Liber de haeresibus 153.1
HAERESIS DE FUNICULO MENSORIO IN ZACHARIA PROPHETA. Est haeresis, quae cum audit in Zacharia propheta de funiculo agrimensorio, de quo et David edixerat, quod angelus tenens ibat mensurare Jerusalem, aestimat secundum litteram ita dixisse Scripturam: cum non Jerusalem metiri, quae tradi debebat hostibus, sed credentium recte, atque paucorum perfecte, electio nuntiabatur per angelum affutura; ut dictum est: Multi vocati, pauci electi (Matth. XX, 16; XXII, 14) .
PL 12, 1292B預言者ゼカリヤにおける測り縄についての異端。――ゼカリヤ預言者書に測量の縄について聞く異端がある。ダビデもそれについて述べていたが、天使がそれを手にエルサレムを測りに行ったことを、聖書が字義のとおりそう言ったのだと考える。しかし、敵に引き渡されるはずのエルサレムを測るのではなく、正しく信じる者たち、またわずかな者たちが完全に〔信じる〕ことの選びが、天使を通してやがて来ることが告げられていたのである。「多くの者が召され、少数の者が選ばれる」と言われたとおりである(マタイ20:16、22:14)。
Liber de haeresibus 153.2
Jerusalem ergo in funiculo agrimensorio mensurabatur, id est et ante sub paucis, et post fidem Christi paucorum catholicae fidei gignendo electio praedicabatur in saeculo. Quod et Apostolus ait: Oportet haereses esse, ut probati manifestentur (I Cor. XI, 19) .
PL 12, 1293Aそれゆえ、エルサレムは測量の縄で測られた。すなわち、以前も少数の者のもとで、またキリストの信仰ののちにも、公同の信仰を生み出す少数の者の選びが、世に宣べられていた。使徒もこう言う、「異端も必要である、試された者が明らかになるために」(一コリント11:19)。
Liber de haeresibus 153.3
Quia ergo funiculus haereditarius triplici virtute connexus est, id est Patris, et Filii, et Spiritus sancti; haec conjunctio cum in una, eademque accipitur Fide, atque credulitate; aequalitatis quippe, et virtutis conjungenda unitas, atque colenda potentia cum noscitur ab Ecclesia catholica, non in diversa majestatis aut qualitatis credenda substantia praedicatur, ut quidam aestimant haeretici.
PL 12, 1293A相続の縄は三重の力によって編まれている、すなわち父と子と聖なる霊のものである。この結合が一つの同じ信仰と信念において受け取られるとき、等しさと力の一致が結ばれ、その能力が崇められる。これが公同の教会によって知られているとき、〔その教会は三者を〕威厳や性質の異なる実体において信じるべきだと宣べはしない。ある異端者たちがそう考えるようにはである。
Liber de haeresibus 153.4
Quod et Dominus dicere dignatus est: Putas Filius hominis cum venerit, inveniet Fidem super terram (Luc. XVIII, 8) ?
PL 12, 1293Aこれは主もまた言うことをよしとした、「人の子が来るとき、地上に信仰を見いだすと思うか」(ルカ18:8)。
Liber de haeresibus 153.5
Quia et ante a Propheta quod tunc erat in paucis, et post Christi praesentiam, passionem, et resurrectionem ejus, divinamque sententiam quod essent praevaricaturi, hoc ita nuntiatum sit, ut sint haeretici hodie qui a Spiritu sancto, aut a Filio recedentes, diversam majestatis et potentiae inaequalitatem quotidie praedicant aberrantes.
PL 12, 1293Bそれは、以前にも預言者によって、そのとき少数の者のうちにあったことが告げられ、また、キリストの臨在、受難、復活、そして背く者たちがいるだろうという神の宣告ののちにも、そのように告げられたからである。そのため今日、聖なる霊や子から離れ、威厳と力の不等を日々宣べて迷い出る異端者たちがいるのである。
Liber de haeresibus 153.6
In hoc ergo nos oportet agnoscere, quod funiculus, ut ait Salomon (Eccles. IV, 12) , triplex non disrumpitur, quod et credi debet a nobis; quod et de divina substantia, et propria, Filius, et sanctus sit itidem Spiritus, Patri quippe connexus in omnibus, qui et cognosci debet, et coli ab omnibus.
PL 12, 1293Bそれゆえ我々はこの点で、ソロモンが言うように(コヘレトの言葉4:12)三重の縄は断ち切られないと認めなければならず、これは我々によって信じられなければならない。すなわち、神の実体において、またそれ固有のものとして、子も、聖なる霊も、父に万事において結ばれており、すべての者によって知られ、崇められなければならない。
Liber de haeresibus 153.7
In hac ergo conjunctione baptismi et Salvator nos dignatus est confirmare, imperans: Euntes baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
PL 12, 1293Bこの結合において、救い主も、洗礼のうちに我々を堅くすることをよしとした、「行って、すべての諸国民に、父と子と聖なる霊の名によって洗礼を授けよ」と命じて。
Liber de haeresibus 153.8
In quo conjungentes Filium Patri, et Spiritum cum Filio, et Patre, hanc salutem cognoscimur adepturi, quia non aliunde salutis remedium, nisi ex fide hac humano generi, cognoscimus affuturam.
PL 12, 1293Bその中で、子を父に、霊を子と父に結び合わせることにより、我々はこの救いを得ることになると認められる。この信仰によらずには、救いの薬が人類に来ないことを、我々は知っているからである。
Liber de haeresibus 153.9
Unde et in hac conjunctione sanctae adorandaeque Trinitatis gaudemus, in qua ante Adam pater noster, Noe, Abraham, Moses, et prophetae, sacerdotes, judices, et apostoli pariter, et evangelistae praedicantes meruerunt consequi angelicam dignitatem; in qua et Ecclesia catholica exsultat, hoc praedicans quotidie, atque edocens, eademque hanc omnem impietatem Paganam, et iniquitatem Judaicam destruens, quotidie omni exsultat in gaudio.
PL 12, 1293Cそれゆえ我々は、聖にして礼拝されるべき三位一体のこの結合において喜ぶ。その中で、かつて我々の父アダム、ノア、アブラハム、モーセ、預言者たち、祭司たち、士師たち、使徒たちと福音書記者たちもまた、宣べ伝えつつ、天使の尊厳を得るにふさわしくされた。その中で公同の教会も歓び、日々これを宣べ、教え、またこの異教の不敬とユダヤ人の不義をことごとく打ち砕きつつ、日々あらゆる喜びのうちに歓喜している。
Liber de haeresibus 153.10
Nam etsi triplex funiculus debet accipi primum Mandati, deinde Legis in medio tempore, deinde Gratia Salvatoris: utilitatis non parvae est aut si de fide, spe, atque charitate, ut dixit beatus Apostolus (I Cor. XIII, 13) , quis velit accipere; et in hoc non parvi est intellectus prudentioribus, ac spiritalia desiderantibus plurimis.
PL 12, 1294Aたとえ三重の縄を、第一に戒め、次にその中間の時代の律法、次に救い主の恵みと解するべきだとしても、あるいは使徒が言うように(一コリント13:13)、信仰、希望、愛〔と解する〕人があるとしても、それは少なからぬ益があり、そこには、いっそう思慮深く霊的なものを望む多くの者にとって、少なからぬ理解がある。