Liber de haeresibus 131.1
HAERESIS DE PECCATO CAIN. Sunt haeretici contraria sentientes libro Geneseos, quo Dominus dixerit ad Cain: Peccasti, quiesce; ad te conversio tua, et tu ejus dominaberis (Gen. IV, 7) .
PL 12, 1261Aカインの罪についての異端。――創世記に反することを考える異端者たちがいる。そこで主はカインにこう言ったのである。「汝は罪を犯した。静まれ。汝の立ち返りは汝のもとにある。汝はそれを支配するであろう」(創世記4:7)。
Liber de haeresibus 131.2
Cum enim dicit: Tu ipsius dominaberis; putant quod dixerit ei: tu eris dominus fratris tui.
PL 12, 1261A彼らは「汝はそれを支配するであろう」と言っているのを聞いて、主が彼に「汝は汝の兄弟の主となるであろう」と言ったのだと考える。
Liber de haeresibus 131.3
Et quamvis si ita quis senserit, quia major natu erat Cain quam Abel frater ejus, quia et in Lege majores natu, erant et honore, id est primogeniti; non autem hic dicit: Tu ejus dominaberis, quasi eris dominus ejus, quod est in omnibus contrarium.
PL 12, 1261Aたとえ、カインはその兄弟アベルより年上であり、律法でも年長者は、すなわち長子は名誉においても上であったから、こう解する者がいたとしても、ここで言われているのは「汝は彼を支配するであろう」、すなわち「汝は彼の主となるであろう」という意味ではない。それはあらゆる点で逆である〔底本の Et quamvis si ita quis senserit は文が整わず、「たとえ…と解する者があっても」と取った〕。
Liber de haeresibus 131.4
Si enim ita esset, quomodo dabat in eum mortis sententiam Dominus, quod suum occiderat fratrem sicut scriptum est?
PL 12, 1261Bもしそうであったなら、書かれているとおり、カインが自分の兄弟を殺したことについて、主はなぜ彼に死の宣告を下したのか。
Liber de haeresibus 131.5
Non ergo ita dicit Scriptura, dominari illum fratri suo ut eum interficeret; sed dominaberis cogitationi tuae malae utique, quae est in arbitrio tuo, ut cujusque hominis arbitrio, atque voluntate, aut projiciat de corde suo malam cogitationem immissam a diabolo, aut non projiciendo crimen incurrat perpetuum.
PL 12, 1262Aそれゆえ聖書は、彼が兄弟を殺すほどに支配せよと言っているのではない。むしろ「汝は汝の悪い考えを支配するであろう」と言っているのである。それは汝の裁量のうちにあり、各人の裁量と意志によって、悪魔から吹き込まれた悪い考えを心から投げ捨てるか、あるいは投げ捨てずに永続する罪に陥るかである。
Liber de haeresibus 131.6
Ut perscrutator enim cordis et animi hominis Christus Dominus occulta ipsius pervidens, arguebat quod cogitaverat, et monebat ne faceret illud sceleris, inque hoc viam parricidii saeculo seminaret.
PL 12, 1262A主キリストは人間の心と思いを究める者として、その隠れたものを見通し、彼が考えていたことを咎め、その悪事をしないよう戒めた。そして、そうすることで近親殺しの道が世に蒔かれることのないようにした。
Liber de haeresibus 131.7
Quod et in Evangelio dictum est: Si habes adversus fratrem tuum iram, vade reconciliari, et sic postea offeres munus tuum (Matth. V, 23) . Et David itidem ait: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 4) .
PL 12, 1262Aこれは福音書にも語られている。「汝の兄弟に対して怒りがあるなら、行って和解せよ。そののちに汝の供え物を献げよ」(マタイ5:23)。ダビデも同じく言う。「怒れ、しかし罪を犯すな」(詩篇4:4)。
Liber de haeresibus 131.8
Et qui modus sit, irascimini, et nolite peccare, ipse subsequitur disserens: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Ibid.) .
PL 12, 1262A「怒れ、しかし罪を犯すな」とはどのような程度のことか。彼自身がこれに続けて論じている。「汝らが心の中で言うこと、寝床の上で悔いて心を刺されよ」(詩篇、同じ箇所)。
Liber de haeresibus 131.9
Salomon etiam: Si ascenderit spiritus inimici dominantis in te, ne des ei locum ut in te habitet (Eccles. X, 4) . Et Dominus: Qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicii (Matth. V, 22) .
PL 12, 1262Bソロモンもまた言う。「汝を支配しようとする敵の霊が上ってくるなら、それに、汝のうちに住む場所を与えるな」(コヘレトの言葉10:4)。また主は言う。「理由なく自分の兄弟に怒る者は、裁きを受ける」(マタイ5:22)。
Liber de haeresibus 131.10
Ideoque pellendam cogitationem ex suggestione inimici Dominus edocebat illico, ne cum diu sit in homine, ad perpetrandum facinus eum provocet proniorem.
PL 12, 1263Aそれゆえ主は、敵の唆しから来る考えは、ただちに追い払うべきだと教えた。それが長く人のうちにあれば、彼をいっそう傾かせて凶行を犯させるからである。