ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput CXXXVII 第CXXXVII章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1269A · 10 sectiones

Liber de haeresibus 137.1

1

DE IMAGINE ET SIMILITUDINE DEI IN HOMINE HAERESIS. Sunt quidam haeretici, qui cum legunt Scripturam, dicente Domino: Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram (Gen. I, 26) ; non in parvam descendunt amentiam; ignorantes primum quid imago, quidve similitudo sit Dei.

PL 12, 1269A

人間における神の像と似姿についての異端。――聖書を読んで、主が「我々の像に、我々の似姿に従って人を造ろう」(創世記1:26)と言うのを見て、少なからぬ狂気に陥る異端者たちがいる。彼らは、神の像とは何か、似姿とは何かを、まず知らないのである。

Liber de haeresibus 137.2

2

Cumque nesciunt quid sit imago Dei natura proprietatis, et quid positionis sit gratia, non parvam sibi praesumunt superbiam dignitatis.

PL 12, 1269B

何が固有の本性による神の像であり、何が位置づけの恩寵によるものであるかを知らないので、彼らは自分に、地位についての少なからぬ傲慢を見込んでいる。

Liber de haeresibus 137.3

3

Imago enim Dei, id est, anima omnis hominis, facta ex nihilo: similitudo autem in Fide, et vita nisi cognita fuerit a Deo, appellari non potest Dei imago similis.

PL 12, 1269B

神の像とは、すなわちすべての人間の魂であって、無から造られた。しかし似姿は、信仰と生において、神に認められるのでなければ、神の像に似たものと呼ばれることはできない。

Liber de haeresibus 137.4

4

Cumque se esse plus aestimat aliquis, praesumptionis crimen incurrit potius, quam meritum dignitatis sibi acquirit.

PL 12, 1269B

自分が実際より上にあると考える者は、むしろ思い上がりの罪に陥るのであって、地位にふさわしい功績を自分のために得るのではない。

Liber de haeresibus 137.5

5

Nam cum haec peccans invenitur anima, et judicio obnoxia detinendo cognoscitur, quomodo esse potest haec Dei naturalis imago, quae diversis peccatis dignoscitur inservire? cum alia nulla esse possit naturalis imago Dei divina, et Patris propria, non angeli, aut hominis, nisi Christi Dei Filii, qui natura proprietatis indiscreta, paternae substantiae ac sempiternae imago sit genita proprie, non positione servitutis creata ex nihilo, ut homo, et angelus.

PL 12, 1269B

というのも、この魂が罪を犯していると見いだされ、裁きの下に拘束されていると知られるのに、さまざまな罪に仕えていると認められるものが、どうして神の本性による像であり得ようか。神の神的で、父に固有の本性による像は、ほかにあり得ず、天使でも人間でもなく、神の子キリストだけである。彼は区別のない固有の本性によって、父の永遠の実体の像として、固有の意味で生まれたのであって、人間や天使のように、僕としての位置づけにおいて無から造られたのではない。

Liber de haeresibus 137.6

6

Ideoque imaginem, id est animam hominum paganorum, Judaeorum, haereticorum, et omnium, dici posse declaravit in communi generatione, atque unius qualitatis natura, Scriptura substantiam nuntiavit.

PL 12, 1270A

それゆえ聖書は、異教徒、ユダヤ人、異端者、すべての人間の魂を、共通の生成において像と呼びうると宣言し、また〔魂の〕実体が一つの性質の本性をもつと告げた〔底本の文は整わず、大意を取って訳した。ミーニュの脚注は unius qualitatis natura を substantiam に係け、第93項の「一つの性質の実体」と並べる。異読注の写本は qualitatis naturae と読む〕。

Liber de haeresibus 137.7

7

Similitudinem autem non omnium, sed sanctorum, et Christianorum esse tantummodo declaravit, qui in fide, vita, et bono opere permanentes, angelorum coelestia merita in futurum consequi promittuntur; ut patriarchae, prophetae, sacerdotes, judices, apostoli, atque evangelistae, et Martyres, qui Trinitati credentes, et in vita praeclara permanentes, angelorum gloriae copulari a Domino nuntiantur.

PL 12, 1270A

しかし似姿は、すべての人のものではなく、聖徒たちとキリスト教徒たちのものにすぎないと宣言した。彼らは信仰と生と善い業にとどまり、来るべき時に天使たちの天上の功績に至ると約束されている。族長、預言者、祭司、士師、使徒、福音書記者、殉教者たちがそうである。彼らは三位一体を信じ、輝かしい生にとどまり、主によって天使たちの栄光に結ばれると告げられている。

Liber de haeresibus 137.8

8

Similitudo enim ex doctrina Legis, fide, vita, et studio, et opere cognoscitur vera, ut quae a Deo facta est, legi ejus divinae consentiens praecepta statuta complendo, regni coelestis consortium speret ab eo se posse adipisci, dicente Apostolo: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20) .

PL 12, 1270A

似姿は、律法の教えと、信仰、生、熱意、業によって、真のものと知られる。神によって造られたものが、その神の法に従い、定められた掟を果たして、彼から天の国との交わりを得られることを望むのである。使徒が言うとおりである。「我々の生き方は天にある」(フィリピ3:20)。

Liber de haeresibus 137.9

9

Et Dominus iterum: Gaudete, quia nomina vestra in coelo scripta sunt (Luc. X, 20) . Et quod in die judicii eos sicut angelos demonstrabat futuros (Luc. XX, 36) , Dominus dicit de regno coelesti: Venite, percipite Regnum quod vobis paratum est ab origine Mundi (Matth. XXV, 34) .

PL 12, 1270B

また主はもう一度言う。「汝らの名が天に書かれていることを喜べ」(ルカ10:20)。また審判の日に彼らが天使のようになることを示したうえで(ルカ20:36)、主は天の国について言う。「来たれ、世の初めから汝らのために備えられた国を受けよ」(マタイ25:34)。

Liber de haeresibus 137.10

10

Similitudo itaque ex Fide sanctae Trinitatis, et vita bona, et opere sequenti inesse ostenditur, ut exeuntes percipiant promissum consortium angelicae dignitatis, ut ait Joannes: Tunc similes ei erimus (I Joan. III, 2) . Et Dominus: Similes estote Patris vestri.

PL 12, 1270B

それゆえ、似姿は、聖なる三位一体への信仰と、善い生、そして続く業のうちに在ることが示される。それは、世を去る者たちが、約束された天使的な地位との交わりを受けるためである。ヨハネが言うとおりである。「そのとき我々は彼に似た者となる」(一ヨハネ3:2)。また主は言う。「汝らの父に似た者となれ」。