ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput XXXIV 第XXXIV章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1149A · 3 sectiones

Liber de haeresibus 34.1

1

HAERESIS AB JUDA TRADITORE. Alii autem ab Juda traditore instituerunt haeresim dicentes: bonum opus fecisse Judam, quod tradiderit Salvatorem. Hic enim, inquiunt, nobis omnis scientiae bonae auctor exstitit, per quem coelestia nobis mysteria manifestata sunt.

PL 12, 1149A

引き渡し者ユダに由来する異端。――別の者たちは、引き渡し者ユダから異端を始め、ユダは救い主を引き渡したことで善い業をなしたと言った。「この者こそ」と彼らは言う、「我々にとって、あらゆる善き知識の創始者となった者であり、彼を通して天上の奥義が我々に明らかにされたのだ」と。

Liber de haeresibus 34.2

2

Virtutibus etenim in Coelo nolentibus pati Christum, et scientibus quod si fuerit passus, vitam hominibus donaturus sit: hoc sciens, inquit, Judas, quod si fuerit passus Christus, salutem hominibus allaturus esset, hinc tradidit Salvatorem.

PL 12, 1150A

すなわち、天にある諸力は、キリストが苦しむことを望まず、もし苦しむなら人間に生命を与えるだろうと知っていた。ユダはこれを知っていて、もしキリストが苦しむなら人間に救いをもたらすだろうと知っていたので、それゆえ救い主を引き渡したのだ、と彼らは言う。

Liber de haeresibus 34.3

3

Hoc autem malum assertionis impiae quibusdam vanis et vecordibus quasi verisimile videtur esse interdum, cum sit in omnibus contrarium et exsecrabile, cum propheta David ante (Psal. LXIX, 25; CIX, 8) , et Dominus Salvator (Matth. XXVI, 24; Joan. XVII, 12) damnaverit, et beati Apostoli sententiam Domini adversus eum confirmaverint edocentes (Act. I, 18, 25) .

PL 12, 1150A

だが、この不敬な主張の悪は、ときに愚かで正気を失った者たちには、まことらしく見えるけれども、あらゆる点で反対であり、呪うべきものである。預言者ダビデが前もって(詩篇69:25; 109:8)、また救い主である主が(マタイ26:24; ヨハネ17:12)これを断罪し、祝福された使徒たちも、彼に対する主の判決を教えつつ確認したからである(使徒言行録1:18, 25)。