Liber de haeresibus 154.1
Sunt quidam haeretici qui de Helia beato opinantur quod ei corvi sero carnes ad escam, et mane panes attulerint, non attendentes quod cuncta sanctus ac beatissimus propheta non carnes edebant ( sic ) aliquando, qui omnem talem escam contempserat, abstinendo voluntate, cujus et causa tantae dignitatis a Deo honorem meruit adipisci, ut in paradisum raperetur sublimis, ubi cum sanctis omnibus conlocaretur.
PL 12, 1294A〔ミーニュはこの項を、旧版に無くサン・ジェルマン写本にのみあり、誤りが多いと注する〕至福のエリヤについて、烏が夕方に食べ物として肉を、朝にパンを運んだと考える異端者たちがいる。〔彼らは〕この聖なるきわめて至福な預言者が、肉を食べることは決してなかった、すなわちそのような食べ物はすべて、意志をもって断つことで退けていた、ということに注意しない〔底本は cuncta … non carnes edebant で、ミーニュは「ママ」と注する。構文が崩れているため、このように解した〕。そのためにこそ彼は、楽園に高く引き上げられ、すべての聖なる者たちとともに置かれるほどの大きな尊厳の栄誉を、神から得るにふさわしくされたのである。
Liber de haeresibus 154.2
Nam si de pane quidem aliquis dixerit, rationis interdum est quod ei corvi attulerint: de carnibus autem incongruum reperitur; nam in hoc crudelitas beluina hominum insequentia beatissimum prophetam ostendebatur: in avibus autem, id est corvis, tantum mansuetudo et lenitas monstrabatur, ut a quibus avibus humana aberat ratio, qui non erant Dei imagines rationabiles, sed aves sicut pecudes sensibiles creatae solummodo, in eis autem avibus ad opprobrium hominum Judaeorum regisque ex voluntate pessima insequentium propheta agnitio et sensuum lenitas insita monstraretur in opera tanti ministerii quod beato prophetae quotidie monstrabantur, ut in eis avibus ministrabantur, ut in eis avibus magis inveniretur esse ratio quaedam lenitatis motu quodammodo concessa velut rationabilis.
PL 12, 1294A実際、パンについてなら、烏が彼に運んだと言う者がいても、ときには筋が通る。しかし肉については不適切であると見いだされる。というのは、この点で、このきわめて至福な預言者を追う人間たちの獣のような残酷さが示されていたのであり、一方、鳥、すなわち烏においては、それほどの柔和と穏やかさが示されたからである。人間の理性が欠けており、神の理性ある像ではなく、ただ家畜のように感覚をもつものとして造られただけの鳥たちにおいて、ユダヤ人たちと、最悪の意志で〔預言者を〕追う王に対する恥として、預言者への承認と、感覚の穏やかさが植えつけられていることが示され、それは、この至福の預言者に日々示された奉仕というほどの働きにおいて、これらの鳥によって仕えられたのであり、これらの鳥において、いわば理性あるもののように、穏やかさの動きによって与えられた、ある種の理性が、いっそう見いだされるためであった〔後半は本文が崩れており、大意でこのように解した〕。
Liber de haeresibus 154.3
Nam omnia hujusmodi creata a Domino subjecta sunt homini ut regi ac rationabili dominoque urbium versitatis ( sic ) pecudum, volatilium et serpentium quippe sicut scriptum est in libro Geneseos demonstraretur.
PL 12, 1294B実際、この種のものはすべて、主によって造られ、人間に――王として、理性ある者として、そして家畜、飛ぶもの、這うものの全体〔底本は urbium versitatis。ミーニュは「ママ」と注する。universitatis(全体)の誤りと取った〕の主として――従わされている。創世記に書かれているとおり、それが示されるためである。