ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput LXXXIV 第LXXXIV章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1196A · 7 sectiones

Liber de haeresibus 84.1

1

ABSTINENTES. Sunt in Galliis, et Hispaniis, et Aquitania veluti abstinentes, qui et Gnosticorum, et Manichaeorum particulam perniciosissimam aeque sequuntur eamdemque non dubitant praedicare, separantes persuasionibus conjugia hominum, et escarum abstinentiam promittentes, quae non ex Legis praecepto, sed promotionis coelestis (Matth. XIX, 12) , et dignitatis causa voluntati hominum talis a Christo concessa est gratia.

PL 12, 1196A

禁欲派。――ガリア、ヒスパニア、アクィタニアに、いわば禁欲者のような者たちがいる。彼らはグノーシス派とマニ教徒の、最も有害な一部分を同様に踏襲し、それを躊躇なく宣べる。説得によって人間たちの婚姻を引き裂き、食物の節制を約束する。しかし、そのような恩寵は、律法の命令によるのではなく、天の昇進(マタイ19:12)と尊厳のゆえに、キリストから人間の意志に与えられたものである。

Liber de haeresibus 84.2

2

Dicit enim Dominus Petro: Non omnes capiunt hoc verbum (Ibid., 11) . Et iterum idem Dominus ait: Qui dimiserit uxorem suam sine causa criminis, facit eam moechari (Ibid., 9) .

PL 12, 1197A

主はペトロに言うからである。「すべての人がこの言葉を受け入れるのではない」(同11)。また同じ主は言う。「罪の理由なく自分の妻を離縁する者は、彼女に姦淫を犯させる」(同9)。

Liber de haeresibus 84.3

3

Aliud est itaque consensu communi (I Cor. VII, 5) hoc fieri laudis causa majoris consequendae a Domino, et aliud contra Legem suadere, contraque amborum facere voluntatem.

PL 12, 1197A

ゆえに、主からより大きな称賛を得るために、これが共通の合意によって行われる(一コリント7:5)のと、律法に反して勧め、双方の意志に反して行うのとは、別のことである。

Liber de haeresibus 84.4

4

Et iterum: Qui non manducat, manducantem non spernat, et qui manducat, non manducantem non judicet (Rom. XIV, 3) .

PL 12, 1197A

また〔こう言う〕。「食べない者は食べる者を軽んじてはならず、食べる者は食べない者を裁いてはならない」(ローマ14:3)。

Liber de haeresibus 84.5

5

Quod ex voluntate est itaque; laudis est amplioris, immo potius mercedis coelestis est desiderium: quod autem extra Legem est, non a Deo Christo est traditum, sed inani hominum praesumptione, et errore inventum: scriptum est enim: Do vobis omnia edere sicut fenum.

PL 12, 1197A

ゆえに、意志から出るものは、より大きな称賛、いやむしろ天の報酬への望みである。しかし律法の外にあるものは、神なるキリストによって伝えられたのではなく、人間たちの空しい僭越と誤りによって考え出されたものである。こう書かれているからである。「わたしは汝らに、すべてを草のように食べることを与える」。

Liber de haeresibus 84.6

6

Hoc autem ideo faciunt, ut escas paulatim spernentes, dicant eas non esse bonas; et ita non a Deo hominibus escae causa fuisse concessas, sed a diabolo factas ut asserant, ita sentiunt.

PL 12, 1197B

彼らがこれを行うのは、食物をしだいに軽んじて、それらは善くないと言い、こうして食物は神によって人間たちに与えられたものではなく、悪魔によって造られたものだと主張できるようにするためである。彼らはそのように考えている。

Liber de haeresibus 84.7

7

Inque hoc jam creaturam non a Deo creatam, sed a Diabolo eam factam praedicare nituntur, perque hoc mendacium multorum animas captivarunt.

PL 12, 1197B

そしてこの点において、被造物は神によって創造されたのではなく、悪魔が造ったのだと宣べ伝えようと努め、この偽りによって多くの者の魂を捕らえた。