Liber de haeresibus 127.1
DE CHRISTI NATIVITATE HAERESIS. Alia est haeresis, quae dicit de Salvatore, quod primum fuerit apud Patrem, et sic natus sit; et cum simpliciter ita confitetur, diversa hominibus scandala subministrat: esse enim ante, et postea nasci, contrarium est modis omnibus.
PL 12, 1253Bキリストの誕生についての異端。――救い主について、彼はまず父のもとにあり、そののちに生まれた、と言う別の異端がある。これをそのまま単純に告白すると、人々にさまざまなつまずきを与える。先に在ったのちに生まれるというのは、あらゆる点で矛盾だからである。
Liber de haeresibus 127.2
Et quamvis generatio ipsius duplex sit, una divinitatis indefinita ac sempiterna, altera incorporationis per Virginem temporalis: at non est dubium tamen, quod secundum divinitatem debemus cognoscere, quod neque defuit aliquando esse cum Patre, neque qui erat cum Patre semper, ex semetipso erat, et non de Patre genitus noscebatur, ut quidam suspicantur aberrantes.
PL 12, 1253B彼の誕生は二重である。一つは神性にかかわる、際限なく永遠のものであり、もう一つはおとめを通して肉体を取った、時間のうちのものである。しかしそれでも、神性に関して我々が知るべきことは疑いない。〔子は〕かつて父とともにあることを欠いたことはなく、また、常に父とともにいた者が、ある人々が誤って推測するように、自分自身から存在して、父から生まれた者とは知られていなかった、というのでもない。
Liber de haeresibus 127.3
Utrumque ergo si bona interpretatione profertur, rectum et fidei firmamentum ostenditur, ut et genitum eum cognoscamus de Patre proprie hunc unicum Filium, non tamen in tempore: sed ante omnia saecula omnemque creaturam esse genitum de Patre proprie cognoscamus atque credamus, ut condecet; cumque Patre eum in perpetuum manere, atque semper mansisse non ignoremus.
PL 12, 1254Aそれゆえ、この二つが正しい解釈をもって語られるなら、それは正しいことであり、信仰の支えとして示される。すなわち、我々は、この独り子なる子が固有の意味で父から生まれたと知る。ただし、時間の中でではない。あらゆる世とあらゆる被造物に先立って、固有の意味で父から生まれたことを、ふさわしく知り、信じる。そして彼が父とともに永遠にとどまり、つねにとどまってきたことを、知らないわけではない。
Liber de haeresibus 127.4
Nulla est ergo separatio, aut contrarietas inter esse semper et fuisse, et genitum esse: nam semper esse propter sempiternitatem dicitur, ne temporalis Filius aestimetur; genitum autem dicit, quia non ex semetipso, sed de Patre natum cognoscit Ecclesia praedicans.
PL 12, 1254Aそれゆえ、つねに在ることと、在ったことと、生まれたこととのあいだに、分離も矛盾もない。つねに在るとは永遠性のゆえに言われ、時間のうちの子と見なされないためである。生まれたと言うのは、教会が宣べ伝えて、彼が自分自身からではなく、父から生まれたと知っているからである。
Liber de haeresibus 127.5
Non ergo disjungendum est unum ab altero, sed conjungenda est sempiternitas Filii, et generatio cum sempiternitate copulanda; deque Patre ita est credenda ac detinenda confessio, ut unus nobis Pater genitor, et unus nobis Filius unicus Patris, proprie quippe genitus de Patre cognoscatur.
PL 12, 1254Bそれゆえ、一方を他方から切り離してはならない。むしろ子の永遠性を結びつけ、誕生を永遠性と組み合わせねばならない。父についての告白は、我々にとって生む者である父は一つであり、我々にとって父の独り子である子は一つであって、固有の意味で父から生まれたと知られるように、信じ、保たねばならない。
Liber de haeresibus 127.6
Ergo semper esse, et genitum esse, pia fide est aequum: ut sempiterna ejus generatio non temporalis sit, et Filii unigeniti de Patre, et cum Patre vera proprietas ac sempiternitas non ignoretur.
PL 12, 1254Bそれゆえ、つねに在ることと、生まれたこととは、敬虔な信仰において等しく正しい。その永遠の誕生が時間のうちのものでなく、父から生まれた独り子の、父とともにある真の固有性と永遠性が見失われないためである。
Liber de haeresibus 127.7
Si quis autem primum confitetur esse eum ingenitum, et sic postea fuisse genitum de Patre, ignorat quid confitetur.
PL 12, 1254Bしかし、彼がまず生まれざる者として存在し、そののちに父から生まれた者となった、と告白する者があれば、その者は自分が何を告白しているかを知らない。
Liber de haeresibus 127.8
Cum enim unam putat evadere haeresin, incurrit in alteram pejorem, ingenitum Filium confitendo, immo potius et Patrem, et Filium denegando, duoque ingenita praedicando, et unius Patris ingeniti, et unius Filii, unigeniti de Patre, proprie denegando veritatem.
PL 12, 1255Aその者は、一つの異端を逃れたと思っているうちに、もう一つのより悪い異端に陥る。子を生まれざる者と告白することで、いやむしろ父をも子をも否定し、二つの生まれざる者を宣べ伝え、生まれざる唯一の父と、父から固有の意味で生まれた唯一の独り子との真理を否定するのである。