Adversus Arium Libri Quatuor 4.7.1
Ista omnia quae a me dicta sunt, quemadmodum in Evangelio κατὰ Ιωάννην significata atque asserta per ipsa Salvatoris verba videamus (Joan. VI. 58) : Misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem.
PL 8, 1117D私が語ってきたこれらすべてのことが、カタ・ヨアンネーン(ヨハネによる)福音書において、救い主自身の言葉によって示され言い立てられているのを見よう(ヨハネ6:58)「生ける父が私を遣わし、私は父のゆえに生きる」。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.7.2
Ac ne qui istum in carne Christum dixisse istud crederet, subjunxit statim (Joan. VI. 59) : Hic est panis qui de coelo descendit.
PL 8, 1117D誰かが、これは肉におけるキリストがこう言ったのだと信じることのないように、彼はただちにこう付け加えた(ヨハネ6:59)「これは天から降ってきたパンである」。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.7.3
Deinde vitam esse, et aeternam vitam sic testatur, sic docet (Ibid. 54, 55) : Nisi acceperitis corpus Filii hominis, sicut panem vitae, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis: qui autem edet carnem ejus, et bibet ejus sanguinem, habet vitam aeternam.
PL 8, 1118A次いで、彼が生命であり永遠の生命であることを、彼はこう証しし、こう教える(ヨハネ6:54-55)「人の子の体を、生命のパンとして受けず、その血を飲まないなら、汝らのうちに生命はない。しかしその肉を食べ、その血を飲む者は、永遠の生命を持つ」。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.7.4
Omne ergo quod Christus est, vita aeterna est, vel spiritus, vel anima, vel caro: horum enim omnium ipse Λόγος est.
PL 8, 1118Aそれゆえ、キリストであるものはすべて、霊であれ、魂であれ、肉であれ、永遠の生命である。これらすべてのものにとって、彼自身がロゴスだからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.7.5
Λόγος autem principalis vita est: ergo etiam ea quae induit vita sunt; unde ista et in nobis vitam aeternam merebuntur per Spiritum quem Christus nobis dat, facta et ista spiritalia.
PL 8, 1118Aしかしロゴスとは根源的な生命である。それゆえ彼がまとったものたちもまた生命である。それゆえこれらのものは、キリストが我々に与える霊を通して、我々のうちでも永遠の生命に値するものとなり、それら自体もまた霊的なものとされるのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.7.6
Ac ne qui crederet de Christo carnali Christum ista dicere, et non de toto se, qui est Spiritus, anima, caro, quid ait? (Ibid. 63) : Quid si videritis Filium hominis ascendentem? Quis est filius hominis?
PL 8, 1118A誰かが、これは肉的なキリストについてキリストがこう言っているのであって、霊であり魂であり肉である全体としての彼自身についてではないと信じることのないように、彼は何と言っているか。(ヨハネ6:63)「もし汝らが人の子が昇るのを見たなら、どうであろうか」。人の子とは誰であるか。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.7.7
Spiritus, anima, caro: haec enim habuit cum ascendit, et cum quibus ascendit. Quid ergo est quod adjicit? ut spiritus intelligatur (Ibid.) : Ubi primum fuit: hoc est, spiritus: atque vita, quod Pater, quod Deus, unde haec ὁμοούσια, id est, consubstantialia sunt, nullo tempore extra se existentia, principaliter principalia, una eademque substantia, vi pari, eadem potentia, majestate, virtute, nullum altero prius, nisi quod causa est alterum alterius, et idcirco alterum; sed idem alterum verum quia idem unus Deus; quia vero alterum, idcirco primum et secundum; et quia causa alterum alterius, idcirco pater, quod causa est: id vero quod ab altero, filius: in substantia vero nulla distantia, nulla temporis discretio, nulla significatio; unus motus, una voluntas, et aliquando phantasia alterius voluntatis, sed semper eadem.
PL 8, 1118B霊、魂、肉である。これらを彼は、昇るときに持ち、これらとともに昇ったからである。それでは彼が付け加えているのは何であるか。それは霊が知解されるようにするためである(ヨハネ6:63)「もといたところへ」。すなわち霊であるところへ、そして生命であるところ、父であるところ、神であるところへである。これらはホモウシア、すなわち同一実体であり、いかなる時にもそれ自身の外に実在することなく、根源的に根源的であり、一にして同一の実体であって、力は等しく、可能態、威厳、力能も同じであって、いずれも他方より先ではない。ただ、一方が他方の原因であるという点だけは別であり、それゆえに他方である。しかし同一のものが他方なのであり、まことに同一であるがゆえに唯一の神である。しかし他方であるゆえに第一と第二であり、また一方が他方の原因であるゆえに、原因であるものは父であり、他方から由来するものは子である。ただし実体においては、いかなる隔たりもなく、いかなる時間的な区別もなく、いかなる〔優劣の〕表示もない。運動は一つであり、意志は一つであり、時にもう一つの意志の幻影があるとしても〔aliquando phantasia alterius voluntatis の含意は取りにくく、別の意志があるように見えることがあっても、の意と解した〕、それはつねに同一のものである。