ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput CVIII 第CVIII章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1224B · 9 sectiones

Liber de haeresibus 108.1

1

DE GIGANTIBUS TEMPORE NOE. Alia est haeresis, quae de gigantibus asserit, quod angeli miscuerint se cum feminis ante diluvium, et inde esse natos gigantes suspicatur; cum Nembroth non a spiritu, id est non ab angelo, sed ab homine Chus qui filius fuit Cham, inde natus sit postea, qui et in Scriptura primus Gigas est appellatus, quod iste coepit esse venator, et fortis homo ut et Gigas appellaretur in terra: Inde dicturi sunt, inquit, sicut Nembroth Gigas ita fortis est (Gen. X, 9) , si qui ei similis in fortitudine postea videretur.

PL 12, 1224B

ノアの時代の巨人たちについて。――もう一つの異端があり、巨人たちについて、天使たちが洪水の前に女たちと交わり、そこから巨人たちが生まれたと推測する。しかしネムロドは、霊から、すなわち天使からではなく、ハムの子であったクシュという人間から、のちに生まれたのであり、彼は聖典でも最初の巨人と呼ばれた。彼が狩人となり、地上で巨人とも呼ばれるほど力ある人になったからである。「そこから、人々は『ネムロドのように巨人であり、これほど強い』と言うであろう」(創世記10:9)、のちに力において彼に似た者が見られるなら。

Liber de haeresibus 108.2

2

Homines itaque fuerunt fortes, et a juventute rapaces, vastatores, jaculantes, cursitantes, praedationi vacantes, inde veluti alieni non solum morum, verum etiam visus hominum: enormes etiam ut contra naturam aliorum hominum tanta scelera perpetrantes nuncuparentur et gigantes.

PL 12, 1224B

したがって、彼らは力ある人間であり、若いときから略奪を事とし、荒らし、投げ槍を放ち、駆け回り、略奪に明け暮れていた。そこから、習俗においてだけでなく、人間の見かけにおいても、いわば人間と異なる者たちであった。ほかの人間の本性に反するほどの大罪を犯し、並外れた者たちとして、巨人たちとも呼ばれたのである。

Liber de haeresibus 108.3

3

Gigas enim per etymologiam, terrae monstrum dicitur, ex duobus nominibus compositum sive forma, sive vita, sive visu, sive fortitudine, sive mole membrorum.

PL 12, 1224C

「巨人」は語源によれば「地の怪物」と言われ、二つの語から合成されている。形によるにせよ、生き方によるにせよ、見かけによるにせよ、強さによるにせよ、肢体の大きさによるにせよ。

Liber de haeresibus 108.4

4

Nam ut scias gigantes non alia natura, sed de hominum fuisse progenie editos, et ἐξαδακτύλους in Regnorum libris habes, quos forma grandi, et mole membrorum diffusos, et ingenti fortitudine, de genere gigantum Regnorum libri annuntiarunt post duo millia et trecentos annos diluvii; sicut et illum Goliath quem dejecit in pugna solus David beatissimus rex et propheta; cujus et aliorum talium carra, inquit, instructionem portabat armorum.

PL 12, 1224C

巨人たちが別の本性ではなく、人間の子孫から生まれたものであることを知るために、汝は列王記〔Regnorum libri。ウルガタの「王国の書」で、ここに言う箇所は日本語のサムエル記にあたる〕にも、ヘクサダクテュロス(六本指の者)〔ギリシア語。底本は気息記号を誤るが、「六本指の者」の意。ミーニュの脚注はサムエル記下21:20を典拠に挙げる〕を見いだす。列王記は、洪水から二千三百年ののち、大きな体つきで、肢体の大きさが広がり、巨大な強さを持つ者たちを、巨人の種族として告げた。かの幸いな王にして預言者ダビデがただ一人で戦いにおいて打ち倒したゴリアテも同じである。その者と、同様のほかの者たちの荷車は、武具の備えを運んでいた、と〔列王記は〕言う〔carra(複数)に単数の portabat が続いており、本文に乱れがあるらしい〕。

Liber de haeresibus 108.5

5

Quia ergo bestiali more a pueritia ad rapinam erant dediti hujusmodi homines, et veluti a natura hominum morumque alienos Scriptura nuntiavit.

PL 12, 1225A

このように、この種の人間は幼いときから獣のように略奪に身を捧げていたので、聖典は彼らを、いわば人間の本性と習俗から異なる者たちとして告げたのである。

Liber de haeresibus 108.6

6

Nam quod illi angeli, qui de coelo dejecti sunt, non sint humanae naturae similes, non est dubium, nisi solum, quia nefanda et contraria, contraque Legem suggerere, sicuti et nunc hominibus faciunt, praevalebant intrantes in homines, id est suadentes, sicut Judaeis inimicus humani generis persuasit contra Deum, contraque sanctos prophetas talia scelera perpetrare, sicut scriptum est: Intravit, inquit, Satanas in Judam.

PL 12, 1225A

天から投げ落とされたあの天使たちが人間の本性に似ていないことは、疑いない。ただ、不法で道に背くことを、律法に反して吹き込むことが、彼らにはできた。今も人々に対してそうしているとおりであり、人間の中に入って、すなわち説き伏せたのである。人類の敵がユダヤ人を説き伏せて、神に逆らい、聖なる預言者たちに逆らってそのような罪を犯させたのと同じである。書かれているとおりである、「サタンはユダの中に入った」。

Liber de haeresibus 108.7

7

Ita igitur et ante intrantes immundi spiritus in animas hominum ac feminarum, malae persuasionis scelera in orbem terrarum diffuderant.

PL 12, 1225B

このように、これより前にも、汚れた霊たちが男女の魂の中に入って、悪い説得による罪を、世界じゅうに広めていた。

Liber de haeresibus 108.8

8

Si qui autem putaverit esse justum, angelos ita peccasse transformatos in carne, ut in ea remansisse, aut ita factos carnales crediderit, violenta ratione decernit historiam; sicuti et paganorum, et poetarum mendacia asserunt deos deasque transformatos, nefanda conjugia commisisse.

PL 12, 1226A

もし誰かが、天使たちが肉に姿を変えて罪を犯し、その肉の中にとどまった、あるいはそのように肉的な者となった、と信じることを正しいと考えるなら、その者は史実を暴力的な理屈で裁断している。異教徒や詩人たちの虚言が、神々や女神たちが姿を変えて、忌まわしい婚姻を結んだと主張するのと同じである。

Liber de haeresibus 108.9

9

Quod si factum est aliquando, et nunc fieri non erit ambiguum: quod autem non factum est aliquando, nec modo fieri manifestum est. Gigas autem et in bono accipitur virtutis causa: Exsultabit enim ut Gigas ad currendam viam. Quod in Christi divina praesentia, probatum ostenditur atque consummatum.

PL 12, 1226A

もしそれがかつて起こったなら、今も起こりうることに疑いはない。しかしかつて起こらなかったことは、今も起こらないのが明らかである。「巨人」は、力のゆえに良い意味でも用いられる。「彼は巨人のように、道を走ることを喜ぶ」。これはキリストの神的な臨在において、証明され、成就されたことが示されている。