ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput CXLI 第CXLI章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1274A · 4 sectiones

Liber de haeresibus 141.1

1

DE LEVITICO MOSI ERROR. Alii sunt haeretici, qui Legis praecepta quae per Mosen dicta sunt in Levitico Judaeis carnaliter, nostroque in tempore spiritaliter revelata sunt ignorantes, summam rerum festivitatem numerumque earum coelestis utilitatis praetereunt, nescientes quid celebrent; putantes quod de Sabbatis solum, et Pascha et Azymis Moses praeceperit, et non de octo festivitatibus quas Ecclesia catholica cognoscit et detinet.

PL 12, 1274A

モーセのレビ記についての誤り。――ほかの異端者たちがいる。彼らは、モーセを通して語られた律法の定めが、レビ記においてユダヤ人には肉的に、我々の時代には霊的に啓示されたことを知らず、祝祭の全体とその数がもつ天的な益を見過ごして、何を祝っているのかを知らない。そしてモーセが命じたのは安息日と過越と除酵祭についてだけであって、公同の教会が知り保持している八つの祝祭についてではないと考えている。

Liber de haeresibus 141.2

2

Dicit enim ita Moses (Levit. XXIII, Num. XXVIII, XXIX, Deut. XVI) Judaeorum populo primum de Neomenia et Sabbatis, secundo de Pascha, tertio de Azymis, quarto de Manipulis; quinto de Tubicinatione, quae Graece σάλπιγξ dicitur, quae celebrant Judaei per annum solemniter; sexto autem Jejunium, septimo Tabernaculorum constructio: octava quae est plenitudinis fructuum, pomorumque vindemia Octobris mensis, omnium postrema collatio, et consummatio; quae et secundum menses octo diversitas juxta litteram celebratur a Judaeis, et secundum spiritalem scientiam incipientibus mense Martio, in octavo mense, id est Octobre, consummate omnia per ordinem a Christo Domino conferuntur, quae sunt plena salutis aeternae pignora in fide atque opere Christianitatis consummanda, atque comprobanda.

PL 12, 1274B

すなわちモーセは、ユダヤの民にこう語る(レビ記23章、民数記28、29章、申命記16章)。第一に新月と安息日について、第二に過越について、第三に除酵祭について、第四に初穂の束について、第五にラッパの吹奏について――これはギリシア語でサルピンクス〔ギリシア語。「ラッパ」〕と呼ばれ、ユダヤ人が年ごとに荘厳に祝う――、第六に断食、第七に幕屋の設営。第八は、実りと果実の満ちる収穫の祭で、十月に当たり、すべてのうちの最後の授与であり完成である。これは、八つの月に応じた多様さとして、字義に従ってユダヤ人に祝われ、霊的な知に従えば、三月に始まって第八の月、すなわち十月に〔底本は Octobre。ミーニュの異読注によれば、サン・ジェルマン写本は Octobrem と読む〕、万事が順序に従って完成されたものとして〔底本は consummate。ミーニュの異読注の写本の consummata に従う〕主キリストから授けられる。それらは永遠の救いの充ちた保証であって、キリスト教の信仰と行いにおいて成し遂げられ、確かめられるべきものである。

Liber de haeresibus 141.3

3

Nam etsi tunc temporis jubebantur Judaei Deo offerre horum mensium diversa munera, ut recedentes ab idolis Deo esse cognoscerent offerenda haec omnia: attamen illa oblationis spiritalis habebant indicia, quae in octava perfectione virtutum, id est diei Dominicae, plena fructuum gratia in fide resurrectionis Domini immortale praemium pignusque divinitatis subeundae erunt angelici adepturi homines; non terrestris jam oblationis offerentes munera, id est vitae carnalis sacrificia, sed coelestis gloriae participationem quippe sperantes a Christo Domino consequi Salvatore.

PL 12, 1275A

確かに、その時代にユダヤ人は、これらの月ごとの種々の捧げ物を神に献げるよう命じられていた。偶像から離れて、これらすべてが神に献げられるべきものであると知るためである。しかし、それらには霊的な捧げ物の徴があった。力の第八の完成、すなわち主の日において、実りの満ちる恵みのうちに、主の復活への信仰によって、不死の報いと、やがて受ける神性の保証を、天使のような人間たちが得ることになる。彼らはもはや地上的な捧げ物の賜物を、すなわち肉の生のいけにえを献げるのではなく、救い主なる主キリストから、天の栄光への参与を受けることを望んでいるのである。

Liber de haeresibus 141.4

4

Octies enim offerentes dona annua, et octavi diei quippe plenitudinem cognoscentes, divinique Spiritus accincti fortitudine, id est summa rerum perfectione praediti, de hoc exeuntes saeculo, resurrectionis illic promissam gloriam se posse consequi, coelestisque dignitatis consortio copulari non desperant, quod Dominus dignatus est dicere: Tunc eritis sicut angeli. Justis omnibus, et perfectis hoc praedicans, quod et David dixit pro Octava annuntians.

PL 12, 1275B

実際、年ごとの贈り物を八度献げ、第八の日の充満を知り、神の霊の力を帯び、すなわち万事の最高の完成を備えて、この世を去るとき、そこで約束された復活の栄光を得られること、また天の尊厳の交わりに結ばれることを、彼らは諦めない。主はこれを「そのとき汝らは天使のようになる」と語ることをよしとした。これをすべての義人と完全な者たちに宣べたのであり、ダビデもまた「第八〔の調べ〕について」と告げて語ったことである。