Liber de haeresibus 32.1
BASILIDES. Basilides, qui et Haeresiarches dicitur a multis, quia de Lege et Prophetis, et Apostolis proponendo et loquendo, sentiendo autem aliter, jura violabat Christianae veritatis.
PL 12, 1144Aバシレイデス。――バシレイデスは、多くの者から「ハイレシアルケース」〔ギリシア語。異端の首領〕とも呼ばれる。律法と預言者と使徒たちについて、述べ語りながら、実は別のことを考えて、キリスト教の真理の権利を侵していたからである。
Liber de haeresibus 32.2
Qui cum venisset Aegyptum, docebat ita definiens: de innato et solo Deo natum fuisse intellectum, de intellecto verbum, de verbo sensum, de sensu autem et virtute sapientiam, de virtute autem et sapientia principatus et potestates, et angelos factos diversos.
PL 12, 1144A彼はエジプトに来て、こう定義して教えた。生まれざる唯一の神から知性が生まれ、知性から言葉が、言葉から思慮が、思慮と力から知恵が、力と知恵から諸々の主権と権能が、さらにさまざまな天使たちが造られた、と。
Liber de haeresibus 32.3
Ipsi enim angeli fecerunt, inquit, coelum, post illos alii angeli fecerunt coelum, ita ex aliis alii prolati fecerunt tertium coelum, qui secundum ordinem et alii, inquit, fecerunt trecentos sexaginta quinque coelos, et imponit virtutibus illis nomina angelica, et ipse magiis vacans itidem multos imperitos decepit.
PL 12, 1145A実に、これらの天使たち自身が天を造った、と彼は言う。その後、ほかの天使たちが天を造り、こうして次々に出された者たちが第三の天を造り、順序に従って、さらにほかの者たちが三百六十五の天を造った、と。彼はそれらの力に天使の名を付け、自らも魔術に没頭して、同じく多くの無知な者たちを欺いた。
Liber de haeresibus 32.4
Hominem autem ab angelis factum asserit. Dominum etiam verum omnipotentem et eum audet angelum dicere, et accepisse genus Judaeorum in haereditatem, et eduxisse eos de terra Aegypti.
PL 12, 1146A彼は、人は天使たちによって造られたと主張する。さらに、真の全能の主をさえ、大胆にも天使と呼び、この者がユダヤ人の民を相続として受け、彼らをエジプトの地から導き出したと言う。
Liber de haeresibus 32.5
Hic ergo audacior factus, elatus est, inquit, adversus caeteros angelos, et volens in subjectione habere alios, habuit contrarias gentes, quas commoverunt Virtutes inimicae ejus. Ideo et contra Judaeos diversae gentes, inquit, surrexerunt.
PL 12, 1147Aこうして、この者は大胆になり、ほかの天使たちに逆らって高ぶった、と彼は言う。そしてほかの者たちを自分に従わせようとして、敵対する諸民族を持ち、それらを彼の敵なる諸力が動かした。それゆえユダヤ人に敵して、さまざまな民が立ち上がったのだ、と彼は言う。
Liber de haeresibus 32.6
Christum autem dicit quasi per umbram putative passum fuisse. Simonem etiam Cyrenaeum pro eo ad Passionem venisse affirmat: ipse enim, inquit, portavit ejus crucem.
PL 12, 1147Aまたキリストは、いわば影によって仮現のかたちで苦しんだと言う。さらに、彼に代わってキュレネ人シモンが受難に至ったと断言する。彼自身が、とバシレイデスは言う、その十字架を担ったのだ、と。
Liber de haeresibus 32.7
Hic etiam male permittit vivere, et dat licentiam vitiis saecularibus inhaerere: prohibet etiam pati martyrium homines pro nomine Christi, dicens ita: Ignoras quid desideras: non enim passus est, inquit, Christus, neque crucifixus est: quomodo itaque potes, inquit, confiteri hunc crucifixum, cum non sit crucifixus, et ignoras qui passus sit.
PL 12, 1147Aこの者はまた、悪しく生きることを許し、現世の悪徳に固着する放縦を与え、人々がキリストの名のために殉教を受けることを禁じて、こう言う。「汝は自分が何を望んでいるか知らない。キリストは苦しんだのでも十字架につけられたのでもない。それなのに、十字架につけられていないのに、どうして汝はこの者を十字架につけられた者として告白できようか。誰が苦しんだのかも汝は知らないのだ。」