ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput XCVIII 第XCVIII章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1211A · 6 sectiones

Liber de haeresibus 98.1

1

HAERESIS DE ANIMA HOMINIS INSPIRATA. Alia est haeresis, quae dicit inspirationem animam esse (Gen. II, 7) , non inspirationem in animam datam fuisse: ignorans quod si inspiratio anima est, quomodo judicare potest, quod a Deo est infusum proprie, cum non attendat, quod inspiratio divini Spiritus est quaedam gratia, et profectio dignitatis, ut possit homo capax Legis coelestis existere.

PL 12, 1211A

人間の魂に吹き込まれたものについての異端。――別の異端は、吹き込み(創世記2:7)が魂であると言い、吹き込みが魂に与えられたとは言わない。彼らは、吹き込みが魂であるなら、神から固有に注がれたものについてどう判断しうるのかを知らず、神的な霊の吹き込みが一種の恩寵であり、位の進展であって、それによって人が天の律法を受けうる者となりうることに、注意を払わない。

Liber de haeresibus 98.2

2

Et quod habenti animam Adae patri nostro data est inspiratio, non anima inspirata in eum sit, ostendit Dominus in Evangelio: sicut ante enim in Adam inspiraverat ipse, ita postea Apostolis habentibus animam, post Resurrectionem, divini Spiritus majorem gratiam inspiravit, dicens: Accipite Spiritum sanctum.

PL 12, 1212A

また、我々の父アダムには、すでに魂をもっていた者に吹き込みが与えられたのであって、魂が彼に吹き込まれたのではないことを、主は福音書で示している。以前にアダムに自ら吹き込んだのと同じく、のちに復活ののち、魂をもっていた使徒たちに、神的な霊のより大きな恩寵を吹き込んだのである。こう言って。「聖なる霊を受けよ」。

Liber de haeresibus 98.3

3

Et non dixit, animam accipite, sed Spiritum sanctum. Qui ergo inspiravit facto homini habenti animam Adae, ipse et postea inspiravit beatis Apostolis habentibus animam; ut cognoscatur, quod per ipsum cuncta sint, et sine ipso factum nihil sit (Joan. I, 3) .

PL 12, 1212A

そして彼は「魂を受けよ」とは言わず、「聖なる霊を」と言った。ゆえに、魂をもつ造られた人アダムに吹き込んだ者が、のちに、魂をもつ祝福された使徒たちにも吹き込んだ。それによって、万物は彼によってあり、彼なしには何も造られなかったこと(ヨハネ1:3)が知られるのである。

Liber de haeresibus 98.4

4

Nullius rationis est itaque, ut velit quis aestimare inspirationem esse animam, cum facta cognoscatur anima; quae sub Legis conditione posita judicio obnoxia reperitur, de qua ait: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed hunc timete, qui potest corpus et animam perdere in gehennam (Matth. X, 28) .

PL 12, 1212A

ゆえに、吹き込みが魂であると考えようとするのは、道理のないことである。魂は造られたものと認められ、律法の定めのもとに置かれて、裁きに服することが見いだされるからである。その魂について彼は言う。「体を殺しても魂を殺せない者たちを恐れるな。むしろ、体も魂もゲヘナで滅ぼしうる者を恐れよ」(マタイ10:28)。

Liber de haeresibus 98.5

5

Inspiratio itaque quae non est anima, sed gratia dignitatis, de divino Spiritu a Deo Christo perveniens omnibus; quam habentes et custodientes adjectionem accipiunt gratiarum, ut Apostoli, et Prophetae, et omnes justi: injusti autem negligentes, ac contemnentes amittunt tantum meritum dignitatis, ut Saul ille, de quo dictum est: Recessit ab eo Spiritus Domini, et immundus Spiritus fatigabat eum (I Reg. XVI, 14) .

PL 12, 1213A

ゆえに、吹き込みは魂ではなく、位の恩寵であり、神的な霊に由来して、神なるキリストからすべての人に及ぶものである。これを持ちこれを守る者たちは、使徒たち、預言者たち、すべての義人のように、さらに恩寵の加増を受ける。しかし不義の者たちは、怠り、軽んじて、かくも大きな位の功を失う。サウルのようにである。彼について「主の霊は彼から離れ、汚れた霊が彼を悩ませた」(サムエル記上16:14)と言われた。

Liber de haeresibus 98.6

6

Et quod in malignam animam non intrabit Spiritus sapientiae Scriptura testatur (Sap. I, 4) .

PL 12, 1213A

また、悪意ある魂には知恵の霊は入らないと、聖典は証言している(知恵の書1:4)。