Liber de haeresibus 71.1
HAERESIS DE PASSIONE CHRISTI. Sunt etiam haeretici, qui circa Passionem aberrant, dicentes, quod in Passione dimiserit Deus noster Christus carnem, et sic ascenderit in coelum, ut non sit jam in carne divinitas: neque enim post Passionem resurrexit in carne, neque cum carne ascendit, inquiunt, in coelum, cum salus omnis hominum in Passione carnis ipsius, et Resurrectione, et Ascensione in coelum consistat, sine cunctatione nobis et credentibus universis: cum et apostolis angeli dixerint pro nostra fide ac laetitia, in Actibus apostolorum: Quod sicut vidistis eum ascendentem in coelum, sic eum iterum sperate venturum de coelo.
PL 12, 1185Aキリストの受難についての異端。――受難について誤る異端者たちもいる。彼らは、我々の神キリストが受難において肉を捨て、そのようにして天に昇ったので、もはや肉のうちに神性はないと言う。受難ののちに肉において甦ったのでもなく、肉とともに天に昇ったのでもない、と彼らは言う。しかし、人間たちの救いはすべて、彼自身の肉の受難と復活と天への昇天にかかっており、それは我々にとっても、すべての信じる者にとっても、疑いのないことである。使徒たちには、我々の信仰と喜びのために、天使たちが使徒言行録でこう言ったのだから。「汝らが彼の天に昇るのを見たとおり、彼がまた天から来るのを待て」。