ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput CIX 第CIX章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1226A · 13 sectiones

Liber de haeresibus 109.1

1

HAERESIS DEO TRIBUENS PAGANITATEM ET OMNIA FACINORA. Alia est haeresis, quae dicit Paganitatem a Deo institutam, non ab hominum malignitate, et suggestione inimici, vitiorum causa, et facinorum gignendorum fuisse excogitatam.

PL 12, 1226A

異教信仰とあらゆる悪行を神に帰する異端。――もう一つの異端があり、異教信仰は神によって定められたのであり、人間の悪意と、敵の唆しによって、悪徳と悪行を生み出すために考え出されたのではない、と言う。

Liber de haeresibus 109.2

2

Quae ergo a Deo instituta est, quomodo damnatur ab eodem Deo? Nam quod ab origine mundi, Dei Patris omnipotentis, et Filii ejus, et sancti Spiritus scientia nuntiata sit, non est dubium; cum enim in libro creaturae mundi, id est in Genesi scriptum habeas: Et dixit Deus, et fecit Deus (Gen. I, 3, 7) .

PL 12, 1226B

では、神によって定められたものが、どうして同じ神によって断罪されるのか。世の初めから、全能の父なる神と、その子と、聖なる霊についての知識が告げられていたことは疑いない。世の創造の書、すなわち創世記に、汝は書かれているのを見いだす。「神は言った。神は造った」(創世記1:3, 7)。

Liber de haeresibus 109.3

3

Et iterum: Dixit Deus fiant luminaria (Ibid., 14) . Et sexto die dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) .

PL 12, 1227A

また、「神は言った、光る物あれ」(創世記1:14)。また第六の日に、神は言った、「我々の像に、我々に似せて、人を造ろう」(創世記1:26)。

Liber de haeresibus 109.4

4

Et fecit Deus; non angelo utique persuasore in creatione hominis, sed Filii sui Christi Domini nostri, et sancti spiritus manifestum est.

PL 12, 1227A

「そして神は造った」。人間の創造において、説き勧める者であったのは天使ではなく、その子、我々の主キリストと、聖なる霊であったことは明らかである。

Liber de haeresibus 109.5

5

Habes enim in Genesi, id est in primo libro, sanctam adorandamque Trinitatem ante hominibus nuntiatam; dicit enim ita: Et pluit Dominus a Domino sulphur et ignem (Gen. XIX, 24) .

PL 12, 1227A

汝は創世記、すなわち第一の書に、聖なる、礼拝されるべき三位一体が、人々にすでに告げられていたことを見いだす。こう言うからである。「主は主から、硫黄と火を降らせた」(創世記19:24)。

Liber de haeresibus 109.6

6

Et iterum de Spiritu in primo die: Et Spiritus Dei superferebatur super aquam (Gen. I, 2) . Et Pharao rex Aegypti dicit: Quis haec interpretabitur, inquit, nobis, nisi qui Dei habuerit Spiritum (Gen. XLI, 38) ?

PL 12, 1227A

また霊については、第一の日にこうある。「神の霊が水の上を動いていた」(創世記1:2)。またエジプトの王ファラオは言う、「神の霊を持つ者でなくて、誰がこれを我々に解き明かすだろうか」(創世記41:38)。

Liber de haeresibus 109.7

7

Et David: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) .

PL 12, 1227B

またダビデは言う、「主の言葉によって天は固められ、その口の霊によってそれらのすべての力も〔固められた〕」(詩篇32:6)。

Liber de haeresibus 109.8

8

Postea vero voluntas hominum prava, recedens a tanta scientia pietatis, idolorum mendaciis ac vanitatibus studiose cum properat inservire, turpissimaeque vitae se dare maluisset, judicio damnationi obnoxio tenebatur, ita ut ante prophetae dicerent: Sacrificans Diis eradicabitur (Exod. XXII, 20) .

PL 12, 1227B

しかしのちに、人間の曲がった意志が、これほどの敬虔の知識から離れ、偶像の虚言と空しさに熱心に仕えようと急ぎ、最も恥ずべき生活に身を任せることを選んだので、断罪に服する裁きのもとに置かれた。そのため、以前に預言者たちは言った、「神々に犠牲を捧げる者は根絶される」(出エジプト記22:20)。

Liber de haeresibus 109.9

9

Et iterum: Dii qui coelum non fecerunt, eradicabuntur (Psal. XCV, 5) . Et ideo Dominus non suam novam praesentiam ostendebat, dicens: Qui loquebatur in prophetis, ecce adsum (Isai. LII, 6) .

PL 12, 1227B

また、「天を造らなかった神々は根絶される」(詩篇95:5)。それゆえ主は、自分の新しい臨在を示したのではなく、こう言った。「預言者たちの中で語っていた者、見よ、我はここにいる」(イザヤ52:6)。

Liber de haeresibus 109.10

10

Neque ergo angelos adorari praecepit alicubi Dominus, neque mundi elementa, nec creaturam aliquam, neque idola, quae hominum voluntas pessima sui sceleris et turpitudinis perpetrandae causa maluit invenire, ut colentes ea effusam operandi mali possint habere licentiam: nam et ipsum nomen idoli species doli, et formae praevaricatio, de interpretatione Graeca est nuncupatum.

PL 12, 1228A

したがって主は、天使を礼拝せよと、どこでも命じなかった。世の元素も、いかなる被造物も、偶像も、である。偶像は、人間の最悪の意志が、自分の罪と恥ずべき行いを成し遂げるために、考え出すことを選んだのであり、それを崇める者たちが、悪を行うことに放縦な自由を持てるようにするためである。偶像(idolum)という名そのものが、ギリシア語の解釈から、欺き(dolus)の外見、形の逸脱と名づけられたのである〔doli と idoli の音の連想による説明〕。

Liber de haeresibus 109.11

11

Trinitas itaque Christianitatis ab origine Mundi praedicabatur, et veritas pietatis sine intermissione ubique docebatur; nam et David docet: Dixit Dominus Domino meo (Psal. CIX, 1) . Et: Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam (Psal. CXLII, 10) .

PL 12, 1228A

こうして、キリスト教の三位一体は、世の初めから宣べられ、敬虔の真理は、途切れることなくどこでも教えられていた。ダビデも教えている、「主は我が主に言った」(詩篇109:1)。また、「汝の善き霊は、我を正しい道へ導くであろう」(詩篇142:10)。

Liber de haeresibus 109.12

12

Et iterum: Spiritus Domini implevit orbem terrarum (Sap. I, 7) . Et: Quo fugiam a Spiritu tuo, et a facie tua quo vadam (Psal. CXXXVIII, 7) ?

PL 12, 1228A

また、「主の霊は世界を満たした」(知恵の書1:7)。また、「我はどこへ汝の霊から逃れ、汝の顔からどこへ行こうか」(詩篇138:7)。

Liber de haeresibus 109.13

13

Nam Salomon docet (Sap. XIV, 15) , quod idololatria ab homine instituta sit; quia amissum filium suum cum diu fleret quidam pater, fecit imaginem eidem, et videndo delectabatur in ea, atque ex eo traditam fuisse posteris, diversamque impietatis materiam inde humano in genere pullulasse.

PL 12, 1228B

ソロモンは、偶像崇拝が人間によって始められたと教えている(知恵の書14:15)。ある父親が、失った息子を長く嘆いたとき、その像を作り、それを見て慰められ、そこから後の世代へ伝えられ、そこから人類のうちに、不敬虔のさまざまな素材が芽生えたのである。