ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput CXXVI 第CXXVI章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1252B · 3 sectiones

Liber de haeresibus 126.1

1

HAERESIS DE ANIMA HOMINIS. Est et alia haeresis, quae de censu animae ambigens, ex elementis eam consistere opinatur, ut multi philosophi vanissimi, nunc de igne, nunc de aqua, nunc de spiritu, nunc de materia, nunc de fonte, nunc de atomis, nunc quasi aera esse animam hominis suspicantur; quum anima facta sit a Domino, ex nihilo scilicet, ut scriptum est: Qui fecit ex nihilo omnia, ut essent quae non erant (Sap. I, 14) .

PL 12, 1252B

人間の魂についての異端。――魂の由来について疑い、それが元素から成ると考える別の異端もある。きわめて空しい多くの哲学者たちがそうで、人間の魂を、あるときは火から、あるときは水から、あるときは霊から、あるときは質料から、あるときは泉から、あるときは原子から、あるときはいわば空気であると推測する。しかし魂は主によって、すなわち無から造られたのである。書かれているとおりである。「〔主は〕無から万物を造り、なかったものを存在させた」(知恵の書1:14)。

Liber de haeresibus 126.2

2

Anima itaque a Deo facta, imago Dei appellata est, post angelorum creationem scilicet: minor enim est homo quam natura angelorum, ut scriptum est: Minuisti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 5) . Si autem Legis mandata servaverit, tunc erit sicut Angeli.

PL 12, 1253A

こうして神によって造られた魂は、神の像と呼ばれた。むろん天使たちの創造ののちのことである。人間は天使の本性よりも劣るからで、書かれているとおりである。「汝は彼を、天使たちよりわずかに低くした」(詩篇8:5)。しかし、律法の戒めを守るならば、そのときには天使のようになるであろう。

Liber de haeresibus 126.3

3

Si ergo Angeli servi Dei sunt sub Lege positi, quanto magis et hominis anima sub Lege quae est praedicata, si servarit quod ei praeceptum est, tunc debet dicere quod ait Dominus apostolis: Quod et si feceritis omnia, dicite quod servi sumus inutiles (Luc. XVII, 10) .

PL 12, 1253A

それゆえ、律法のもとに置かれた天使たちが神の僕であるなら、宣べ伝えられた律法のもとにある人間の魂は、なおさらである。命じられたことを守ったなら、そのとき、主が使徒たちに言った言葉を言うべきである。「汝らがすべてを行ったとしても、我々は役に立たない僕であると言え」(ルカ17:10)。