ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput CXIV 第CXIV章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1237C · 8 sectiones

Liber de haeresibus 114.1

1

Est haeresis quae cum legit in Genesi verbum dicente Domino de Adam: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum. Et nunc ne quando extendat manum suam et tangat et gustet de ligno vitae et vivat in aeternum (Gen. III, 22) .

PL 12, 1237C

創世記で、主がアダムについて語った言葉を読むとき〔こう言う〕異端がある。「見よ、アダムは、善と悪を知る、我々のうちの一人のようになった。今、手を伸ばして命の木から取って食べ、永遠に生きることのないようにせよ」(創世記3:22)〔この文は主節を欠く。次節に続く〕。

Liber de haeresibus 114.2

2

Expulit, inquit, eum Dominus de paradiso invidiae causa: et primum hoc sentiunt, quod alter Deus fecerit animam, alter carnem, ut Manichaei, Gnostici, Nicolaitae, et alii perditi arbitrantur dicentes, quod alter quidem bonus Deus est, alter autem malus, inquiunt: in hoc saeculo, et malum Deum hunc aestimant dixisse ut pellerentur de paradiso; non attendentes quod unus Deus atque idem Pater per Filium fecerit Adam patrem nostrum, dederitque ei mandatum, ut custodito eo permaneret immortalis, praevaricatoque mandato pelleretur de paradiso, ut scriptum est, et quia suasione inimici hoc perpessus est; cum non attendunt ad Christi misericordiam, in praecipitium mortis descendunt perpetuae.

PL 12, 1238A

「主は妬みのゆえに彼を楽園から追い出した」と彼らは言う。そしてまず、魂を造った神と肉を造った神は別であると考える。マニ教徒、グノーシス派、ニコライ派、そのほかの滅びた者たちが、一方は善い神、他方は悪い神だと言って、そう考えている。この世においては、この悪い神が、彼らを楽園から追うよう言ったのだと見なす。彼らは、一つの同じ神である父が、子を通して我々の父アダムを造り、戒めを与えたことに目を向けない。その戒めを守れば不死のままにとどまれたが、戒めを破ったので、書かれているとおり楽園から追われたのであり、敵の説得によってこれを被ったのである。彼らはキリストの憐れみに目を向けないので、永遠の死の断崖へ下ってゆく。

Liber de haeresibus 114.3

3

Hic itaque non invidens Deus repulit patrem nostrum de paradiso, ut non ibi moraretur, aut non gustaret de ligno vitae; sed magis eidem consulens in parvo peccanti non pepercit, ne parcendo ad majora etiam crimen alia inveniret eum prodeunte aetate ampliore, posteaque criminali judicio reum factum amplius condemnaret.

PL 12, 1238B

したがって、この神は、妬んで我々の父を楽園から退けたのではなく、そこにとどまらせず、命の木から食べさせないようにしたのでもない。むしろ彼のためを思って、小さな罪を犯した彼を容赦しなかったのである。容赦すれば、年を重ねるうちに別の、より大きな罪が彼を見いだし、のちに重罪の裁きで罪人とされて、いっそう重く断罪することになるのを避けるためである。

Liber de haeresibus 114.4

4

Nam inter hominem et diabolum erat Christus auditor pariter et judex justissimus et bonus in omnibus; itidem et homini quidem in modico peccanti non pepercit, dans nihilominus et huic condignam sententiam juxta peccatum quod fecerat; et diabolo aeque locum poenitentiae relinquens.

PL 12, 1238B

人間と悪魔のあいだには、聞き手であり、同時に最も義しく、あらゆる点で善い裁き主であるキリストがいた。そのように、人間には、少しのことで罪を犯したので容赦せず、犯した罪にふさわしい判決をこれにも与えたが、悪魔にも同じく、悔い改めの余地を残していた。

Liber de haeresibus 114.5

5

Non autem intelligente diabolo ut mali tanti suggestionis poenitudinem gereret, majus ei post servabat judicium.

PL 12, 1238B

しかし悪魔が、これほど大きな悪の唆しについて悔い改めることを悟らなかったので、〔キリストは〕のちにより大きな裁きを彼のために留保していた。

Liber de haeresibus 114.6

6

Et homo quidem cum pellitur e paradiso pronior ad poenitentiam reperitur; diabolus autem cum durior ad poenitentiam pervidetur, majorem futuri judicii a Christo Domino servitutem exspectat, sicut dictum est: Noluit intelligere ut bene ageret (Psal. XXXV, 4) .

PL 12, 1238C

人間は楽園から追われるとき、悔い改めへいっそう向かう者と見いだされたが、悪魔はより頑なで悔い改めに向かわないと見られたので、主キリストから、来たるべき裁きのより大きな苦役を待つ。言われているとおりである。「彼は善を行うことを悟ろうとしなかった」(詩篇35:4)。

Liber de haeresibus 114.7

7

Et iterum: Malitiam autem non odivit (Ibid., 5) . Quia ergo in parvo peccans recepit Adam persuasus a diabolo ut manducaret, egitque statim poenitudinem, meruit delicti veniam impetrare, atque in paradisum in Christi praesentiam, filiorum etiam procreatione remeare.

PL 12, 1239A

また重ねて、「悪を憎まなかった」(詩篇35:5)。こうして、アダムは少しのことで罪を犯し、悪魔に説得されて食べるのを受け入れたが、ただちに悔い改めたので、罪の赦しを得るにふさわしくされ、キリストの臨在において、また子らの出産によっても、楽園に帰ることとなった。

Liber de haeresibus 114.8

8

Diabolus autem non gerens poenitudinem et ejus satellites majori judicio reservantur, ut dixit Dominus: Ite a me in ignem aeternum quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41) .

PL 12, 1239A

しかし悪魔は悔い改めず、その従者たちと共に、より大きな裁きに留保される。主が言ったとおりである。「我から離れよ、悪魔とその使いたちのために我が父が備えた永遠の火へ」(マタイ25:41)。