Liber de haeresibus 138.1
HAERESIS DEUM INCREPANS QUOD DIVERSIS LINGUIS ET MODIS HOMINES ALLOCUTUS SIT. Sunt quidam dicentes haeretici, cur non Deus uno modo semper locutus est, sed diversis modis, et linguis humano generi praedicavit?
PL 12, 1270C神が異なる言語と仕方で人間に語りかけたことを非難する異端。――なぜ神はつねに一つの仕方で語らず、さまざまな仕方と言語で人類に宣べ伝えたのか、と言う異端者たちがいる。
Liber de haeresibus 138.2
Cum secundum capacitatem hominum videntium, atque cupientium videre, atque audire, ita sit locutus, et visus hominibus.
PL 12, 1271Aしかし、神は、見て、見ること聞くことを望む人間たちの受け取る力に応じて、そのように語り、人間たちに見られたのである。
Liber de haeresibus 138.3
Projecto itaque de paradiso homine, mortemque induto, non jam ita apparebat sicut et antea, sed loquebatur de coelo voce ipsius audita, atque ea custodita: processu autem temporis, et apparere dignabatur, ut Abrahae beatissimo patriarchae, et aliis per ordinem.
PL 12, 1271Aこうして人間が楽園から追放され、死をまとったのちは、もはや以前のようには現れず、天から語り、その声が聞かれ、守られた。しかし時が進むにつれて、祝福された族長アブラハムに、またほかの者たちに順に、現れることをよしとした。
Liber de haeresibus 138.4
Sub Mose autem diversis rebus apparens, et quod erat timoris, atque terroris in monte Sina demonstrabat, posteaquam in figura angeli (Exod. XIV, 19) , et in forma hominis (Gen. XXXII, 24) incorporationis suae adfuturae indiciis praecurrentibus generalem clementiae nuntiabat visionem, qua jam per somnia justis se Dominus ostendebat, ut scriptum est (Num. XII, 6) .
PL 12, 1271Aモーセのもとでは、さまざまなものとして現れ、シナイ山で恐れと畏怖に属することを示した。その後、天使の姿で(出エジプト記14:19)、また人の形で(創世記32:24)、来るべき自らの受肉の前触れとして、慈しみの一般的な現れを告げ知らせた。この現れによって、主はすでに夢を通して義人たちに自らを示していた。書かれているとおりである(民数記12:6)〔底本の文は整わず、「その後」以下の係りを大意で取った。ミーニュの異読注の写本は posteaque(そしてその後)と読み、この解を支える〕。
Liber de haeresibus 138.5
Postea vero in incorporatione apparens, testabatur Judaeis annuntians quae ante dixerat per prophetas.
PL 12, 1271Bのちには、受肉において現れて、以前に預言者たちを通して語ったことを告げ知らせ、ユダヤ人たちに証しした。
Liber de haeresibus 138.6
Quia ergo diversa erat capacitas visendi Dominum, ut bonus medicus, sicut infirmitas exigebat, et diversa remedia hominum infirmitatibus conferebat; ideoque languenti saeculo in fine plus contulit medicinae, ut et illorum primorum virtus praepotens monstraretur, et nostri generis periculosa infirmitas nosceretur, dicente Domino: Non egent sani medico, sed qui infirmi sunt (Matth. XI, 12) .
PL 12, 1271Bこうして、主を見る受け取りの力がさまざまであったので、主は善い医者として、弱さが求めるままに、人間の弱さにさまざまな薬を与えた。そして終わりの時には、衰弱した世に、より多くの薬を与えた。それは、先の者たちの優れた力が示され、我々の種族の危険な弱さが知られるためである。主は言う。「健やかな者に医者はいらない。いるのは病む者である」(マタイ11:12)。
Liber de haeresibus 138.7
Majores sunt itaque priores illi, qui audientes credebant, ut Seth, Enoch, Noe, et caeteri, quam nos; qui et audientes atque legentes misericordiam Christi Domini, et bonitatem ejus contemnimus copiosam: nam et Judaeorum causa, et aliis locutus est linguis, ut compleatur quod in linguis aliis, et labiis loquar huic populo (Isai. XXVIII, 11) , et nec ita erunt credituri, dicit Dominus; nam per Isaiam dicit: Verbum meum mittam in Achaiam.
PL 12, 1271Bそれゆえ、聞いて信じたセト、エノク、ノア、そのほかのかの先の人々は、我々よりも偉大である。我々は、主キリストの慈しみとその豊かな善意を聞き、読みながら、それを侮っている。ユダヤ人のためにも、別の言語で語ったのであり、それは「別の舌と別の唇で、我はこの民に語る」(イザヤ28:11)が成就するためであった。しかも、それでも彼らは信じないであろう、と主は言う。イザヤを通してこう言っているからである。「我は我が言葉をアカイアに送る」〔底本は Achaiam。ここは文脈から外れており、どの地を指すのか定かでない。ミーニュの脚注(ファブリキウス)は、この句をイザヤ書に見いだせないとする〕。