ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput XXIX 第XXIX章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1138B · 8 sectiones

Liber de haeresibus 29.1

1

SIMON MAGUS. [1137] CATALOGUS EORUM QUI POST CHRISTI PASSIONEM HAERESEOS ARGUUNTUR. Post passionem autem Christi Domini nostri, et ascensionem in coelum, Simon quidam fuit Magus genere Samaritanus de villa quae est Githeus vocitata, qui magicis vacans artibus multos fallebat, dicens se esse virtutem quamdam Dei quae supra omnes virtutes esset (Act. VIII, 11) .

PL 12, 1138B

シモン・マゴス。――キリストの受難以後に異端と断じられる者たちの目録〔目録の題〕。我々の主キリストの受難と天への昇天ののち、マゴスのシモンという者がいた。生まれはサマリア人で、ギテウスと呼ばれる村の出であり、魔術の技に専念して多くの者を欺き、自分は、すべての力の上にある神のある力だと言っていた(使徒言行録8:11)。

Liber de haeresibus 29.2

2

Quem Samaritani quasi Patrem venerantur, et suae haereseos institutorem pernitiose extollunt, multisque eum laudibus praeferre nituntur.

PL 12, 1139A

サマリア人は彼を父のように崇め、自分たちの異端の創始者として、害をなすほどにあがめ、多くの賛辞で人に勝るものとして示そうと努める。

Liber de haeresibus 29.3

3

Qui baptizatus a beatis Apostolis, recessit a fide eorum, sceleratamque et pernitiosam haeresin seminavit, dicens se transformatum putative, id est quasi umbram, et ita se passum fuisse, cum non, inquit, pateretur.

PL 12, 1139A

彼は祝福された使徒たちから洗礼を受けたが、彼らの信仰から離れ、邪悪で害をなす異端を播いた。自分は仮現のかたちで、すなわちいわば影として変身し、こうして苦しんだのであり、実際には苦しんでいなかったのだ、と言って。

Liber de haeresibus 29.4

4

Qui et audebat dicere mundum ab angelis factum: angelos autem factos a quibusdam sensibus de coelo praeditis, eosque fefellisse genus hominum.

PL 12, 1139A

彼はまた、世界は天使たちによって造られ、その天使たちは、天から授かったある諸感覚から造られ〔a quibusdam sensibus de coelo praeditis の意は定かでない。こう取った〕、彼らは人類を欺いたと、大胆にも言った。

Liber de haeresibus 29.5

5

Intellectum autem quemdam alium asserit esse qui descendit in mundum, salutis causa hominum, Helenam illam, inquit, quae in Trojano bello a poetis vanissimis edita nuntiatur.

PL 12, 1140A

また、世に降った、人間の救いのためのある別の知性が存在すると主張する。それは、あの、とシモンは言う、トロイア戦争で、きわめて空虚な詩人たちによって世に出されたと伝えられるヘレネである、と。

Liber de haeresibus 29.6

6

Et virtutes, inquit, quae mundum fecerant, concupiscentia ductae illius Helenae, seditionem movebant: ista enim dans, inquit, concupiscentiam illis virtutibus, et in figura feminae apparens, ascendere in coelum non poterat; quia virtutes in coelo quae erant, non eam permittebant ascendere: exspectabat autem virtutem aliam, id est Magi ipsius Simonis praesentiam, quae eam salvaret adveniens.

PL 12, 1140A

またシモンは言う。世界を造った諸力は、あのヘレネへの欲望に導かれて、反乱を起こした。彼女はこれらの力に欲望を与え、女の姿で現れたので、天に昇ることができなかった。天にあった諸力が、彼女の昇ることを許さなかったからである。そこで彼女は別の力、すなわちマゴスであるシモン自身の臨在が、来て彼女を救うのを待っていたのである。

Liber de haeresibus 29.7

7

Ligneum etiam equum, quem poetae vanissimi dicunt in bello Trojano fuisse, per allegoriam asserit, quod illa machina ignorantia erat universarum gentium impiarum, cum constet illam Helenam quae cum Mago erat, de Tyro meretricem fuisse, hancque eumdem Simonem Magum fuisse secutam, et cum eadem diversas magias diversaque scelera perpetrasse.

PL 12, 1141A

また、木の馬、きわめて空虚な詩人たちがトロイア戦争にあったと言うそれを、寓意によって、あの仕掛けは不敬な全異邦人の無知であったと主張する。だが周知のとおり、マゴスとともにいたあのヘレネはテュロスの娼婦であり、同じシモン・マゴスに従い、彼女とともにさまざまな魔術とさまざまな悪事をなしたのである。

Liber de haeresibus 29.8

8

Qui cum fugeret beatum Petrum apostolum de Hiero olymitana civitate, Romamque veniret, ibique pugnaret cum beato Apostolo apud Neronem regem, devictus undique oratione beati apostoli, atque percussus ab angelo, sic meruit interire, ut ejus magiae evidens mendacium cunctis hominibus patefieret.

PL 12, 1141A

彼は、祝福された使徒ペトロを避けてエルサレムの町〔底本は s を欠いて Hiero-olymitana と刷る。Hierosolymitana と読む〕から逃げ、ローマに来て、そこで祝福された使徒とネロ王の前で争ったが、祝福された使徒の祈りによってあらゆる点で打ち負かされ、天使に打たれて、その魔術の明白な偽りがすべての人に明らかになるように、死ぬにふさわしいとされた。