ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput XCI 第XCI章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1202B · 4 sectiones

Liber de haeresibus 91.1

1

RHETORII. Alii sunt in Aegypto et Alexandria a Rhetorio quodam, qui omnes laudabat haereses, dicens omnes bene sentire, et neminem errare ex eis, sed ambulare bene omnes illos, et male eos non credere sentiebat. Si itaque omnes laudabat, quem vituperabat?

PL 12, 1202B

レトリオス派。――エジプトとアレクサンドレイアに、レトリオスという者に由来する別の者たちがいる。彼はすべての異端を称賛し、すべてが正しく考えており、彼らのうち誰も誤っておらず、すべての者が正しく歩んでいると言い、彼らが誤って信じているのではないと考えていた。では、彼がすべてを称賛するなら、誰を非難したのか。

Liber de haeresibus 91.2

2

Ergo non tenet quod verum est. Et Photinus ergo laudandus est haereticus, qui Christum Dominum negat esse ante saecula cum Patre. Et omnis haeresis, quae blasphemat aut in Patrem, aut in Filium, aut in Spiritum.

PL 12, 1203A

ゆえに、彼は真実なものを保っていない。それなら、主キリストが世々の前から父とともにいたことを否定するフォティノスも、称賛されるべき異端者となる。また、父に対して、あるいは子に対して、あるいは霊に対して瀆神するすべての異端も、そうなる。

Liber de haeresibus 91.3

3

Cur itaque blasphemos haereticos laudat, cum eos Christus Dominus ex hoc jam saeculo damnaverit, dicens: non dimitti hominibus blasphemiam in Spiritum sanctum blasphemantibus et perseverantibus, neque hic, neque in futuro (Matth. XII, 31) ?

PL 12, 1203A

それなのに彼はなぜ、瀆神する異端者たちを称賛するのか。主キリストは、すでにこの世から彼らを断罪して、聖なる霊に対して瀆神し、それに固執する者たちには、瀆神は赦されない、この世でも来るべき世でもと言ったのに(マタイ12:31)。

Liber de haeresibus 91.4

4

Propter quod constat et istum esse haereticum, imo potius nihil scire; qui eos laudandos non vituperandos et abjiciendos judicaverit.

PL 12, 1203A

このゆえに、この者もまた異端者である、いやむしろ何も知らないと定まる。彼は、彼らを非難し退けるべきではなく、称賛すべきだと判断したからである。