Liber de haeresibus 129.1
HAERESIS NEGANS DAVID CHRISTI PROPHETAM FUISSE. Sunt quidam haeretici, ut Manichaei, et Gnostici, et Nicolaitae, et alii, qui de beato David audent dicere, quod non Christi propheta fuerit, neque doctor, et commentator divinarum omnium Scripturarum, sed humanae cantationis, ac saecularis rei conscriptor exstiterit: cum coelestis gratiae, atque arcani salutaris Christi Domini ipse meruerit prae multis humano generi mysteria praedicare.
PL 12, 1256Cダビデがキリストの預言者であったことを否定する異端。――マニ教徒、グノーシス派、ニコライ派、そのほかの異端者たちのように、祝福されたダビデについて、彼はキリストの預言者でも、神のすべての聖書の教師・注解者でもなく、人間の歌と世俗の事柄の著者であったにすぎない、とあえて言う者たちがいる。しかし彼自身は、多くの者に先立って、天の恩寵と、主キリストの救いにかかわる秘められた事柄の奥義を、人類に宣べ伝えるにふさわしい者とされたのである。
Liber de haeresibus 129.2
Sicut enim Sanctis aliis diversam tribuit Christus Dominus gratiam, ita huic majorem concessit scientiam, dicente Domino: Dabo vobis sancta David fidelia (Act. XIII, 14, ex Isai. LV, 3) .
PL 12, 1257A主キリストは、ほかの聖徒たちにはそれぞれ別の恩寵を与えたが、この者にはより大きな知識を授けた。主が言うとおりである。「我は汝らに、ダビデの聖なる確かなものを与える」(使徒言行録13:14〔底本の引照。内容は使徒言行録13:34に当たる〕、イザヤ55:3より)。
Liber de haeresibus 129.3
Et: Inveni David filium Jesse, hominem qui faciat omnia quae sunt in corde meo, dicit Dominus (Act. XIII, 22, ex Psal. LXXXVIII, 21) .
PL 12, 1257Aまたこうも言う。「我はエッサイの子ダビデを見いだした。我が心にあるすべてを行う人を」と主は言う(使徒言行録13:22、詩篇88:21より)。
Liber de haeresibus 129.4
Ignorant ergo quod velox, ac praepotens commentator hic divinarum exstitit Scripturarum, rex atque propheta David emissus a Domino; ut quod ante dicebatur, praesensque videbatur, haec cuncta brevi collecta humano generi praedicarentur ab eodem, tribusque in versibus psalmi primi omnem rerum virtutem exponeret veritatis, praeteritorum, instantium, atque futurorum; omnesque errores cujusque populi, diversaque facinora nuntiando, cum dicit: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, id est Paganorum: et in via peccatorum non stetit, quippe Judaeorum: et in cathedra pestilentiae non sedit, utique haereticorum (Psal. I, 1) .
PL 12, 1257Aそれゆえ彼らは知らないのである。王であり預言者であるダビデが、主から遣わされて、神の聖書の敏速で力ある注解者であったことを。以前に語られたこと、そして現に見られていることを、すべて簡潔に集めて、彼によって人類に宣べ伝えさせるためであり、また彼が第一詩篇の三つの節で、過ぎ去ったこと、迫っていること、来るべきことについて、事柄の真理の力のすべてを説き明かし、それぞれの民のあらゆる誤りとさまざまな凶行を告げ知らせるためであった。彼はこう言う。「幸いなるかな、不敬な者たちの謀りに歩まず」――これは異教徒たちのことである――「罪人たちの道に立たず」――これはユダヤ人たちのことである――「疫病の座に座らなかった人は」――これはむろん異端者たちのことである(詩篇1:1)。
Liber de haeresibus 129.5
Atque hinc jam quasi ex fontibus atque materiis copiosis diversa semina iniquitatis humano generi adfutura doceret, ut his quippe tribus malis Paganitate, Judaismo, et omni haeresi contemptis, atque damnatis, sola fides vera, id est Patris, et Filii, et sancti Spiritus ab omnibus credita coleretur.
PL 12, 1257Bそしてここから、いわば豊かな泉と素材からのように、人類に来るべき不義のさまざまな種を教えた。それは、異教、ユダヤ教、あらゆる異端というこれら三つの悪が侮られ、断罪されて、父と子と聖なる霊の唯一の真の信仰が、すべての人に信じられ、尊ばれるようになるためである。
Liber de haeresibus 129.6
Zelo enim divino ductus beatus David tunc temporis, cum videret homines daemoniis immolare, non Deo; in Jerusalem civitate quatuor choros posuit secundum mundi aditus, ana septuaginta duo, quatuor etiam hominibus positis ex psallentibus, atque arcam Dei custodientibus, undique infinitis etiam aliis extrinsecus.
PL 12, 1258A祝福されたダビデは、当時、人々が神にではなく悪霊に犠牲を献げているのを見て、神の熱情に導かれ、エルサレムの町に、世界の入口にしたがって四つの合唱隊を置いた。各隊は七十二人であり、詩を歌い神の櫃を守る者たちから四人を立て、外側にも四方に無数のほかの者たちがいた〔「四人」の係りと数の取り方は、本文が簡略で定かでない〕。
Liber de haeresibus 129.7
In medio autem ea posita psallebat cum populo beatissimus ipse David patriarcha, et incorporationis Christi Domini quippe ut testis tantus, ac praedestinatus a Domino, psalmorum diversa gaudia et laudes pariter, non alii nisi ipsi Christo Domino canendo referebat; trinaque vice quotidie cum orationibus psalmorum etiam cantore sonante omni delectabatur cum populo, divinam Christi praesentiam nuntiando, deque ea re, futura gaudia saeculo promittendo.
PL 12, 1258Aその中央に櫃を置いて、祝福されたこの族長ダビデ自身が民とともに詩を歌った。彼は主キリストの受肉のきわめて大いなる証人として、また主によってあらかじめ定められた者として、詩篇のさまざまな喜びと賛美を、ほかならぬ主キリストにのみ歌って献げた。一日に三度、詩篇の祈りとともに、歌い手がみな声を響かせるなかで、民とともに喜び、キリストの神的な臨在を告げ知らせ、そのことについて来るべき喜びを世に約束していた。
Liber de haeresibus 129.8
De quo et Dominus dignatus est dicere, multos fuisse prophetas, et sapientes, et desiderasse videre, et audire quae apostoli audire meruerunt, et videre.
PL 12, 1258B彼について主もまた、多くの預言者と賢者たちがいて、使徒たちが聞き、見るにふさわしいとされたものを、見たい、聞きたいと望んだと言った。
Liber de haeresibus 129.9
Nam quod et Graecorum ipsa quae videtur esse sapientia, ex Lege, atque Prophetis, et specialiter de David sit, secundum tempus omnibus manifestum. Ideoque et poetae, aliique sapientes versibus quod voluere dicere, imitando eumdem conati sunt fingere.
PL 12, 1258Bギリシア人のいわゆる知恵そのものも、律法と預言者たち、特にダビデに由来するものであることは、時代を見れば万人に明らかである。それゆえ詩人たちやほかの賢者たちも、詩句で言おうとしたことを、彼を模倣して作ろうと努めた。
Liber de haeresibus 129.10
Quae argumenta cum de Lege, atque Prophetis sumerent, immutatis nominibus cum jura veritatis violare properant, suae perfidiae diversa mendacia saeculo seminarunt.
PL 12, 1258B彼らはこうした論証を律法と預言者たちから取りながら、名を替えて、真理の法を侵そうと急ぎ、自らの不信のさまざまな偽りを世に蒔いた。
Liber de haeresibus 129.11
Inde haec ignorantes quamplurimi saeculares homines, atque imperiti, temporalitatis pagana mendacia potius quam salutaris christianae legis antiqua, et vera arcana desiderant colere, atque sequi firmamenta.
PL 12, 1259Aそこでこれを知らない世俗の人々や無知な者たちの非常に多くが、救いをもたらすキリストの律法の古い、真実の秘められた事柄よりも、時間のうちの異教の偽りを、むしろ尊び、その支えに従おうと望む。
Liber de haeresibus 129.12
Ex suis itaque vanitatibus, id est ex Graecorum historiographis, potest quis cognoscere, quam sit temporalis vana sapientia Graecorum, quae cum paulatim cognoscitur a suis, sine dubio spernitur, calcatur, atque quotidie condemnatur.
PL 12, 1259Aそれゆえ、彼ら自身の空しさから、すなわちギリシアの歴史家たちから、ギリシア人の空しい知恵がいかに時間のうちの新しいものにすぎないかを、人は知ることができる。それが徐々に自分たち自身によって知られるにつれて、疑いなく蔑まれ、踏みにじられ、日ごとに断罪されている。