Liber de haeresibus 93.1
HAERESIS TRIFORMEM DEUM FACIENS. Est haeresis quae dicit veluti triformem Deum esse et compositum, ut quaedam pars Patris, quaedam Filii, quaedam Spiritus sancti sit: atque ita credi debere asserit, et hoc dicens nescit, nec intelligit divinae Scripturae sententiam.
PL 12, 1205A神を三つの形をもつものとする異端。――いわば神は三つの形をもつ合成されたものであって、ある部分は父、ある部分は子、ある部分は聖なる霊だと言う異端がある。そう信じるべきだと主張するが、そう言うことで、神的聖典の意図を知らず、理解していない。
Liber de haeresibus 93.2
Triformem enim quamdam dicens substantiam, multo blasphemat maxime, ignorans quod alter est qui misit, alter qui missus est.
PL 12, 1205A三つの形をもつ何らかの実体などと言うことで、はなはだしく瀆神しているのである。遣わす者と遣わされた者とが別であることを知らないからである。
Liber de haeresibus 93.3
Ergo est vera persona Patris, quae misit Filium, et est vera persona Filii, quae advenit de Patre, et est vera persona Spiritus, quae a Filio et Patre missa est.
PL 12, 1205Aゆえに、子を遣わした父の真のペルソナがあり、父から来た子の真のペルソナがあり、子と父から遣わされた霊の真のペルソナがある。
Liber de haeresibus 93.4
Trium itaque harum Personarum una est veritas, majestas, et substantiae aequalitas, et divinitas sempiterna.
PL 12, 1205Aゆえに、これら三つのペルソナには、一つの真理、威厳、実体の同等、永遠の神性がある。
Liber de haeresibus 93.5
Qualis est enim immensa et inenarranda Patris persona, talis est et Filii, talis est sancti Spiritus: ut in distinctione nominum ac trium Personarum non sit aliqua naturae diversitas.
PL 12, 1205B父の測りがたく語り尽くしえないペルソナがどのようなものであるか、子のペルソナもそのようなものであり、聖なる霊のペルソナもそのようなものである。したがって、名の区別と三つのペルソナにおいても、本性にいかなる相違もない。
Liber de haeresibus 93.6
Immensibilis est igitur haec Trinitas; invisibilis et inenarrabilis, quae fide solum cognoscitur: non tamen expositione humanae vocis ac sensu mortali condigne expromitur.
PL 12, 1205Bゆえに、この三位一体は測りえず、見えず、語り尽くしえない。ただ信仰によってのみ知られ、人間の声による説明や死すべき感覚によっては、ふさわしく言い表されない。
Liber de haeresibus 93.7
Cum enim dicit mittere Patrem Filium, et Filium mittere Spiritum sanctum, Personarum causa dicit, non loci separatione disjunctos ostendit, propter Sabellium scilicet et Photinum haereticos, qui condigne de Deo intelligere noluerunt, dicente Domino: Cui me similem fecistis, dicit Dominus, et cui similis ero (Isai. XL, 18) ?
PL 12, 1205B父が子を遣わし、子が聖なる霊を遣わすと〔聖典が〕言うとき、それはペルソナのゆえに言うのであり、場所の隔たりによって分けられていると示しているのではない。これは、神についてふさわしく理解しようとしなかった異端者、サベリウスとフォティノスのためである。主が「汝らは、わたしを誰に似せたのか、と主は言う。わたしは誰に似るのか」(イザヤ40:18)と言っているとおりである。
Liber de haeresibus 93.8
Sicut enim coelum distat a terra, ita distant sensus vestri, et cogitationes, et consilia vestra a sensibus et cogitationibus meis, dicit Dominus (Isai. LV, 9) .
PL 12, 1206A「天が地から隔たっているように、汝らの思いと考えとはかりごとは、わたしの思いと考えから隔たっている、と主は言う」(イザヤ55:9)。
Liber de haeresibus 93.9
Cum ergo dicit misisse Patrem, emissum fuisse Filium Personarum causa dicit, ne quis aut ipsum Patrem, aut ipsum Filium esse aestimet, quod ita sentiens delirat Sabellius: et ne iterum missus Filius de coelo, aestimetur non esse ubique in Patre, dixit quidem se missum a Patre, ubique tamen esse cum Patre ostendit, dicens: Pater qui me misit, mecum est (Joan. VIII, 16) .
PL 12, 1206Aゆえに、父が遣わしたと言うとき、子が遣わされたとペルソナのゆえに言うのであり、それは、誰かが〔両者を同一視して〕父自身が子自身である、あるいは子自身が父自身であると考えることのないようにするためである。サベリウスはそのように考えて錯乱している。また、天から遣わされた子が、至る所で父のうちにいないと思われることのないように、自分は父から遣わされたと言いつつ、しかし至る所で父とともにいることを示して、「わたしを遣わした父は、わたしとともにいる」(ヨハネ8:16)と言っている。
Liber de haeresibus 93.10
Non ergo separationem loci dixit, cum omnia et ipse Filius compleat, contineatque cum Patre et sancto Spiritu; sed ut Patris veram Personam, et Filii talem qualis Patris, et sancti Spiritus sicut Filii veram credamus Personam, harumque trium Personarum unam qualitatis substantiam, majestatem et potentiam cognoscamus, haec ita docere dignatus est, et in carne maxime constitutus; in qua et ejus humilitas enituit saeculo, et inenarranda resplenduit bonitas, et condescensio fragilitatis humanae in tam copiosa clementia ac liberalitate, ut generi manifestaretur humano; haec ita dignatus est operari, atque loqui pro nostra salute, ut nos scire de Deo, et capere et intelligere aliquo ex parte valeamus.
PL 12, 1206Aゆえに彼は、場所の隔たりを言ったのではない。子自身も、父と聖なる霊とともに、万物を満たし、包んでいるからである。そうではなく、我々が、父の真のペルソナ、父と同じような子の〔真のペルソナ〕、子と同じような聖なる霊の真のペルソナを信じ、これら三つのペルソナの、性質を同じくする一つの実体、威厳、力を認識するために、彼はこれをこのように教えることをよしとしたのである。しかも、とりわけ肉に置かれていたときにである。その肉において、彼の謙卑が世に輝き、語り尽くしえない善意が光り輝き、人間の弱さへのへりくだりが、かくも豊かな寛容と気前のよさをもって、人類に示された。彼は我々の救いのために、これらをこのように行い、語ることをよしとした。それは、我々が神について、いくらかなりとも知り、把握し、理解できるようにするためである。