Liber de haeresibus 95.1
HAERESIS TERRAM BEATITUDINIS IGNORANS AC REPROBANS. Alia est haeresis quae de terra ambigit, dicens hanc esse solam et aliam non esse: ignorans quod alia est, quae veluti matrix est omnium rerum, universaque continet; quae quasi ὕλη, id est materia, reperitur in Scripturis; quae est invisibilis, et incomposita; quae a Deo facta est in primo die.
PL 12, 1207A至福の地を知らず、また退ける異端。――地について疑う別の異端がある。この地だけがあって、ほかにはないと言い、別の地があることを知らない。その地は、いわばあらゆるものの母胎であり、万物を含み、聖典ではいわばヒュレー、すなわち質料として見いだされ、見えず、整えられておらず、第一日に神によって造られた。
Liber de haeresibus 95.2
Haec autem in qua habitamus, super aquam fundata ostenditur, ut dixit David: Qui fundasti terram super aquam (Psal. CXXXVI, 6) .
PL 12, 1208Aしかし、我々が住むこの地は、水の上に基を据えられたものとして示される。ダビデが「汝は水の上に地を据えた」(詩篇136:6)と言ったとおりである。
Liber de haeresibus 95.3
Nam matrix omnium rerum terra immensa est illa prior quae in primo die facta est; quae continet aquam, et hanc terram quae habitatur a nobis; quae et humano generi et volatilibus, serpentibus, pecudibus, caeterisque aliis fruges et fructus exhibet opulenter; jussa a Christo Domino Salvatore, sicut scriptum est in libro Geneseos, creaturae servire (Gen. I, 11 et 30 seq.) .
PL 12, 1208A万物の母胎である地は、第一日に造られた、あの先のほうの広大な地であり、水と、我々が住むこの地とを含んでいる。それは、人類にも、鳥にも、蛇にも、家畜にも、そのほかのものにも、穀物と果実を豊かに与え、創世記の書に書かれているように、主にして救い主なるキリストによって、被造物に仕えるよう命じられたのである(創世記1:11および30以下)。