ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput CLV 第CLV章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1294B · 17 sectiones

Liber de haeresibus 155.1

1

HAERESIS DECERPTA EX ISAIA PROPHETA DE CHERUBIM ET SERAPHIM. Est quoque haeresis, quae cum legit in Isaia propheta, quod Cherubim, et Seraphim animalia duo sex pennis praedita, duabus faciem Dei, duabus pedes tegebant, et duabus clamabant voce sublimi Deum collaudantes, nimium conturbatur; et nunc historiam quaerens, nunc rationem intellectibilem perscrutans, diversa ambiguitate fatigatur.

PL 12, 1294B

イザヤ預言者書から抜き取った、ケルビムとセラフィムについての異端。――イザヤ預言者書に、ケルビムとセラフィムが六つの翼をもつ二つの生き物であり、二つで神の顔を、二つで足を覆い、二つで高い声で叫んで神を讃えたと読んで、ひどく動揺する異端もある。ある時は歴史〔的意味〕を求め、ある時は知解される意味を探って、さまざまな迷いのうちに疲れ果てる。

Liber de haeresibus 155.2

2

Cum et secundum litteram non parva sit utilitas, et secundum intellectibilem rationem, Christi resonet coelestis scientia.

PL 12, 1295A

字義に従っても少なからぬ益があり、知解される意味に従っても、キリストの天の知が響いているのに。

Liber de haeresibus 155.3

3

Secundum litteram enim primum, quod Deum invisibilem Scriptura docendo, impietatem ubique paganam damnabat in quo Scripturae illorum impiae visibilem et compositum praedicant.

PL 12, 1295A

すなわち字義に従えば、第一に、聖書が見えない神を教えることによって、至る所で異教の不敬を断罪していたことである。その点で、彼らの不敬な書物は〔神を〕見えるもの、合成されたものとして宣べる。

Liber de haeresibus 155.4

4

Deinde etiam Judaeorum, ne et ipsi pari caecitate obtecti, ut Gentes impiae, corrupti sensibus deperirent; hoc ita edocuit.

PL 12, 1295A

次いでユダヤ人についても、彼ら自身も、不敬な諸国民と同じ盲目に覆われ、感覚を損なわれて滅びることのないように、これをこのように教えた。

Liber de haeresibus 155.5

5

Sed hic etiam erat Judaeorum futuri temporis in Christi praesentia incredulitas, et coopertio annuntianda mysterii: quod caecitate operti nimia, nec prophetae, nec ipsi Domino erant postmodum credituri, cum missus ad populum praedicat manifeste: Aure audietis, et oculo videbitis, et non intendetis (Isai. VI, 9; Matth. XIII, 14) .

PL 12, 1295A

しかしここには、キリストの臨在における将来のユダヤ人の不信と、奥義の覆いが告げられてもいた。すなわち、彼らは大きな盲目に覆われて、預言者をも主自身をも後に信じようとしなかった。〔預言者は〕民に遣わされて、はっきり宣べる、「耳で聞いても、目で見ても、汝らは悟らない」(イザヤ6:9、マタイ13:14)。

Liber de haeresibus 155.6

6

Cooperti quippe tenebris, lucem salutis aeternae, id est Christi carnalem praesentiam non erant agnituri, sicut et factum est; quod Apostolus docens, velamen esse usque hodie in cordibus eorumdem positum affirmavit (II Cor. III, 15) , quod non revelabitur usque quo Christum non crediderint Salvatorem.

PL 12, 1295A

実際、闇に覆われて、永遠の救いの光、すなわちキリストの肉における臨在を認めようとしなかった。そしてそのとおりになった。使徒はこれを教えて、覆いが今日まで彼らの心に置かれていると断言し(二コリント3:15)、それは、彼らが救い主キリストを信じない限り、取り除かれない。

Liber de haeresibus 155.7

7

Ubi autem conversi fuerint, id est crediderint in Christum Dominum, auferetur velamen ab eorum cordibus. Quod autem et duo animalia nuntiata sint Cherubim, et Seraphim, Lex quippe, et prophetae, testes Christi, et Doctores saeculi, non est ambiguum.

PL 12, 1295B

しかし彼らが転じる、すなわち主キリストを信じるとき、覆いは彼らの心から取り去られる。また、ケルビムとセラフィムという二つの生き物が告げられたのは、律法と預言者、すなわちキリストの証人であり世の教師であるものを指すことは疑いない。

Liber de haeresibus 155.8

8

Velabant autem faciem, et pedes Domini; sive quia in parabolis, et similitudinibus, et aenigmatibus docebatur mysterium, ut scriptum est: Aperiam os meum in parabolis (Psal. LXXVII, 2; Matth. XIII, 35) .

PL 12, 1295B

彼らは主の顔と足を覆った。あるいは、奥義が、たとえ話、比喩、謎のうちに教えられたからである。書かれているとおり、「わたしは口を開いて、たとえ話を語る」(詩篇77:2、マタイ13:35)。

Liber de haeresibus 155.9

9

Et David: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII, 18) . Et Apostolus: Filium suum, inquit, Pater revelavit mihi (Galat. I, 16) ; id est de Lege, atque Prophetis ostendens.

PL 12, 1295B

またダビデは言う、「わたしの目を開け、わたしは汝の律法の驚くべきことを見よう」(詩篇118:18)。また使徒は言う、「父は、その子をわたしに啓示した」(ガラテヤ1:16)。すなわち、律法と預言者から示すということである。

Liber de haeresibus 155.10

10

Sex autem pennae erant eis, et duabus quidem faciem, et duabus pedes cooperiebant; duabus autem clamabant, ne forte faciem, et pedes cum dicit Domini coopertos, quod sursum atque deorsum est, et longitudo, et latitudo de Deo monstraretur, quod nec altitudo (Job. XI, 8, 9) , nec profundum, nec latitudo, nec longitudo Dei potest cognosci, aut inveniri condigne ab aliqua creatura, et maxime hominum, aut humanis quorumdam sensibus comprehendi; qui etiam tantam elementorum naturam immensamque creando perfecit, quanto magis, qui talia fecisse cognoscitur, modis omnibus antecellit!

PL 12, 1295B

彼らには六つの翼があり、二つで顔を、二つで足を覆い、二つで叫んでいた。主の顔と足が覆われていると言うとき、上と下、長さと幅が神について示されることのないためである〔ne forte 以下は構文が定かでない。このように取った〕。神の高さも深さも幅も長さも(ヨブ記11:8-9)、いかなる被造物によっても、とりわけ人間によってもふさわしく知られず見いだされず、人間のいくつかの感覚によって捕らえられることもできないからである。神は、これほどの元素の本性を、限りなく造り上げさえしたのであり、そのようなものを造ったと知られる者は、どれほどいっそうあらゆる点で勝っていることか。

Liber de haeresibus 155.11

11

Solum autem per Fidem noscitur; quia virtus, inquit, in infirmate, in similitudine, et aenigmatibus perficitur, atque invenitur (II Cor. XII, 9) .

PL 12, 1296A

ただ信仰によってのみ知られる。「力は弱さ〔底本は infirmate。infirmitate の誤り〕のうちに、似姿と謎のうちに完成され、見いだされる」(二コリント12:9)からである。

Liber de haeresibus 155.12

12

Cumque tanta immensitas Dei dicitur, atque nuntiatur, duabus pennis, id est a Cherubim, et Seraphim, Lege, atque Prophetis canitur et praedicatur.

PL 12, 1296A

神のこれほどの広大さが語られ告げられるとき、二つの翼によって、すなわちケルビムとセラフィム、律法と預言者によって、讃えられ宣べられる。

Liber de haeresibus 155.13

13

Duarum etiam pennarum clamatio die, noctuque, id est et hic, et in futuro, cordis quippe credulitas hominum, atque oris confessio non desinens invenitur quotidie resonando, quae et tunc canebatur ab Angelis, atque ab hominibus praedicabatur in saeculo; ut quod videre in excelso, profundo, lato, atque longo non poterant, corde credentes, atque ore confitentes, indesinenti voce cantantes omni tempore laetarentur.

PL 12, 1296A

二つの翼の叫びが昼も夜も、すなわちこの世でも将来でも〔続く〕というのは、人間の心の信と口の絶え間ない告白が、日々響き渡っていることを意味する。これはそのとき天使たちによっても歌われ、人間たちによっても世に宣べられていた。高さ、深さ、広さ、長さにおいて見ることのできないものを、心で信じ、口で告白し、絶え間ない声で歌って、あらゆる時に喜ぶためである。

Liber de haeresibus 155.14

14

Nam, quod invisibilis et incapabilis sit divinae qualitatis natura et substantia, in Lege, et Prophetis ostenditur, Joanne dicente: Deum nemo vidit umquam (Joan. I, 18) . Non dixit, non credidit, sed, non vidit.

PL 12, 1296B

実際、神的な性質の本性と実体が見えず、捉えられないことは、律法と預言者に示されており、ヨハネは言う、「神をいまだ誰も見たことがない」(ヨハネ1:18)。〔彼は〕信じなかったと言ったのではなく、見なかったと言ったのである。

Liber de haeresibus 155.15

15

Ergo Dominus credendi potentiam, et confitendi solum fiduciam tribuit, ut virtus ejus in enarranda carnali fragilitate manifesta nosceretur: quod et Dominus ubique Fidem suam praetendit hominibus, quam et ipse ante dederat, posteaque in sua praesentia confirmaverat.

PL 12, 1296B

それゆえ主は、信じる力と、告白する確信だけを与えた。それは、その力が肉の弱さを語ることにおいて明らかに知られるためである。主は至る所で自分の信仰を人間たちに示し、それを自ら以前に与えており、のちに自分の臨在において確かなものとしたからである。

Liber de haeresibus 155.16

16

Cherubim autem, et Seraphim quadriformia, id est Leonis, Vituli, Hominis, et Aquilae, diversa sunt Sanctorum pariter, virtutumque certamina fortiora, praecellendae eorum variaeque dignitatis, patriarcharum quippe, et prophetarum, sacerdotum, atque apostolorum itidem cum martyribus sociata; ut in quibus ante tanta fides et dilectio Christi exuberans noscebatur, impar autem doctrina in quibusdam postea cogente causa temporis canebatur, non impar tamen Fidei, ac certaminis gloria in conjunctione diversae virtutis monstraretur a Christo concessa, atque condonata, inque omni Christianorum populo nosceretur; ut quod videre non possumus, nec humanis condigne sensibus definire, corde credentes, atque ore confitentes, his duarum pennarum virtutibus non desinamus Judaeis, et Gentibus hoc gaudii praedicare, atque his sublimes virtutibus evolare; sperantes coelestia, ubi Christus est Dominus, ut ait Apostolus (Coloss. III, 1) , inque hac sententia salutem perpetuam posse consequi non dubitantes, docente eodem: Quod si credideris in corde tuo, et confessus fueris Christum Dominum Salvatorem corpore crucifixum resurrexisse, salvus eris.

PL 12, 1296B

ケルビムとセラフィムは四つの形をもつ、すなわち獅子、雄牛、人、鷲のものであり、それは聖なる者たちの異なる、より強い、力の戦いであって、彼らの卓越した異なる尊厳、すなわち族長たち、預言者たち、祭司たち、また使徒たちが殉教者たちとともに結ばれていることを示す。〔こうして〕彼らにおいて、かつては大いなる信仰とあふれるキリストへの愛が知られていたが、のちには、時代の事情に迫られて、ある者たちにおいて等しくない教えが歌われた。しかし信仰と戦いの栄光は等しくなくはなく、異なる力の結びつきにおいて、キリストから与えられ恵まれたものとして示され、キリスト教徒のすべての民においても知られるのである。そのため、我々は、見ることができず、人間の感覚によってふさわしく定めることもできないものを、心で信じ、口で告白して、この二つの翼の力によって、ユダヤ人と諸国民にこの喜びを宣べることをやめず、これらの崇高な力によって飛翔するのである。我々は、使徒の言うとおり、キリストが主である天のものを望み(コロサイ3:1)、この言葉において永遠の救いを得ることを疑わない。同じ者が教える、「もしあなたが心で信じ、十字架につけられた体で復活した主なる救い主キリストを告白するなら、あなたは救われる」。

Liber de haeresibus 155.17

17

Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit in salutem (Rom. X, 9) . Unde ait de Christo Domino, quod ejus qualitatis divina substantia non in visione et mensura, aut compositione consistat aliqua, sed in fide virtutis, atque confessionis nostrae exuberans consummatur; quae latitudo et longitudo, altum atque profundum sit scire, inquit (Ephes. III, 18, 19) , eminentissimam et incomprehensibilem Christi Dei gratiam atque non est humanae fragilitatis potenter expromere, sed in fide atque per fidem facile posse contingere docuit, quod mens hominum non praevalet enarrare.

PL 12, 1297A

実際、人は心で信じて義とされ、口で告白して救われる(ローマ10:9)。それゆえ使徒は、主キリストについて、その〔神的〕性質の神的実体が、見ること、測ること、何らかの合成にあるのではなく、我々の力と告白の信仰において、あふれるほど完成されると言う。その幅と長さ、高さと深さを知れ、と言い(エフェソ3:18-19)、キリスト神の最も卓越した、理解を超える恵みについて、人間の弱さによって力強く述べ尽くすのは不可能であり、信仰において、信仰によって容易に到達しうることを教えた。人の心が語り尽くせないことを、である。