ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput LXVII 第LXVII章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1180A · 4 sectiones

Liber de haeresibus 67.1

1

SEMIARIANI. Semiariani sunt quoque; hi de Patre et Filio bene sentiunt, unam qualitatis substantiam, unam divinitatem esse credentes: Spiritum autem non de divina substantia, nec Deum verum, sed factum atque creatum Spiritum praedicantes, ut eum conjungant et comparent creaturae; cum Christus Dominus Patri et sibi in fide baptismi salutis aeternae conjunxerit, eumque cum Patre et Filio cunctis credentibus adorandum jusserit, omnique saeculo Deum verum praedicandum statuerit.

PL 12, 1180A

半アレイオス派。――半アレイオス派というものもいる。彼らは父と子については正しく考え、性質を同じくする一つの実体、一つの神性があると信じる。しかし霊については、神的実体から出たものでも真の神でもなく、造られ創造された霊であると宣べ、霊を被造物に結びつけ、並べて比べる。ところが、主キリストは、永遠の救いの洗礼の信仰において霊を父と自らに結びつけ、霊を父と子とともにすべての信じる者に礼拝されるべきものと命じ、あらゆる世に対して真の神として宣べ伝えられるべきものと定めたのである。

Liber de haeresibus 67.2

2

Non intelligentes, quod Evangelista cum dicit: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3) , non de Spiritu sancto dicit, quasi factum Spiritum per Filium; nam Propheta Trinitatem omnia fecisse visibilia et invisibilia definit, dicens: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXIII, 6) .

PL 12, 1181A

彼らは、福音書記者が「すべてのものは彼によって造られ、彼なしには、造られたものは何一つない」(ヨハネ1:3)と言うとき、あたかも霊が子によって造られたかのように、聖なる霊について言っているのではないことを理解していない。預言者は、三位一体が見えるものも見えないものもすべてを造ったと定めて、こう言っているからである。「主の言葉によって天は固められ、その口の霊によって、それらのすべての力が〔固められた〕」(詩篇33:6)。

Liber de haeresibus 67.3

3

In omni itaque creatura, quae facta est per Spiritum, non aliquid praetermisit quod non per eum factum sit; alioqui in fide servus cum Domino non jungeretur, si esset creatura divinus et sanctus Spiritus.

PL 12, 1182A

ゆえに、霊によって造られたすべての被造物のうちで、彼によって造られなかったものを何一つ見落とさなかった〔主語は明示されない。前節の預言者と取った〕。さもなければ、神的で聖なる霊が被造物であるなら、信仰において僕が主と結びつけられることはなかったはずである。

Liber de haeresibus 67.4

4

Cujus causa omnis Scriptura, et Dominus, concedi omnia peccata hominibus, praeter blasphemiam divini et adorandi Spiritus coelesti sententia pronuntiavit (Matth. XII, 31) .

PL 12, 1182A

その〔霊の〕ゆえに、聖典全体も主も、人間にはすべての罪が赦されるが、神的で礼拝されるべき霊への瀆神だけは別であると、天の判決をもって宣告した(マタイ12:31)。