ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput CLII 第CLII章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1292A · 5 sectiones

Liber de haeresibus 152.1

1

DE SPIRAMINE QUOD ADAM ACCEPIT HAERESIS. Alia est haeresis, quae spiramen quod accepit Adam (Gen. II, 7) putant tantum esse, quantum est a Christo post Resurrectionem concessum Apostolis: cum ignoret quod spiramen est modicae virtutis aliqua gratia, in audienda Lege Dei multorum primum.

PL 12, 1292A

アダムが受けた息吹についての異端。――別の異端がある。アダムが受けた息吹(創世記2:7)が、復活ののちにキリストが使徒たちに授けたものと同じだけのものだと考える。それは、息吹が、わずかな力のある何らかの恵みであり、多くの者にとってはまず神の律法を聴くことにおけるものだということを知らないのである〔最後の句 in audienda Lege Dei multorum primum は語順が乱れている〕。

Liber de haeresibus 152.2

2

Spiritus autem perfectionis est plenitudo. Spiramen itaque datur ab infantia et catechumenis. Spiritus autem in incremento doctrinae, Fideique, et salutaris baptismi plena Dei gratia, ut intelligere, et ad majorem jam possit scientiam pervenire.

PL 12, 1292A

霊は、しかし、完成の充満である。ゆえに息吹は幼少の頃から、また洗礼志願者にも与えられる。しかし霊は、教えと信仰と救いの洗礼の進展のうちに〔与えられる〕神の充ちた恵みであって〔底本は動詞を欠く。「与えられる」を補った〕、それによって〔人は〕理解することができ、すでにより大きな知に到達しうる。

Liber de haeresibus 152.3

3

Ideoque post baptismum, Spiritum ut Apostoli jam non, sed spiramen accipit qui baptizatur in Trinitate. Commune est etenim omnium spiramen.

PL 12, 1292A

それゆえ洗礼ののち、三位一体の名によって洗礼を受ける者は、使徒たちのようには霊をもはや受けず、息吹を受ける〔Spiritum ut Apostoli jam non の係りは定かでない。「使徒たちのようには、もはや」と取った〕。息吹はすべての者に共通だからである。

Liber de haeresibus 152.4

4

Spiritus autem paucorum est fidelium atque credentium, et discentium; et veluti ab honore ad honorem, et a gloria ad gloriam majorem, coelestemque scientiam et gratiam pervenientium, dicente Apostolo, quod a fide in fidem procedimus (Rom. I, 17) , et a gloria ad gloriam prodire properamus (II Cor. III, 18) .

PL 12, 1292B

霊は、しかし、少数の者、すなわち信じる者、信仰する者、学ぶ者たちのものである。「栄誉から栄誉へ、栄光からより大きな栄光へ」と、天の知と恵みに到る者たちのものである。使徒は、我々が信仰から信仰へ進み(ローマ1:17)、栄光から栄光へ進み出ることを急ぐ(二コリント3:18)、と言う。

Liber de haeresibus 152.5

5

Ideoque ait ipse: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis (I Cor. XV, 47) , ut et natura non exsors Christi muneris inveniatur aliena penitus, id est nec catechumenus; et fides atque doctrina, studiumque et vita praeclara, in paucorum fidelium, et cupientium voluntate dignosceretur exuberans, dicente Domino: Habenti dabitur, et plus ei adjicietur; non habenti autem, et quod habere videtur auferetur ab eo (Matth. XIII, 12; XXV, 29) . Quod Judaeo contigit, et aliis itidem plurimis.

PL 12, 1292B

それゆえ彼自身は言う、「第一の人は土から出た土の者、第二の人は天から出た天の者」(一コリント15:47)。それは、本性がキリストの賜物にまったく与らず、まったく無縁であるとは見いだされないため、すなわち洗礼志願者でさえそうではないためであり、また信仰と教え、熱心さ、輝かしい生が、少数の信者と望む者たちの意志において、あふれるほどに見分けられるためである。主は言う、「持つ者は与えられ、さらに加えられる。持たない者は、持つと思われているものまで取り上げられる」(マタイ13:12、25:29)。これはユダヤ人に起こり、ほかのさらに多くの者にも同様に起こった。