Liber de haeresibus 7.1
SAMARITANI. Samaritani a Samario Rege ita nuncupati sunt. Alii autem aiunt a filio Chanaan, qui hoc nomine Samarius vocabatur, a quo Samaritani sunt appellati.
PL 12, 1120Aサマリア人。――サマリア人は、サマリウス王にちなんでそう呼ばれた。別の者たちは、サマリウスという名で呼ばれたカナンの子にちなんで、サマリア人と呼ばれたのだと言う。
Liber de haeresibus 7.2
Isti legem accipiunt Moysi, id est quatuor solum libros, judicium futurum non exspectantes, resurrectionem negantes, Christum Dominum, Dei Filium in Lege et Prophetis nuntiatum ante, non credentes: animam etiam immortalem habere hominem juxta Legem, non sentientes: solum autem hoc in corpore vivendum esse putantes, resurrectionemque futuram in procreatione filiorum, quae in hoc saeculo fit quotidie, hanc aestimantes, eamque praedicantes vanitatem; insensatis quippe pecudibus comparati, ut scriptum est in Propheta: Homo in honore constitutus non intellexit, comparatus pecudibus insensatis, et similis eis factus est (Psal. XLIX, 12) .
PL 12, 1120A彼らはモーセの律法、すなわち四つの書だけを受け入れ、将来の裁きを待たず、復活を否定し、律法と預言者においてあらかじめ告げられた神の子、主キリストを信じない。また、律法に従えば人間は不死の魂を持つということも悟らず、ただこの肉体において生きるべきだとのみ考え、将来の復活とは、この世で日々行われる子らの生殖のことだと見なして、このむなしい説を説いている。実に彼らは、分別なき家畜になぞらえられているのであって、預言者に書かれているとおりである。「人は栄誉のうちに置かれたが悟らず、分別なき家畜になぞらえられ、これと同じようになった」(詩篇49:12)。