マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber IV, Caput XXVII 第IV巻 第XXVII章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1132C · 2 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 4.27.1

1

Hoc cum ita sit; cum sit ei intelligere et intelligentia, sit idem intelligentia quod vita et quod est esse: cum autem magis agendi virtus sit intelligere, quam esse, quam vivere; et cum hoc esse sit intelligere quod sit, et cum hoc sit vivere, intelligere quod vivat: necessario sit intelligere, vel intelligentia Deus est, cum intelligit Deus, se ipsum intelligit, cum autem se ipsum intelligit, non ut alter alterum, fit ut intelligentia ipsa se intelligat.

PL 8, 1132C

以上のことがそうであるから——〔神には〕知解することと知解とがあり、その知解は生命および存在することと同一であるから——、しかし、知解するということは、存在すること・生きることよりも、いっそう働きの力であるから、そしてこの存在することは、そうあることを知解することであり、この生きることは、生きていることを知解することであるから、それゆえ、神は必然的に知解すること、あるいは知解である。神が知解するとき、神は自らを知解する。しかし、神が自らを知解するとき、それは一者が他者を知解するようにではなく、知解そのものが自らを知解する、というかたちで生ずる。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.27.2

2

Quod cum est, se esse efficit, atque in existentiam provenit, fitque sibi quod est esse: atque eodem modo intelligendo existit et suum vivere, quibus cunctis a se natis, vel magis a se existentibus, ingenitus Deus est, existens ex ingenitis: quae unum cum sint, unum et simplex, unus Deus est, et haec est ut intus intelligentia, quae sine aliquo motu se intelligit, quippe quae cum intelligit, existit, et cum existit, intelligit. Et hoc est Deus, et utique hoc ex aeterno atque in aeternum.

PL 8, 1132C

それが〔自らを知解する〕とき、それは自らを存在することたらしめ、実在へと進み出て、自らにとって存在することそのものとなる。そして同じ仕方で、知解することによって、自らの生きることも実在するに至る。これらすべてが自らから生まれた、あるいはむしろ自らから実在するものであるがゆえに、神は生まれざる者であり、生まれざるものどもから実在する者である。これらは一つであるがゆえに、一つにして単純な、唯一の神である。そしてこれは、内なる知解として在る、すなわち、いかなる運動もなしに自らを知解するものであり、知解するときに実在し、実在するときに知解するものである。そしてこれが神である、しかも常に永遠より永遠へとそうなのである。