ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput XXXI 第XXXI章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1142A · 5 sectiones

Liber de haeresibus 31.1

1

SATURNINUS. Saturninus quidam paulo post et ipse sumens inde fomenta doctrinae mortiferae, asserebat dicens mundum ab angelis factum, et distare angelos a virtute illa, et mundum esse divisum per ordinem angelis, et cogitasse eos ut facerent hominem.

PL 12, 1142A

サトゥルニヌス。――サトゥルニヌスという者が、少しあとに、彼自身もそこから死をもたらす教えの養分を受けて、世界は天使たちによって造られ、天使たちはかの力から隔たっており、世界は天使たちによって順序に従って分けられており、彼らは人間を造ろうと考えたのだ、と主張して言った。

Liber de haeresibus 31.2

2

Fecerunt itaque hominem, et opus ipsorum, inquit, erat homo; de virtute enim superna lumen dicunt fuisse dimissum quod illuminavit mundum istum, et ad concupiscentiam adduxit angelos, statimque ascendit in coelum.

PL 12, 1142A

こうして彼らは人間を造り、人間は彼らの業であった、と彼は言う。彼らが言うには、上なる力から光が送られ、それがこの世界を照らし、天使たちを欲望へと導き、ただちに天へ昇った。

Liber de haeresibus 31.3

3

At illi cupidi ipsius luminis facti, virtutem ejus videre cupiebant: non praevalentes autem, ad invicem dixerunt: Faciamus hominem secundum imaginem et similitudinem nostram. Et facto homine, quia impotens erat, salvari non potuit.

PL 12, 1143A

だが彼らはその光そのものを欲しがるようになり、その力を見ることを望んだ。しかしそれができず、互いに言った。「我々の像に、我々に似せて、人を造ろう。」人が造られたが、それは無力であったので、救われることができなかった。

Liber de haeresibus 31.4

4

Videns itaque virtus superna quod illi hoc fecerunt, misit scintillam, quae correxit hominem et suscitavit et fecit enim vivere.

PL 12, 1143A

そこで、上なる力は、彼らがこれを行ったのを見て、火花を送り、それが人を正し、起こし、生きるようにした〔底本は fecit enim vivere。ミーニュの脚注(ガッリャルディ)は、enim はファブリキウスのハンブルク版の誤植で、シカルドゥス版は fecit eum vivere と正しく読むとする。それに従う〕。

Liber de haeresibus 31.5

5

Scintillam itaque volunt salvari, alia autem virtutibus illis quae fecerunt dimitti ac derelinqui suspicantur, Christum autem umbratiliter apparuisse affirmant, non carnem hominis veram et animam accepisse, atque omnem oeconomiam mysterii Salvatoris ita complesse.

PL 12, 1143A

彼らは火花は救われると主張し、ほかのものは、それらを造った諸力に放置され見捨てられると考える。またキリストは影のように現れたのであり、人間の真の肉と魂を受けたのではなく、こうして救い主の奥義の経綸全体を成し遂げたのだと断言する。