Liber de haeresibus 156.1
HAERESIS DE ISAIA PROPHETA: LABIA TACTA CARBONE. Sunt quidam qui aestimant, quod Isaias post confessionem populi peccatoris, ac precem quam supplex ad Deum effuderat, de Cherubim unus (Isai. VI, 6) venerit missus a Deo ad prophetam, et acceperit de forcipe carbonem, et tetigerit labia ipsius, aitque ei: Ecce jam mundatus es (Ibid., 7) .
PL 12, 1297B預言者イザヤについての異端、炭に触れられた唇。――ある者たちは、イザヤが罪ある民の告白ののち、神に嘆願して注いだ祈りののち、ケルビムの一つ(イザヤ6:6)が神から預言者に遣わされて来て、火ばさみから炭を取り、その唇に触れ、「見よ、今や汝は清められた」と言った(同上7)と考えている。
Liber de haeresibus 156.2
Putant autem de angelis unum venisse ad eum, aut de animalibus, aut de forcipe ignem accepisse, et mundasse prophetam, quod non est adeo scientiae salutaris; cum hic de Cherubim, aut Seraphim unum animal cum dicit, id de duobus Testamentis dicit: unde patriarchae, prophetae, sacerdotes edixerint, et apostoli, qui mundo omni adventuram gratiam ostendebant quadriformi virtute fulgentia munera ad certamina coelestia capientibus ministrantes.
PL 12, 1298Aしかしまた、天使の一人が彼のもとに来た、あるいは生き物の一人が、火ばさみから火を取って預言者を清めたと考えるが、これは救いの知にさほど関わらない。ここでケルビムあるいはセラフィムの一つの生き物と言うとき、それは二つの契約のことを言っているのである。そこから族長たち、預言者たち、祭司たち、また使徒たちが語ったのであり、彼らは全世界にやがて来る恵みを示し、四重の力の輝く賜物を、天の戦いを引き受ける者たちに与えていたのである。
Liber de haeresibus 156.3
Nam Cherubim plenitudo scientiae dicitur, Seraphim virtus ignea peragrans appellatur. Hi itaque plenitudinem habentes scientiae spiritalis, ac Christi mysterii tenentes divitias, diversas doctrinas jussu Domini nobis dimittunt et deferunt, omnique saeculo itidem sine quadam intermissione nuntiantes; ex quibus unus missus est ad Isaiam prophetam, hanc quippe Christi doctrinam annuntians, Salvatorem, quod erat adventurus in carnem, Spiritusque divini credentibus allaturus gratiam copiosam.
PL 12, 1298A実際、ケルビムは知の充満と言われ、セラフィムは行きわたる火の力と呼ばれる。したがって彼らは、霊的な知の充満をもち、キリストの奥義の富を保ち、主の命令により、さまざまな教えを我々に送り届け、また全世にわたり同様に絶え間なく告げている。そのうちの一人が預言者イザヤに遣わされ、キリストのこの教えを告げた。すなわち救い主が肉となって来ようとしていること、また信じる者たちに神の霊の豊かな恵みをもたらそうとしていることである。
Liber de haeresibus 156.4
Isaias itaque de patriarchis, et Lege, et prioribus suis prophetis acceperat gratiam fortiorem, id est divini Spiritus potentiam ampliorem; a prioribus scilicet, ut Christi mysterium, id est incorporationis ipsius, saeculo gratiam nuntiaret.
PL 12, 1298Bそれゆえイザヤは、族長たちと律法と先の預言者たちから、より強い恵み、すなわち神の霊のより大きな力を受けていた。それは、先の者たちから、キリストの奥義、すなわち受肉の恵みを、世に告げるためであった。
Liber de haeresibus 156.5
Ideo et Dominus ad quosdam: O duri corde, et imprudentes animo (Luc. XXIV, 25) , cur non advertitis, quod Lex, et prophetae de Filio hominis, quae ante praedixerant affutura, cuncta consummari oportuerat?
PL 12, 1298Bそれゆえ主もある者たちに言った、「ああ、心の頑なな者、思慮に欠ける者よ。なぜ汝らは、律法と預言者たちが人の子について以前から予告していたことは、すべて成就されなければならなかったことに気づかないのか」(ルカ24:25)。
Liber de haeresibus 156.6
Decebat enim de patriarchis, et Lege beatum accipere Isaiam, ut ab eis doctus, forti animo Christi carnalem praesentiam praedicaret.
PL 12, 1298B実際、至福のイザヤが、族長たちと律法から〔恵みを〕受け、彼らに教えられて、強い心でキリストの肉における臨在を宣べることは、ふさわしかった。
Liber de haeresibus 156.7
Ignem etiam quod ait accepisse angelum, et purgasse ipsius labia, utique divini Spiritus ei gratiam ostendebat concessam Domino, ut ait: Ignem veni mittere in mundum, quam volo ut accendatur ocius (Luc. XII, 49) ?
PL 12, 1298B天使が火を受け取り、彼の唇を清めたと〔イザヤが〕言うのも、むろん、主によって彼に神の霊の恵みが与えられたこと〔concessam Domino は「主に与えられた」とも読めるが、ei(イザヤに)を受けて「主によって」と取った〕を示していた。主は言う、「わたしは火を世に投ずるために来た。それが速やかに燃え上がることを、どれほど願うことか」(ルカ12:49)。
Liber de haeresibus 156.8
De forcipe autem, id est de ferro, de invicta natura ejus, atque divina quippe dicebat potentia, quod corpus Christi divino Spiritu, divinaque potentia in utero sanctae Virginis creatum, atque consummatum est, sicut scriptum est: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Dei obumbrabit te (Luc. I, 35) .
PL 12, 1299A火ばさみについては、すなわち鉄については、その打ち勝ちがたい本性と、まさに神的な力について、〔イザヤは〕語っていた。すなわちキリストの体が、神の霊と神の力によって、聖なるおとめの胎で造られ、完成されたことであり、書かれているとおり、「聖なる霊があなたに臨み、神の力があなたを覆う」(ルカ1:35)。
Liber de haeresibus 156.9
In quo apparens corpore vinceret omnia, a nullo autem superaretur. Sicut enim ferro domantur ac subjiciuntur omnia, a quo et gladius gignitur, ut dictum est: Verbum Domini gladius bis acutus (Hebr. IV, 12) , qui domare potest testimonia, domari autem ab aliquo non potest: daturusque eis erat post passionem in resurrectione divini Spiritus beatis apostolis invictam potentiam, ut scriptum est: Spiritus Domini super me, et caetera (Isai. LXI, 1) .
PL 12, 1299Aその体に現れて、すべてに打ち勝ち、しかし誰にも打ち負かされないだろう。実際、鉄によってすべては従えられ服せしめられ、それによって剣も生まれるように、「主の言葉は両刃の剣」(ヘブライ4:12)と言われている。それは証し〔testimonia の語義は定かでない〕を従えうるが、誰からも従えられることはない。そして彼〔主〕は、受難ののち復活において、神の霊の打ち勝ちがたい力を至福の使徒たちに与えようとしていた。書かれているとおり、「主の霊がわたしの上にある」云々(イザヤ61:1)。
Liber de haeresibus 156.10
Et Petrus promissione accepta a Patre, ad Judaeos dicens, effudit hanc gratiam, quam vos videtis, atque auditis hodie. Igni etiam forcipem sicut formari cognoscimus, ita et corpus Domini divino Spiritu (Luc. I, 35) novimus consummatum.
PL 12, 1299Aまたペトロはユダヤ人たちに語って、「〔彼は〕父から約束を受けて、汝らが今日見聞きしているこの恵みを注いだ」と言った〔使徒言行録2:33 の言葉で、約束を受けて注いだのはキリスト〕。また、火ばさみが火によって形作られると我々が知っているのと同じく、主の体も神の霊によって完成されたことを我々は知っている(ルカ1:35)。
Liber de haeresibus 156.11
Itaque ita suis eum dedisse in corpore illam promissam gratiam, atque invictam potentiam, ut ait: Dedi vobis potestatem calcare super omnem virtutem inimici (Luc. X, 19) ; et Apostolus: Quis nos separabit a charitate Christi (Rom. VIII, 35) ? per quae eis cunctis jam in hoc credentibus saeculo, ut dictum est, per impositionem manus apostolorum divinus dabatur Spiritus in Christum Dominum credentibus Salvatorem (Act.
PL 12, 1299Bこうして、彼は自らの者たちに、体において、あの約束された恵みと打ち勝ちがたい力を与えたのである。彼は言う、「わたしは汝らに、敵のあらゆる力を踏みつける権能を与えた」(ルカ10:19)。また使徒は言う、「誰が我々をキリストの愛から引き離すのか」(ローマ8:35)。これらによって、すでにこの世で信じる者たちすべてに、言われたとおり、使徒たちの按手によって、救い主なる主キリストを信じる者たちに、神の霊が与えられた(使徒言行録〔引照は次節に続く〕)
Liber de haeresibus 156.12
VI, 6; VIII, 17; IX, 17; XIII, 3; XXVIII, 8) . Et sicut duo animalia duo haec Testamenta accipiuntur, Legis, et prophetarum, astantia Domino, sicut viderunt in monte apostoli; attamen rationis erit, quod et duo animalia intelligenda sunt Mandatum primum quod datum est, quod et spiritale potest intelligi, ut scriptum est, quod et Salvator non solvit, sed confirmavit potius.
PL 12, 1299B(〔使徒言行録〕6:6、8:17、9:17、13:3、28:8)。また、二つの生き物は、この二つの契約、すなわち律法と預言者たちのものと受け取られ、使徒たちが山で見たとおり、主のそばに立っている。しかしまた、二つの生き物は、〔次のようにも〕解されるのが理にかなっている。すなわち〔第一は〕与えられた最初の戒めであり、これも霊的に理解されうる。書かれているとおり、救い主はそれを廃するのではなく、むしろ確かなものとした。
Liber de haeresibus 156.13
Secundum autem animal doctrinam Christi, id est fidem ejus, et gratiam incorporationis, et Testamenti, passionisque ejus, et resurrectionis mysterium continebat.
PL 12, 1300A第二の生き物は、キリストの教え、すなわちその信仰、受肉の恵み、契約、その受難、復活の奥義を含んでいた。
Liber de haeresibus 156.14
Unde Lex litterae in medio est posita inter Mandatum, et Gratiam, quae si intelligitur de Christo, consentanea in multis accipitur; si autem in carnali justificatione quis salvari putaverit, abjicienda decernitur; cum de Patre, et Filio, et sancto Spiritu ante Legem, id est ante tria millia annorum et septingentos annos, justi priores illi sub Mandato viventes, ac beatam Trinitatem colentes, et suis filiis tradentes, cognatisque et saeculi praedicabant, mysteriumque Christi Domini de ipso Mandato antiquissimo nuntiabatur.
PL 12, 1300Aそれゆえ、文字の律法は、戒めと恵みの中間に置かれている。これがキリストについて理解されるなら、多くの点で調和するものと受け取られる。しかし、肉的な義認によって救われると考える者があれば、退けられるべきものと定められる。律法より前、すなわち三千七百年前、戒めのもとに生き、至福なる三位一体を崇め、自分の子らに伝え、親族と世に宣べていた、あの先の義人たちが、父と子と聖なる霊について〔語り〕、主キリストの奥義が、まさにこの最古の戒めから告げられていたのだから。
Liber de haeresibus 156.15
Lex itaque admonitio Mandati est, quae et conjungitur secundum fidem colendae Trinitatis, et iterum separantur quaedam ejus propter Judaicam, et carnalem justificationem; cum et prophetae illa destruxerint antea, et Salvator abjecerit, et apostoli vetuerint circumcidi homines (Galat. V, 2) .
PL 12, 1300Aそれゆえ律法は戒めの訓戒であり、三位一体を崇めるという信仰に従って結びついている。しかしまた、ユダヤ的で肉的な義認のために、その一部は切り離される。預言者たちもそれらを以前に打ち壊し、救い主も退け、使徒たちも人が割礼を受けることを禁じた(ガラテヤ5:2)からである。
Liber de haeresibus 156.16
Lex itaque de Mandato causa cogente carnali descendit ad tempus. Gratia autem Christi, id est mysterium incorporationis, et passionis, et resurrectionis, fideique ejus, et ascensionis in coelum ante Legem a justis omnibus noscebatur, et quaerentibus, et capientibus non celabatur; ut Enoch, Noe, et Melchisedech, et Jacob, et aliis justis ac beatissimis Patriarchis, et caeteris, qui ante Legem Mosis vixerant, sub Mandato scilicet constituti, atque in omnibus justificati a Domino.
PL 12, 1300Bそれゆえ律法は、肉的な事情に迫られて、戒めから一時のあいだ降りて来たものである。しかしキリストの恵み、すなわち受肉、受難、復活、その信仰、天への昇天の奥義は、律法より前にすべての義人によって知られており、求め、受け取る者たちには隠されていなかった。エノク、ノア、メルキセデク、ヤコブ、ほかの義にして至福なる族長たち、またモーセの律法より前に生きたその他の者たちがそうである。彼らは戒めのもとに置かれ、あらゆる点で主によって義とされた。
Liber de haeresibus 156.17
Lex autem et Fides Christi dicitur, ut ait Apostolus: per Legem fidei Christi (Rom. III, 27) . Lex carnalis justificatio Judaeorum est.
PL 12, 1301Aしかし律法は、キリストの信仰とも呼ばれる。使徒が言うとおり、「信仰の律法によって、キリストの」(ローマ3:27)。律法は、ユダヤ人の肉的な義認である。
Liber de haeresibus 156.18
Mandatum etsi non putatur Lex esse, tamen quod a Domino servo dicitur et decernitur, Legis est ratio, ut quod velit, eligat aut servare ut amicus et fidelis, aut contemnere ut servus sub Lege subjectus.
PL 12, 1301A戒めは、律法ではないと思われるとしても、主が僕に語り定めることは律法の理にかなっており、望むままに選ばせる。友として忠実な者として守るか、律法のもとに服する僕として軽んじるかである。
Liber de haeresibus 156.19
Unde et Salvator apostolis mandatum dabat ut amicis et fidelibus, quod et Adae patri nostro, antequam peccaret, similiter dederat.
PL 12, 1301Aそれゆえ救い主も、使徒たちに、友として忠実な者として戒めを与えた。我々の父アダムにも、罪を犯す前に、同じように与えていたものである。
Liber de haeresibus 156.20
Post peccatum autem non jam mandatum societatis et propinquitatis, ac dilectionis erat et fraternitatis; sed timendae severitatis judicium decernebat, in contemnendis Legis sententiis scilicet, ut etiam ait Moses: Maledictus omnis, qui in legitimis non permanserit libri hujus.
PL 12, 1301Aしかし罪ののちは、もはや交わりと親しさ、愛と兄弟愛の戒めではなく、律法の宣告を軽んじることについての、畏れるべき厳しさの裁きが定められた。モーセもこう言う、「この書の掟にとどまらない者は皆、呪われよ」。
Liber de haeresibus 156.21
Ideo et Salvator, quae in Lege dicta fuerant admonebat, et quae ante Legem data fuerant sub illis beatissimis comprobabat; ut suam doctrinam illorum priorum conjungeret, multorumque ita credentium, et circumcisorum pariter copularet, et naturalium itidem, id est Gentium credentium, sociaret; ac nolentium Judaeorum, aliorumque incredulitatem, et imperitiam conjunctam utrorumque condemnaret.
PL 12, 1302Aそれゆえ救い主も、律法において語られていたことを訓戒し、律法より前に、あの至福の者たちのもとで与えられていたことを確かなものとした。自らの教えを、あの先の者たちの教えに結び合わせ、こうして信じる多くの者たち、また割礼を受けた者たちをもあわせて結び、また自然のままの者たち、すなわち信じる諸国民をも結び合わせ、また、望まないユダヤ人たちや他の者たちの不信と無知が両者に結びついていることを断罪するためである。