Liber de haeresibus 89.1
HAERESIS QUORUMDAM DE EPISTOLA PAULI AD HEBRAEOS. Sunt alii quoque, qui Epistolam Pauli ad Hebraeos non asserunt esse ipsius, sed dicunt aut Barnabae esse apostoli, aut Clementis de urbe Roma episcopi.
PL 12, 1200Bパウロのヘブライ人への手紙についての、ある者たちの異端。――ほかにも、パウロのヘブライ人への手紙を、彼自身のものではないと主張し、使徒バルナバのものか、ローマ市の司教クレメンスのものだと言う者たちがいる。
Liber de haeresibus 89.2
Alii autem Lucae evangelistae aiunt: Epistolam etiam ad Laodicenses scriptam. Et quia addiderunt in ea quaedam non bene sentientes, inde non legitur in Ecclesia; et si legitur a quibusdam, non tamen in Ecclesia legitur populo, nisi tredecim Epistolae ipsius, et ad Hebraeos interdum.
PL 12, 1201Aまた別の者たちは、福音書記者ルカのものだと言う〔前節のヘブライ人への手紙のこと。ミーニュの脚注もそう取る〕。〔また〕ラオディキア人への手紙も書かれたとされる〔底本の語順では「Epistolam etiam ad Laodicenses scriptam」が独立して置かれ、文が崩れている。「…も書かれた」と補って解した〕。そして、それに正しくないことを考えて何かを付け加えたので、そのため教会では読まれない。ある者たちによって読まれるとしても、教会で民に読まれるのは、彼の十三の書簡と、時としてヘブライ人への手紙だけである。
Liber de haeresibus 89.3
Et in ea quia rethorice scripsit sermone plausibili, inde non putant esse ejusdem Apostoli. Et quia et factum Christum dicit in ea, inde non legitur. De poenitentia autem (Hebr. VI, 4; X, 26) propter Novatianos aeque.
PL 12, 1201Aまたその書簡で修辞的に、人好きのする語り口で書いているので、そのため同じ使徒のものではないと考える。また、その中でキリストが造られたと言っているので、そのため読まれない。悔い改めについても(ヘブライ6:4; 10:26)、ノウァティアヌス派のゆえに同様である。
Liber de haeresibus 89.4
Cum ergo factum dicit Christum (Hebr. III, 2) , corpore non divinitate dicit factum, cum doceat ibidem quod divinae sit et paternae substantiae Filius, qui est splendor gloriae, inquit, et imago substantiae ejus (Hebr. I, 3) .
PL 12, 1201Aゆえに、キリストが造られたと言うとき(ヘブライ3:2)、それは神性についてではなく肉体について、造られたと言っているのである。同じ箇所で、子が神的で父の実体に属する者であると教えているからである。「彼は栄光の輝きであり、その実体の像である」(ヘブライ1:3)と言っている。
Liber de haeresibus 89.5
Poenitudinem etiam non excludit docendo, sed diversum gradum dignitatis ostendit inter hunc qui integrum custodivit, et illum qui peccavit. Dignitatis est igitur detrimentum in eo qui peccavit, non damnum salutis.
PL 12, 1201A彼はまた、教えることによって悔い改めを排除するのではなく、無傷を守った者と、罪を犯した者とのあいだに、位の異なる段階があることを示している。ゆえに、罪を犯した者における損失は位の損失であり、救いの損害ではない。
Liber de haeresibus 89.6
Nam si fortiter quis pugnaverit per martyrium, recipiet pristinam dignitatem; aut si condigne in hoc saeculo vixerit, impetrat quod desiderat adipisci. Nam in ipsa Epistola rebaptizatores excludit, non baptismum poenitentiae abnegat.
PL 12, 1201B実際、もし誰かが殉教によって雄々しく戦うなら、もとの位を回復するであろう。あるいは、この世でふさわしく生きるなら、得ようと望むものを手に入れる。実際、その書簡そのものにおいて、彼は再洗礼を施す者たちを排除するが、悔い改めの洗礼を否定するのではない。
Liber de haeresibus 89.7
Conferendum quod interdum in multis fructuosum inveniatur poenitentibus, quod postea fide, vita, bono opere, et in hoc saeculo a Domino collaudati sunt, perseverantes jam in rebus bonis et operibus fructuosis, quod Dominus dixerat per prophetam: Non ero memor malorum ejus, sed bonorum potius, si jam in bonis permanserint operibus (Ezech. XXIII, 16) .
PL 12, 1202A比べ合わせるべきことは、時として悔い改める多くの者たちに、実り豊かなことが見いだされることである。すなわち、彼らは後に、信仰と生き方と善い行いによって、この世でも主から称えられ、すでに善い事柄と実り豊かな行いのうちにとどまっている〔Conferendum 以下は文が崩れている。このように解した〕。主が預言者を通して言ったとおりである。「わたしは彼の悪を覚えず、むしろ善を覚える、もし彼がすでに善い行いのうちにとどまったなら」(エゼキエル23:16)〔底本の引照は23:16。ミーニュの脚注は七十人訳のエゼキエル書33:16を引いており(18:28参照)、33:16の誤植らしい〕。