Liber de haeresibus 36.1
CERINTHUS. Cerinthus successit hujus errori, et similitudini vanitatis, docens de generatione itidem Salvatoris deque creatura angelorum, in nullo discordans ab eo, nisi quia ex parte solum, Legi consentit quod a Deo data sit, et ipsum Dominum Judaeorum esse aestimat, qui Legem dedit filiis Israel.
PL 12, 1152Aケリントス。――ケリントスがこの者の誤りと、空しさの類似を継ぎ、救い主の誕生、また天使たちの被造についても同じく教え、いかなる点でも彼と異ならなかった。ただ、律法が神から与えられたという点では一部だけ律法に同意し、イスラエルの子らに律法を与えた者こそがユダヤ人の主であると考える。
Liber de haeresibus 36.2
Docet autem circumcidi, et sabbatizare, et Christum nondum resurrexisse a mortuis, sed surrecturum annuntiat.
PL 12, 1152A彼は割礼を受けること、安息日を守ることを教え、キリストはまだ死者のうちから甦っておらず、これから甦ると告げる。
Liber de haeresibus 36.3
Apostolum Paulum non accipit, Judam traditorem honorat, Evangelium secundum Matthaeum solum accipit, tria Evangelia spernit, Actus Apostolorum abjicit, beatos Martyres blasphemat.
PL 12, 1153A使徒パウロを受け入れず、引き渡し者ユダを尊び、マタイによる福音書のみを受け入れて、ほかの三つの福音書を退け、使徒言行録を捨て、祝福された殉教者たちを冒瀆する。
Liber de haeresibus 36.4
Hic sub Apostolis quaestionem seditionis commovit, dicens debere circumcidi homines, cujus causa contra illum, et haeresim ejus decreverunt in suis Actibus Apostoli sententiam, non debere jam homines Judaismo, id est, circumcisioni, aliisque talibus superstitionis vanae parere carnalibus, qui de gentibus venientes credebant in Christum Dominum nostrum Salvatorem.
PL 12, 1153Aこの者は使徒たちのもとで、騒乱の問題を引き起こし、人は割礼を受けねばならないと言った。そのために、彼とその異端に対して、使徒たちは自らの言行録において、判断を定めた。異邦人から来て、我々の主、救い主キリストを信じていた人々は、もはやユダヤ教に、すなわち割礼とそのほかの空しい迷信の肉的なものに従うべきではない、と。