ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput CV 第CV章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1219A · 7 sectiones

Liber de haeresibus 105.1

1

HAERESIS DE NOMINE LINGUAE. Alia est haeresis, quae dicit nomen linguae de Judaeis primum processisse, alii de Paganis, cum utrique ita hoc sentientes errore non parvo decepti sint.

PL 12, 1219A

言語の名についての異端。――もう一つの異端があり、言語の名はまずユダヤ人から出たと言い、またほかの者は異教徒から出たと言う。どちらもそう考えて、少なからぬ誤りに欺かれている。

Liber de haeresibus 105.2

2

Homo enim factus rationis particeps fuit; qui ergo loquebatur ratione, quomodo rationis erat alienus?

PL 12, 1219B

人間は造られて、理性にあずかる者となったのである。では、理性によって語っていた者が、どうして理性と無縁であったろうか。

Liber de haeresibus 105.3

3

Plus ergo prius est rationis esse participem, et rationabilem dici, quam nomen speciale et locale habere alicujus linguae, atque ex nomine hominis possidere aliquid; ab Adam enim usque Heber duo millia et septingenti anni transierunt.

PL 12, 1219B

したがって、理性にあずかる者であり、理性的と呼ばれることは、ある言語の特別な、地域的な名を持つこと、また人の名から何かを得る〔ex nomine hominis possidere aliquid の意は定かでない。人の名から得られるものを所有する、と取った〕ことよりも、先のことである。アダムからヘベルまでは二千七百年が過ぎたからである。

Liber de haeresibus 105.4

4

Erat ergo nomen Linguae omnium hominum unum, et una lingua. Ex quo autem contra Dominum cogitaverunt, subtracta est illis scientia ista coelestis, id est linguarum omnium prudentia et sapientia.

PL 12, 1219B

したがって、すべての人の言語の名は一つ、言語も一つであった。しかし主に逆らって企てたときから、この天上の知識、すなわちすべての言語についての思慮と知恵は、彼らから取り去られた。

Liber de haeresibus 105.5

5

Et Heber quidem sanctus, qui non discessit a Deo secundum nomen ipsius, Deus voluit genus ejus pullulare amplius, hoc quoque nomine primum in saeculo nuncupari, ut ab Heber, qui non consenserat aedificationi turris rebellantium, Hebraei nomine appellarentur.

PL 12, 1220A

そして聖なるヘベルは、その名にしたがって神から離れなかったので、神はその子孫がいっそう増えるように、またこの名でも世で最初に呼ばれるように望んだ。塔の建設に同意しなかったヘベルから、ヘブライ人という名で呼ばれるようになるためである。

Liber de haeresibus 105.6

6

Prior itaque non solum Paganis, verum etiam et Judaeis, id est ante septingentos annos Heber fuisse cognoscitur justissimus, qui in Dominum credens, et a conjuratione sceleratorum hominum separatus, sui nominis primam hanc a Domino nuncupationem meruit impetrare.

PL 12, 1220A

したがって、最も義であるヘベルは、異教徒よりのみならず、ユダヤ人よりも先であったと知られる。すなわち七百年先立っていたのである〔ante septingentos annos は、ユダヤ人より七百年前に、の意と取った〕。彼は主を信じ、邪悪な人々の共謀から離れて、自分の名による最初のこの呼び名を、主から受けるにふさわしいとされた。

Liber de haeresibus 105.7

7

Unde et poetae vani aedificationem illam ad sua mendacia transferentes, gigantes docuerunt, Aloidas illos rebellantes ascendere voluisse in coelum per impositionem montium, atque inde eos fuisse damnatos. Quorum deliramenta non latuerunt amplius scientiam ac peritiam Christianam.

PL 12, 1220A

ここから、空しい詩人たちも、あの建設を自分たちの虚言に移し替えて、巨人たちについて教えた。あのアロアダイたちが反逆して、山を積み重ねて天に登ろうとし、そこで罰せられた、と。彼らのたわごとは、もはやキリスト教の知識と練達から隠れてはいなかった。