute positus cursum suum peragrat a Deo Patre per Christum Dominum in sancto Spiritu statutum quotidie, de quo scriptum est: Qui dicit soli oriri, et oritur, et non oriri, et non oritur.

PL 12, 1123A

ヘリオグノスティ派。――ヘリオグノスティ派は、デウィクティアキ派〔底本は Devictiaci。ミーニュの脚注はこの名を不明とし、Devictiatici、Heliactiaci、Aegyptiaci などの推定を挙げる〕とも呼ばれ、太陽を崇拝して、太陽は神に属することをすべて知っていると言い、また人間を照らすのは太陽にほかならず、太陽が彼らにあらゆる糧を供するのだと言う。しかし、太陽が隷属の身に置かれ、父なる神によって、主キリストを通して、聖なる霊において日々定められた軌道をめぐっていることを、彼らは知らない。これについては書かれている。「太陽に昇れと言えば太陽は昇り、昇るなと言えば昇らない者」。

Liber de haeresibus 10.2

2

Quem Hermes ille vanus paganus Trismegistus docuit, post Dominum omnipotentem, non alium nisi solem debere ipsummet homines adorare: qui cum ad Celtarum provinciam perrexisset, ipse eos dignoscitur docuisse, atque huic errori ut succumberent, eisdem suasisse.

PL 12, 1123B

あのむなしい異教徒ヘルメス・トリスメギストスが、全能の主の次には太陽にほかならぬものを人間は拝むべきだと教えた。彼がケルト人の属州に赴いたとき、自ら彼らを教え、この誤りに屈するよう彼らを説得したことが知られている。

Liber de haeresibus 10.3

3

Quem solem Judaei captivati adorabant, ut Ezechiel propheta eosdem Judaeos incusando condemnat et acrius crimen majestatis declarat et arguit contestando, sicut scriptum est (Ezech. VIII, 16) .

PL 12, 1124A

この太陽を、捕囚のユダヤ人たちは崇拝した。預言者エゼキエルが、そのユダヤ人たちを責めて断罪し、証言して、大逆罪をいっそう厳しく宣言し論証している。書かれているとおりである(エゼキエル8:16)。