Liber de haeresibus 101.1
DE FALSIS PROPHETIS HAERESIS DEO OMNIA MALA ASCRIBENS. Alia est haeresis, quae dicit malos reges et pseudoprophetas non a sua venire et fieri voluntate, sed a Dei eos jussione emitti: ignorans quod non a Deo illos fieri pseudoprophetas, aut malos reges Scripturae annuntiant, sed contra Dei voluntatem, sua voluntate et inimici suggestione sic eos advenire declarant, ut Jamnes et Mambres contra Mosen et Aaron sacerdotes Dei sub Pharaone sua venerant voluntate; cum dicat Scriptura: Regnaverunt non per me, neque per Spiritum meum, dicit Dominus (Ose. VIII, 4) .
PL 12, 1215A偽預言者についての、あらゆる悪を神に帰する異端。――もう一つの異端があり、悪しき王たちや偽預言者たちは、自分の意志で現れ、なるのではなく、神の命令によって遣わされるのだ、と言う。この異端は知らないのである。聖典が告げているのは、彼らが神によって偽預言者や悪しき王にされるということではなく、神の意志に反して、自分の意志と敵の唆しによってそのように現れるということである。ヤンネスとマンブレスが、ファラオのもとで神の祭司モーセとアロンに逆らって、自分の意志で来たのと同じである。聖典は言う、「彼らが王となったのは、我によってではなく、我が霊によってでもない、と主は言う」(ホセア8:4)。
Liber de haeresibus 101.2
Et de pseudoprophetis ita: Haec dicit Dominus: non illos mittebam, et illi ibant in nomine meo prophetare (Jerem. XXIII, 16, 21) . Propter quod etiam contra illos saepe mortis in hoc mundo condignam Dominus decernit sententiam enuntiando.
PL 12, 1215Bまた偽預言者については、こう言う。「主はこう言う。我は彼らを遣わさなかったが、彼らは我が名によって預言しに行った」(エレミヤ23:16, 21)。このゆえに、主は彼らに対してもしばしば、この世における死という相応の判決を宣告して下す。
Liber de haeresibus 101.3
Non sunt itaque a Deo pseudoprophetae missi, neque reges impii recedentes a Domino; sed etsi excitantur mali contra malos interdum dimittente Domino, hoc gignitur, ut malis mali consumantur.
PL 12, 1215Bしたがって、偽預言者も、主から離れた不敬虔な王たちも、神によって遣わされたのではない。悪人たちが悪人たちに対して時に起こされることがあるとしても、それは主が放置するからであり、そうなるのは、悪人が悪人によって滅ぼされるためである。
Liber de haeresibus 101.4
Boni etenim sustinentes persecutionem, et justitiam habentes apud Dominum, repraesentationem magnam futuri exspectant praemii. Mali autem ideo a malis, non solum bonis interdum perimuntur, ut illorum iniquitas etiam in hoc saeculo ex parte puniatur.
PL 12, 1215B善人は、迫害に耐え、主のもとで義を保ちつつ、来たるべき報償の大いなる現前を待ち望む。一方、悪人は、善人によってだけでなく、悪人によっても時に滅ぼされる。それは、彼らの不義がこの世においても部分的に罰せられるためである。