マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber I, Caput X 第I巻 第X章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1045C · 8 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 1.10.1

1

Sed ista nunc. At vero illa Joannis videamus. Ipse Salvator dicit (Joan. XI, 25) : Ego sum resurrectio, quoniam ipse vita: Quis autem iste? Martha dicit (Ibid. 27) : Quoniam tu es Christus filius Dei, qui in mundum venisti.

PL 8, 1045C

これはこれでよい。それでは今度はヨハネのあの箇所を見よう。救い主ご自身がこう言われる(ヨハネ11:25)――私は復活である、私自身が生命だからである、と。ではこの方は誰であるか。マルタがこう言う(同27節)――汝はキリスト、世に来た神の子である、と。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.10.2

2

Quod non sic filius, quemadmodum nos: Nos enim adoptione filii, ille natura. Etiam quadam adoptione filius et Christus, sed secundum carnem (Ps. II, 7) : Ego hodie genui te.

PL 8, 1045C

この方が子であるのは、我々のような仕方ではない。我々は養子縁組によって子であるが、この方は本性によって子である。キリストもまた、ある意味で肉に即して養子縁組によって子であるとも言える(詩篇2:7)――私は今日お前を生んだ、と。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.10.3

3

Si enim istud, solum hominem filium habet: sed (Joan. VIII, 58) Ante Abraham ego sum, dicens quod natura filius erat primum, declaravit. Non igitur Photinianum dogma verum. Deinde nos non gentes solum, sed et qui dispersi sunt filii.

PL 8, 1045C

もしこれのみであれば、単なる人間としての子を持つにすぎないことになる。しかし(ヨハネ8:58)『アブラハムが生まれる前から私はある』と言うことによって、この方はまず本性によって子であったことを明らかにされた。それゆえフォティヌス派の教えは真ではない。さらに、我々は異邦人だけでなく、散らされた者たちも子である。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.10.4

4

Dei igitur filius Christus; filii et nos: sed nos per adoptionem, nos per Jesum Christum, nos ut filii dispersi: num et Christus sic filius? Natura igitur Jesus filius, nos adoptione filii.

PL 8, 1045D

それゆえキリストは神の子であり、我々もまた子である。しかし我々は養子縁組によって、イエス・キリストを通して、散らされた子らとして子であるにすぎない。キリストもこのような仕方で子であろうか。それゆえイエスは本性によって子であり、我々は養子縁組によって子であるのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.10.5

5

Quod natura filius, et ipse dicit saepe (Joan. XI, 41) : Pater gratias tibi ago quod me audisti. Et (Joan. XII, 27) : Pater, salva me ex ista hora. Et rursus (Joan. XVI, 28) : Ego ex ore patris processi.

PL 8, 1045D

本性によって子であることは、この方自身もたびたびこう言われる(ヨハネ11:41)――父よ、私の願いを聞いてくださったことを感謝します、と。また(ヨハネ12:27)――父よ、私をこの時から救ってください、と。またさらに(ヨハネ16:28)――私は父の口から出た、と。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.10.6

6

Ista non, ut nos dicimus, secundum patrem Deum dicta sunt: Non enim mendax Deus, nec impius, filium se dicens, et patrem Deum qui omnino non esset: sed propter corpus passionem induxit, ut implerentur omnia in mysterio.

PL 8, 1045D

これらのことは、我々が言うような仕方で、父なる神に即して言われたのではない。神は偽り者でも不敬虔な者でもなく、まったく父ではない神を父と呼びつつ自らを子と称することはないからである。しかし肉体のゆえに苦しみを身に受けたのであり、それはすべてが秘義において満たされるためである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.10.7

7

Quod et antequam in corpore, fuit Christus (Joan. XII, 28) : Et glorificavi, et rursum glorifico: in mysterio enim in carne humiliavit semetipsum. Ergo ante istud et post istud glorificatus est Jesus.

PL 8, 1046A

肉体のうちにある以前からキリストが存在したことは(ヨハネ12:28)――私はすでに栄光を与えた、そしてまた栄光を与えよう、と。というのも、秘義において、肉のうちにあって自らを低くしたからである。それゆえ、この受肉の前にも後にも、イエスは栄光を受けられたのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.10.8

8

Quod propter mysterium et timens inducitur, et postulans aliqua (Ibid. 30) : Non propter me venit haec vox, sed propter vos. Eadem similiter ista facio, non propter me, sed propter vos.

PL 8, 1046A

秘義のゆえに、恐れる者として、また何かを願い求める者として描かれることは(同30節)、「この声が来たのは私のためではなく、汝らのためである」。同様に、「私がこれらのことをするのも、私のためではなく、汝らのためである」。