ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput CX 第CX章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1228B · 14 sectiones

Liber de haeresibus 110.1

1

HAERESIS DE CHRISTIANIS TEMPORE ULTIMO VERBO DEI CREDENTIBUS. Alia est haeresis, quae dicit Christianos nuperrimos et posteriores Judaeis, et Paganis fuisse creatos: ignorans quod Judaeis, et Paganis natura priores creati sunt, et fide, vita, et tempore, sacrificio, et conversatione.

PL 12, 1228B

終わりの時に神の言葉を信じるキリスト教徒についての異端。――もう一つの異端があり、キリスト教徒は最近の者、ユダヤ人や異教徒よりもあとに造られた者だと言う。彼らは知らないのである。キリスト教徒こそ、ユダヤ人や異教徒よりも、本性において先に造られたこと、また信仰、生活、時、供犠、行状においても先であることを。

Liber de haeresibus 110.2

2

Fide quidem, quia ab Adam usque ad Moysen tribus annorum millibus et septingentis, omnes justi Deum, et Deum, Dominum, et Dominum colentes, etiam Spiritum sanctum, veram nuntiabant trinitatem, ita ut ipsam Trinitatem integram sine labore possis cognoscere ab illis beatis prioribus et antiquis, nobis etiam hoc postea fuisse manifestatum a Domino.

PL 12, 1229A

信仰においては、アダムからモーセまでの三千七百年のあいだ、すべての義人が、神を、また神を、主を、また主を礼拝しつつ、聖なる霊をも告げて、真の三位一体を宣べていた。したがって、あなたは三位一体の全体を、あの幸いな先人たち、古の人々から労せずに知ることができ、のちに我々にも、これが主によって示されたのである。

Liber de haeresibus 110.3

3

Cum enim dicit Scriptura: Pluit Dominus a Domino super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem (Gen. XIX, 24) , quid tibi videtur nuntiare? nonne Deum Patrem per Filium suum, id est Christum Deum, cuncta signa et mirabilia perfecisse declaravit? quod sciens David, Dominum Patrem, et Dominum Christum, id est Verbum ejus, et sanctum Spiritum nuntiabat: trinitatem quidem personarum, unius tamen majestatis, et substantiae ac divinitatis aequalem potentiam nuntiabat.

PL 12, 1229A

聖典は言う、「主は主から、ソドムとゴモラの上に硫黄と火を降らせた」(創世記19:24)。汝はこれが何を告げていると思うか。父なる神が、その子、すなわち神なるキリストを通して、あらゆるしるしと不思議を成し遂げたと宣言しているのではないか。これを知っていたダビデは、父なる主と、主なるキリスト、すなわちその言葉と、聖なる霊を告げていた。それは、ペルソナにおいては三つ、しかし威光は一つ、実体と神性の力は等しい、という三位一体を告げていたのである。

Liber de haeresibus 110.4

4

Tamen Filium de Deo Patre esse priore, et Spiritum sanctum, proprie demonstravit, edocens: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) . Et iterum alibi: Dixit Dominus Domino meo (Psal. CIX, 1) .

PL 12, 1230A

それでもダビデは、子が、先なる父なる神から出た者であること、また聖なる霊のことを、固有の仕方で示した。「主の言葉によって天は固められ、その口の霊によってそれらのすべての力も〔固められた〕」(詩篇32:6)と教え、また別の箇所で重ねて、「主は我が主に言った」(詩篇109:1)と言うのである〔de Deo Patre esse priore の係りは定かでない。「先なる父なる神から」と取った〕。

Liber de haeresibus 110.5

5

Et omnes prophetae de Verbo et Spiritu nuntiaverunt, ubique ita dicentes: Et factum est verbum Domini ad me (Esai. XXXVIII, 4) ; et: Spiritus Domini fuit ad me (Isai. LXI, 1; Ezech. XI, 5) .

PL 12, 1230A

そしてすべての預言者が、言葉と霊について告げ、どこでもこう言った。「主の言葉が我に臨んだ」(イザヤ38:4)。また、「主の霊が我にあった」(イザヤ61:1;エゼキエル11:5)。

Liber de haeresibus 110.6

6

Ergo non est fidei causa temporalis Christianitatis, sed ante Judaeos, et Paganos in Lege quidem studentibus et quaerentibus erat manifestata; non autem cupientibus vox Patris omnipotentisque scientia nuntiabatur a sanctis illis Doctoribus et perfectis.

PL 12, 1230A

したがって、キリスト教の信仰という事柄は、時に限られたものではない。むしろそれは、ユダヤ人と異教徒よりも前に、律法において熱心に探し求める者たちには、すでに明らかにされていた。また、望んでいない者たちにも、父の声と全能者についての知識が、あの聖なる教師たち、完全な者たちによって告げられていたのである〔non autem cupientibus は文意が定かでない。「望んでいない者たちにも」と取った〕。

Liber de haeresibus 110.7

7

Vita etiam non alia priores illi sancti, nisi hac in qua nos vivimus, utebantur. Usque ad Abraham enim non circumcisionem habentes, non sacrificiis gaudentes Deo placebant, et justi in omnibus ab eo nuntiabantur.

PL 12, 1230B

生活についても、あの聖なる先人たちは、我々が生きているこの生活のほかのものを送ってはいなかった。アブラハムに至るまで、彼らは割礼も持たず、供犠を喜ぶこともなく、神に喜ばれ、あらゆる点で神によって義人と告げられたからである。

Liber de haeresibus 110.8

8

Dixit enim David: Sacrificium Deo cor contribulatum (Psal. L, 19) , et: Immola Deo sacrificium laudis (Psal. XLIX, 14) .

PL 12, 1231A

ダビデは言った、「神への犠牲は、砕かれた心である」(詩篇50:19)。また、「神に賛美の犠牲を捧げよ」(詩篇49:14)。

Liber de haeresibus 110.9

9

Et quod necessitate indocilitatis cogente, sacrificia temporalia, non perpetua nec vera fuerunt indicta Judaeis, nec salutaria, dicit propheta ad Judaeos: Ecce ego facio nova (Isai. XLIII, 19) ; et: Priusquam veniant, annuntiata sunt vobis (Isai. XLVIII, 5, 6) .

PL 12, 1231A

そして、彼らの教えがたさという必要に迫られて、時限的な、永続でも真実でも救いに資するものでもない犠牲が、ユダヤ人に課されたことについて、預言者はユダヤ人に言う。「見よ、我は新しいことを行う」(イザヤ43:19)。また、「それらが来る前に、汝らに告げられた」(イザヤ48:5, 6)。

Liber de haeresibus 110.10

10

Ante ergo Judaeis Isaias testabatur propheta: Quis enim exquisivit haec de manibus vestris (Isai. I, 12) ? Et iterum: Circumcidimini corda vestra, et non corpora vestra (Jerem. IV, 4) .

PL 12, 1231A

だから預言者イザヤは、前もってユダヤ人に証しした。「汝らの手から、これらを誰が求めたか」(イザヤ1:12)。また重ねて、「汝らの心に割礼を受けよ、汝らの体にではなく」(エレミヤ4:4)。

Liber de haeresibus 110.11

11

Quale autem est, quod sacrificium Melchisedech sub Abraham in primis obtulerit, ante quadringentos annos quam Judaei nominarentur, aut Juda nascerentur, et antequam acciperent librum Geneseos, praevidens mysterium Christianitatis? ut omnia quae in Christianitate sunt, sive fides, sive vita, sive sacramentum, non temporalia, sed ab origine mundi statuta et nuntiata, et potius celebrata cognoscas.

PL 12, 1231A

さらに、メルキセデクがアブラハムのもとで、最初に犠牲を捧げたこと、それはユダヤ人と呼ばれるより四百年前、あるいはユダが生まれる前、また彼らが創世記の書を受ける前であり、彼がキリスト教の奥義を予見していたこと、これはどういうことか。それは、キリスト教にあるすべてのもの、すなわち信仰も、生活も、秘跡も、時限的なものではなく、世の初めから定められ、告げられ、むしろ祝われていたものだと、あなたが知るためである。

Liber de haeresibus 110.12

12

In Christo autem et per Christum, per quem cuncta facta sunt, oportuerat nos ab eo videre et cognoscere, et quod erat majus in Lege mysterium de eo ante nuntiatum, ab ipso plenius excipere completum, consummatumque.

PL 12, 1232A

しかし、キリストにおいて、またキリストを通して、すなわち万物が彼を通して造られたその者によって、我々は彼を見て知るべきであった。そして律法において彼について前もって告げられていたより大いなる奥義を、彼自身から、より満ちた形で、成就され完成されたものとして受けるべきであった。

Liber de haeresibus 110.13

13

Nam quod et castitas similis fuerit in prophetis quam plurimis non est dubium, ut in Elia, Elisaeo, Daniele, Jeremia, Esdra, tribus pueris, et aliis multis beatissimis; ut in Christi praesentia, et quod supra Legem erat, ante nuntiatum ab eis cognosceretur, et quod per legem conjunctum erat, ipsius firmaretur divina sententia, voluntatique hominum et studio concessa haec gratia nosceretur.

PL 12, 1232A

貞潔も、きわめて多くの預言者たちにおいて同じであったことは疑いない。エリヤ、エリシャ、ダニエル、エレミヤ、エズラ、三人の若者、そのほか多くのいと幸いなる者たちにおいてである。それは、キリストの臨在において、律法の上にあったもの、彼らによって前もって告げられていたものが知られ、律法によって結びつけられていたものが、彼自身の神的な裁定によって確かにされ、この恩寵が人間の意志と熱意に委ねられたものとして知られるためである。

Liber de haeresibus 110.14

14

Ideo et ipse Dominus priores illos sanctos ante Legem nobis, et nos illis prioribus secundum fidem justitiae copulabat: Judaeos autem, et Paganos respiciens, qui medio tempore inter mandatum erant et gratiam positi, qui inimica voluntate ac perniciosa pessumdati reperiuntur in vitiis carnalibus, doctrinae coelesti inimici et adversarii, aeterno poenarum judicio reservati.

PL 12, 1232A

それゆえ、主自身も、律法より前のあの聖なる先人たちを我々に、また我々をそれらの先人たちに、義の信仰にしたがって結び合わせた。しかし、ユダヤ人と異教徒に目を向けた。彼らは、戒めと恩寵のあいだの中間の時に置かれ、敵意ある破滅的な意志によって肉の悪徳に沈められていると見いだされ、天の教えの敵、反対者となり、刑罰の永遠の裁きに留保されている。