Liber de haeresibus 142.1
HAERESIS SEPTUAGINTA DUORUM INTERPRETATIONEM RESPUENS. Sunt haeretici, qui sicut Judaei Septuaginta duorum sanctorum, sapientissimorumque virorum interpretationem respuentes, Aquilae cujusdam hominis unius Pontici, qui post annos multos interpretatus est, editionem suscipiunt; qui cum quaedam praetermisisse necessitate urgente tunc temporis cogerentur, dissonantia putantur dictasse.
PL 12, 1276A七十二人の訳を退ける異端。――七十二人の聖なる、きわめて賢い人々の訳を、ユダヤ人のように退けて、ポントス人であるアクィラという一人の男、多年ののちに訳した者の版を受け入れる異端者たちがいる。〔彼らには〕七十二人が、当時、必要に迫られていくつかのことを省かざるをえなかったために、調和を欠くことを書き取らせたと見なされている〔qui 以下は動詞が複数形なので、一人のアクィラではなく七十二人を指すと取った〕。
Liber de haeresibus 142.2
Is veluti plus a quibusdam Judaeis maxime intellexisse laudatur, cum de Patre, et Filio, non sicuti illi priores de Lege dictaverint.
PL 12, 1276B彼は、ユダヤ人の一部から、とりわけ〔事柄を〕よりよく理解した者のように称賛されているが、それは、父と子について、あの先の人々が律法について語ったようには語らなかったことによる〔de Lege の係りは定かでない〕。
Liber de haeresibus 142.3
Septuaginta enim duo dixerunt (Psal. II, 2) : Adversus Dominum, et adversus Christum ejus; Aquila autem: Adversus Dominum, et adversum unctum ejus. Et iterum: Ecce virgo in utero concipiet, et pariet Filium (Isai. VII, 14) .
PL 12, 1276Bすなわち七十二人は「主に逆らい、そのキリストに逆らって」(詩篇2:2)と言った。しかしアクィラは「主に逆らい、その油注がれた者に逆らって」と言う。また、「見よ、おとめが胎に宿り、子を産む」(イザヤ7:14)。
Liber de haeresibus 142.4
Septuaginta duo dixerunt, et nomen ejus Deus nobiscum; Aquila autem dixit: Ecce juvencula concipiet, et pariet Filium, et nomen ejus potens cum hominibus.
PL 12, 1277A七十二人は「そしてその名は『神は我々とともに』」と言った。しかしアクィラは言った、「見よ、若い娘が宿り、子を産み、その名は『人々とともに力ある者』」と。
Liber de haeresibus 142.5
Quae quidem si pio sensu lectionis accepta fuerint, quo fortis et potens nemo nisi Christus Deus Dei sit Filius, recte intelligit; si autem de eo dubitat, abjicienda, et spernenda est talis editio.
PL 12, 1277Aこれらが敬虔な読みの意味で受け取られるなら――すなわち、強く力ある者とは、神の子なる神であるキリストにほかならないと正しく理解するなら――よい。しかしそれについて疑うなら、そのような版は退けられ、軽んじられるべきである。
Liber de haeresibus 142.6
Unde Judaei non Septuaginta duorum interpretationes habent, qui de Patre, et Filio, et sancto Spiritu bene sentientes, unam substantiam, divinitatem, majestatemque enuntiarunt; sed illius Aquilae, qui non ita recte sentit de Filio Dei, sed quasi de Propheta nuntiaverit.
PL 12, 1277Aそれゆえ、ユダヤ人は、父と子と聖なる霊について正しく考え、一つの実体、神性、威厳を宣べた七十二人の訳を持たず、神の子について正しく考えず、あたかも預言者について告げたかのように〔語る〕あのアクィラの訳を持っている。
Liber de haeresibus 142.7
Unde interpretationes ejus in medio librorum numquam ponuntur, sed dextrae, laevaeque assignantur; et ut contraria, et non plena veritatis ita leguntur a plurimis.
PL 12, 1277Aそれゆえ、彼の訳は諸書の中ほどには決して置かれず、右と左〔の余白〕に割り当てられる。そして、反対のもの、真理に充ちていないものとして、多くの人々にそのように読まれている。
Liber de haeresibus 142.8
Septuaginta vero duorum decreta, atque consulta, ea legens Ecclesia catholica semper habet, et detinet incunctanter; illius autem quasi superflua ita aestimat esse, et judicat.
PL 12, 1277B一方、七十二人の決定と協議の成果を、公同の教会は常にこれを読み、ためらうことなく保持している。しかし彼のものは、余計なものであるかのように見なし、そう判断している。
Liber de haeresibus 142.9
Haec etenim, id est Septuaginta duorum interpretatio, sub Ptolemaeo rege Aegyptiorum, post Alexandrum Macedonem est edita omnibus, populoque Judaico in Jerusalem data est, cum habitarent non multi Judaei, velut in subjectione jam positi regis Aegyptii, rogatique ab ipso Ptolemaeo, ut interpretes mitterentur Alexandriam.
PL 12, 1277Bすなわちこれ、七十二人の訳は、マケドニア人アレクサンドロスののち、エジプト人の王プトレマイオスのもとで、すべての人に向けて公にされ、エルサレムのユダヤの民にも与えられた。そのとき〔そこに〕住むユダヤ人は多くはなく、すでにエジプト王の支配下に置かれたようなものであって、プトレマイオス自身から、訳者たちをアレクサンドリアに遣わすよう求められたのである。
Liber de haeresibus 142.10
Quo cum venissent Septuaginta duo sapientes ac prudentes viri interpretes, secundum jussum regis Hebraeam linguam Graeco sermone interpretati, Graecis litteris ediderunt, sicuti et factum est.
PL 12, 1278Aそこに七十二人の賢く思慮ある訳者たちが来ると、王の命令に従ってヘブライ語をギリシア語に訳し、ギリシア語の文字で公にした。実際にそうなったとおりである。
Liber de haeresibus 142.11
Cumque suscepisset eos Ptolemaeus rex Aegypti, tentare volens si esset eorum divina Scriptura, quam legebant Judaei, separatim quemque jussit includi in cubiculum, nullumque videre alium, nisi solo excepto eo, qui interpretem exciperet dictantem: omniumque accipiens postea interpretationem quotidie, cum consentientem in unum inveniret, editionem omnium jussit conscribi, atque poni in templum, ut venientibus de Achaia, atque aliis provinciis, philosophis, poetis, et historiographis, cupientibus legendi copia non negaretur.
PL 12, 1278Aエジプトの王プトレマイオスは彼らを迎えると、ユダヤ人が読んでいるものが神の聖書であるかどうかを試そうとして、一人ひとりを別々に部屋に閉じ込め、口述する訳者の言葉を受け取る者ただ一人を除いて、誰にも会わせないよう命じた。そして全員の訳を毎日受け取り、それが一致していることを見いだすと、全員の版を書き記して神殿に置くよう命じた。アカイアその他の属州から来る哲学者、詩人、歴史家が、読みたいと望んでも、読む機会を拒まれないようにするためである。
Liber de haeresibus 142.12
Unde et maxime argumenta sumentes philosophi, poetae, oratores, atque historiographi sicuti voluerunt ad suae paganitatis mendacia transtulerunt, aliisque nominibus rudes puerorum animos edocentes, legem Dei divinam irritam saeculo facere properarunt, impietatisque semina in sono verborum, in periculosis sententiis confirmarunt, quorum causa dicebat et Dominus fures atque latrones (Joan. X, 8) eos fuisse, in omnibus atque ab omnibus cognoscendos.
PL 12, 1278Bそれゆえ、とりわけ哲学者、詩人、弁論家、歴史家は、そこから論拠を取り、望むままに自分たちの異教の虚偽へと転用し、〔事物に〕別の名を付けて幼い者たちの未熟な心を教え、神の神的な律法を世にとって無効にしようと急いだ。そして、言葉の響きと危うい意見のうちに不敬の種を固めた。その理由で、主もまた彼らを「盗人、強盗」(ヨハネ10:8)と言ったのであり、あらゆる点であらゆる人によって見分けられるべき者たちだったのである。