Liber de haeresibus 147.1
HAERESIS QUOD DIIS ALIENIS NON SIT MALEDICENDUM. Sunt quidam haeretici non intelligentes quod dicit Scriptura: Diis alienis non maledicetis.
PL 12, 1280A他の神々を呪ってはならないとする異端。――聖書が「他の神々を呪ってはならない」と言うのを理解しない異端者たちがいる。
Liber de haeresibus 147.2
Et ita observant, putantes de vanitate paganorum dixisse, atque ita sentientes non parvum salutis suae sustinent detrimentum.
PL 12, 1280B彼らはそのとおりに守り、〔聖書は〕異教徒の空しさについて語ったのだと考える。そう考えることによって、自分たちの救いに少なからぬ損失を被る。
Liber de haeresibus 147.3
Cum enim Moses dicat: Templa eorum destruetis, idola frangetis (Exod. XXIV, 13) ; et Abraham beatissimus frangens idola justificatus est; et Gedeon (Judic. VI, 28) nocte incendens idola, et frangens, a Deo tantum virtutis meruit impetrare, ut cum paucis infinitos vinceret inimicos; omnesque justi, ut Elias (V Reg. XVIII, 40) , et alii itidem.
PL 12, 1281A実際、モーセは言う、「彼らの神殿を壊し、偶像を砕け」(出エジプト記24:13)。また至福のアブラハムは偶像を砕いて義とされた。ギデオンは夜に偶像を焼き砕き(士師記6:28)、わずかな人数で無数の敵に勝つほどの力を神から得るにふさわしくされた。エリヤ(列王記五18:40〔底本は V Reg。III Reg=列王記三のことか〕)や、すべての義人も、ほかの者たちも同様である。
Liber de haeresibus 147.4
Quomodo ergo hic aestimat homo imprudens de idolorum dixisse vanitate, iisdemque non esse maledicendum? cum David dicat: Similes illis fiant qui adorant ea.
PL 12, 1281Aではなぜ、この思慮のない人は、偶像の空しさについて言われたのであり、それらを呪ってはならないと考えるのか。ダビデは言っているのに、「これらを拝む者は、それらに似たものとなれ」と。
Liber de haeresibus 147.5
Hic itaque diis non esse maledicendum alienis cum dicit, est justis ab origine mundi colentibus pietatem veram, id est angelis, et sanctis aliis verae fidei dedicatis, non esse maledicendum.
PL 12, 1281Aここで、他の神々を呪ってはならないと言うのは、世の初めから真の敬虔を保つ義人たち、すなわち天使たち、また真の信仰に献げられたほかの聖なる者たちを呪ってはならない、ということである。
Liber de haeresibus 147.6
Nam omnes justi maledixerunt idolis, et fregerunt ea, indeque meruerunt gratiam, ut Moses fecit de monte descendens (Exod. XXXII, 20) ; sine eo quod Christi nuntii, hi sunt dii, ut Moses Pharaoni, et Aegyptiis, cum Scriptura clamet: Ego Dixi, dii estis (Psal. LXXXI, 7) .
PL 12, 1281B実際、義人はみな偶像を呪い、砕き、そこから恵みを得るにふさわしくされた。モーセが山から下りて行ったときにしたとおりである(出エジプト記32:20)。そればかりか、これらの者はキリストの使者であり、神々である。モーセがファラオとエジプト人たちにとってそうであったように。聖書も叫んでいる、「わたしは言った、汝らは神々である」(詩篇81:7)。
Liber de haeresibus 147.7
Utique qui sanctam, adorandamque Trinitatem colentes forti fide praedicant, qui et omnes justi vere beati et sancti sunt, et ut dii infidelium scilicet dignoscuntur, quia ait Dominus: ad quos fuit verbum Dei, et per eos praedicatum est, incredulorum dii ipsi sunt appellati, ut Paulus, Barnabas (Act. XIV, 12) , et Moses Pharaoni (Exod. XXXII, 20) ; qui non sunt maledicendi, sed modis omnibus collaudandi, atque honorandi et glorificandi, ut dixit David: Timentes autem Dominum glorificavit (Psal. XIV, 4) .
PL 12, 1281Bすなわち、聖にして礼拝されるべき三位一体を、強い信仰をもって崇め宣べる者たちである。彼らはみな真に祝福された聖なる者であり、不信の者たちの神々としてもむろん見分けられる。主が言うように、神の言葉が臨み、彼らを通して〔それが〕宣べられた者たち、その者たち自身が不信の者たちの神々と呼ばれたからである。パウロ、バルナバ(使徒言行録14:12)、またファラオにとってのモーセ(出エジプト記32:20)のようにである。彼らは呪われるべきではなく、あらゆる仕方で賛美され、敬われ、栄光を帰せられるべきである。ダビデが言ったとおり、「主を畏れる者たちに、彼は栄光を与えた」(詩篇14:4)。
Liber de haeresibus 147.8
Et Dominus: Glorificantes me glorificabo (I Reg. II, 30) . Non ergo intelligentes virtutem Scripturarum ex littera paganitati consentiunt, et alieni a Christianitate reperiuntur.
PL 12, 1282Aまた主は言う、「わたしに栄光を帰する者に、わたしは栄光を与える」(サムエル記上2:30)。したがって、聖典の力を理解せず、字義のままに異教に同調する者たちは、キリスト教から遠い者と見いだされる。
Liber de haeresibus 147.9
Quia ergo non credebant justis Judaei prophetis, et aliis talibus, alieni et isti sicut et pagani judicabantur a Domino per Scripturam; atque ita nuntiabatur, ne maledicerent suis Doctoribus, et Prophetis, et justis aliis.
PL 12, 1282Aこのように、ユダヤ人たちは義人である預言者やその他のそのような者たちを信じなかったので、彼らもまた異教徒と同じく他者であると、聖典を通して主から裁かれた。そしてそのように、自分たちの教師たち、預言者たち、その他の義人たちを呪ってはならないと告げられていたのである。