Liber de haeresibus 124.1
DE ANIMABUS SCELERATORUM HAERESIS. Nec deest haeresis, quae dicit animas fenerariorum, sceleratorum, et homicidarum, et aliorum talium transire in daemones, ac pecudes, et bestias, et serpentes: ignorantes quod anima hominis cum exierit de saeculo, sive bona, sive mala, id est pia, atque impia, ab angelo ducitur in locum statutum, ut in futurum percipiat juxta quod gessit in hoc saeculo constituta.
PL 12, 1249A悪人たちの魂についての異端。――高利貸し、悪人、殺人者、またそのほかこうした者たちの魂は、悪霊や家畜、獣、蛇に移ると言う異端も、なくはない。彼らは知らないのである。人間の魂は、善であれ悪であれ、すなわち敬虔であれ不敬であれ、この世から出るとき、天使によって定められた場所に導かれ、この世に置かれていたときに行ったことに応じて、来るべき時に受け取ることを。
Liber de haeresibus 124.2
Si quis autem hoc ita putaverit fieri, paganitatis, et vanitatis philosophorum magis quam christianitatis videtur habere consortium; cum dicat Apostolus: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque ea quae gessit in hoc corpore (II Cor. V, 10) .
PL 12, 1249Bしかし、これがそのように起こると考える者があれば、その者はキリスト教よりも異教と哲学者たちの空しさとの交わりを持つように見える。使徒はこう言っているからである。「我々はみな、キリストの法廷の前に現れねばならない。各人が、この体において行ったことの報いを受けるためである」(二コリント5:10)。
Liber de haeresibus 124.3
Et iterum: In inferno autem quis confitebitur tibi (Psal. VI, 6) ? Animae itaque natura non vertitur in naturam alteram; sed cum voluntate contemnit ac negligit Dei praeceptum, studiisque legitimis ac salutaribus inhaerere dissimulat, futuro judicio poenarum se dedicans, non alia nisi morum causa pecudibus cognoscitur comparanda, non natura, sed moribus, ut scriptum est.
PL 12, 1250Aまたもう一度。「冥界で、誰が汝に告白するだろうか」(詩篇6:6)。それゆえ魂の本性は別の本性に変わるのではない。むしろ、自らの意志をもって神の戒めを侮り、軽んじ、正しく救いに至る努めに固く付くことを装って避け、来るべき裁きにおける刑罰に身を献げる者は、ほかならぬ振る舞いのゆえに家畜に比べられるものと認められるのであって、本性によるのではなく、書かれているとおり、振る舞いによる。
Liber de haeresibus 124.4
Non ergo naturae pecudum, sed moribus in hoc saeculo similes efficiuntur hujusmodi homines Pagani, Judaei, et alii quamplurimi.
PL 12, 1250Aそれゆえ、異教徒、ユダヤ人、そのほか非常に多くのこうした人間たちは、この世において、家畜の本性にではなく、振る舞いにおいて家畜と似た者となるのである。
Liber de haeresibus 124.5
Nam et Salvator Judaeis cum diceret: Vos de diabolo estis patre vestro (Joan. VIII, 44) , non natura, sed sceleritatis moribus et beluinis sensibus similes, arguendo et judicando manifestabat. Et Joannes Judaeis dixit: Progenies viperarum (Matth. III, 7) .
PL 12, 1250A救い主もまたユダヤ人たちに「汝らは、汝らの父である悪魔から出た者である」(ヨハネ8:44)と言ったとき、本性ではなく、悪事の振る舞いと獣のような考えにおいて似ていることを、咎め、裁きつつ明らかにしていた。ヨハネもユダヤ人たちに言った。「まむしの子らよ」(マタイ3:7)。