ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput XLIV 第XLIV章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1160A · 2 sectiones

Liber de haeresibus 44.1

1

CERDON. Cerdon autem quidam surrexit post hos, pejus suis doctoribus praedicans, qui cum venisset Romam de Syria, ausus est dicere duo esse Principia, id est, unum Deum bonum, et unum malum: et Deum quidem bonum, bona facere et malum mala.

PL 12, 1160A

ケルドン。――これらの者たちのあとに、ケルドンという者が現れ、自分の師たちよりも悪いことを説いた。彼はシリアからローマに来て、始源は二つ、すなわち一人の善い神と一人の悪い神がある、善い神は善を、悪い神は悪をなす、と大胆にも言った。

Liber de haeresibus 44.2

2

Jesum autem Salvatorem non natum asserit de Virgine, nec apparuisse in carne, nec de coelo descendisse, sed putative visum fuisse hominibus, qui non videbatur, inquit, vere, sed erat umbra: unde et putabatur quibusdam pati, non tamen vere patiebatur.

PL 12, 1160A

彼はまた、救い主イエスはおとめから生まれたのではなく、肉において現れたのでもなく、天から降ったのでもなく、人々には仮現のかたちで見えたにすぎず、彼は真には見えておらず、影であった、そのため一部の者には苦しんでいると思われたが、実際には真に苦しんではいなかった、と主張する。