ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput CXXXIX 第CXXXIX章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1272A · 5 sectiones

Liber de haeresibus 139.1

1

DE ANIMALIBUS QUATUOR IN PROPHETIS HAERESIS NIMIS CRASSA. Alia est haeresis, quae cum legit quatuor animalia in prophetis, non parvum errorem persentit, aestimans quod animalia diversa forma praedita Deum collaudaverint; ignorantes quod irrationabilia, id est non rationis capacia, Deo laudem ut homines referre non possunt.

PL 12, 1272A

預言者書における四つの生き物についての、きわめて粗野な異端。――別の異端がある。これは預言者書に四つの生き物を読むと、少なからぬ誤りを抱き、姿の異なる生き物たちが神を讃えたと考える。理性を欠くもの、すなわち理性を受け入れる力のないものは、人間のように神に賛美を捧げることができないのを知らないのである。

Liber de haeresibus 139.2

2

Neque enim Deus laudem pecudum quaerit, quia non pecudes ad imaginem Dei factae, sed homines rationabiles a Deo sunt creati, et ad hoc positi.

PL 12, 1272B

神は家畜たちの賛美を求めはしない。家畜が神の像に造られたのではなく、理性ある人間が神によって創造され、そのために置かれたからである。

Liber de haeresibus 139.3

3

Sed quia visio est prophetarum divino Spiritu praedicata, hinc sanctorum populorum quatuor diversae virtutes, diversaque certamina nuntiabantur adventura saeculo in diversis doctrinis ac virtutibus, in diversa sublimitate eminentiae: quod Leonis, Vituli, Hominis, et Aquilae, quorum diversae doctrinae ac merita fulgentia praecurrebant.

PL 12, 1272B

そうではなく、これは神の霊によって宣べられた預言者たちの幻であって、そこから、聖なる諸民の四つの異なる力と異なる戦いが、異なる教えと力において、異なる高みの卓越をもって、やがて世に来ることが告げられていたのである。それは獅子、雄牛、人、鷲のものであり、その異なる教えと輝く功績が先立って示されていた。

Liber de haeresibus 139.4

4

Primum in patriarchis regalis auctoritas; in prophetis deinde scientiae coelestis fecunditas; in sacerdotibus labor fortis, et pertinax concertatio cerneretur; in apostolis volatus sublimis in coelum, et eminens dignitas monstraretur.

PL 12, 1272B

まず族長たちには王の権威が、次いで預言者たちには天の知の豊かさが、祭司たちには強い労苦と粘り強い格闘が、使徒たちには天への高い飛翔と際立つ尊厳が、見て取られ、示されることになった。

Liber de haeresibus 139.5

5

Utque formarum ante diversitas nuntiabat, diversarum quippe virtutum coelestia merita in Christi praesentia manifestarentur in saeculo, ab eo quippe concessa Domino Salvatore: nam in Leone regnum fortitudinis, in Vitulo labor exuberans, in Homine passio indesinens, in Aquila volatus sublimis agnoscitur, certantium scilicet, atque micantium, Apostolo dicente: Nostra conversatio in coelis (Philip. III, 20) ; et: rapiemur in coelum, et erimus semper cum Christo (I Thess. IV, 17) . Et Dominus dignatus est dicere: Pater ubi ego sum, volo et isti sint (Joan. XVII, 24) .

PL 12, 1273A

そして、姿の異なりが先に告げていたとおり〔Utque 以下は構文が定かでない。「姿の多様さが先に告げていたように」と取った〕、異なる力の天的な功績が、キリストの臨在において世に現れることになった。それは救い主なる主によって与えられたものだからである。実際、獅子には力強さの王国が、雄牛にはあふれる労苦が、人には絶え間ない受難が、鷲には高い飛翔が認められる。これらは戦う者たち、また輝く者たちのことである。使徒は言う、「我々の国籍は天にある」(フィリピ3:20)。また「我々は天へと取り上げられ、いつまでもキリストとともにいる」(一テサロニケ4:17)。そして主は「父よ、わたしのいる所に、これらの者もいることを望む」と語ることをよしとした(ヨハネ17:24)。