マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber III, Caput XVI 第III巻 第XVI章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1111B · 20 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 3.16.1

1

Et tamen videamus quid acturus est, Spiritus scientiam daturus gestorum, et insinuationem scientiae, quasi vim testimonii, ac magis judicii habiturus, vel ad poenitentiam vel ad poenam; de peccato, inquit, quod in me non crediderunt.

PL 8, 1111B

しかしなお、霊が何をなそうとしているのかを見よう。霊は、なされた事柄についての知を与え、知の教え込みを、いわば証しの力として、さらには裁きの力として持つことになる。それは悔い改めのためであれ、罰のためであれである。「罪について」とは、彼らが私を信じなかったことについてである、と言われる。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.16.2

2

Ergo ut sciat mundus jam poenam suam. De justitia autem, quod ad Patrem vado. Et hoc potest esse de peccato quod injuste fecerunt qui eum in crucem sustulerunt, quia se filium Dei dicebat.

PL 8, 1111C

それゆえ、世が既に自らの罰を知るためである。「義について」とは、「私が父のもとへ行く」ということについてである。そしてこれは、彼を十字架に上げた者たちが不義をなしたという罪についても言えるであろう。彼が自らを神の子と称していたからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.16.3

3

Et nunc pergit ad patrem, quod item erit omnium, si in Deum credant, et faciant Dei jussa: ut et ipsi ad patrem pergant: justificantur enim, nam (Gen. XV, 6) : Abraham credidit, et reputatum est ei ad justitiam.

PL 8, 1111C

そしていま彼は父のもとへ進んで行くが、これはまた、神を信じ神の命令を行うならば、すべての人にも起こることである。すなわち彼らもまた父のもとへ進んで行くのである。彼らは義とされるからである。というのも(創世記15:6)「アブラハムは信じた、そしてそれは彼に義と認められた〔ad justitiam。この聖句に限り「義と認められた」と訳す〕」とあるからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.16.4

4

Deinde de judicio, inquit, quod princeps mundi judicatus sit. Haec, ut cernitur, non ad salutem, quae jam a Christo completa est, sed pertinent ad scientiam rerum gestarum. Est enim pater loquens silentium, Christus vox, Paracletus vox vocis.

PL 8, 1111C

さらに「裁きについて」とは、この世の支配者が裁かれたことについてである、と言われる。見て分かるとおり、これらは、すでにキリストによって成し遂げられた救いにではなく、なされた事柄についての知に関わるものである。というのも、父は語る沈黙であり、キリストは声であり、パラクレートスは声の声である。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.16.5

5

Ergo Spiritus sanctus in isto actu alter Paracletus, in salutis mysterio cooperator ut Christus, in Spiritu vero sanctificationis quod Deus.

PL 8, 1111C

それゆえ聖なる霊は、この働きにおいてはもう一人のパラクレートスであり、救いの秘義においてはキリストと同様の協働者であり、しかし聖化の霊としては神である。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.16.6

6

Si igitur et hoc modo Christus quod spiritus, sed Deus in mysterio aeternae vitae Christus, in sanctificatione Spiritus sanctus, sanctificat autem Deus, ut dictum (Joann. XVII, 17) : Sanctifica eos in veritate, patri filius dicit, ergo sanctificat pater.

PL 8, 1111D

それゆえ、この意味においてもキリストが霊であるところのものであるとしても、神は、永遠の生命の秘義においてはキリストであり、聖化においては聖なる霊である。しかし聖化するのは神である。そのように言われている(ヨハネ17:17)「彼らを真理において聖なる者としてください」と、子は父に言う。それゆえ聖化するのは父である。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.16.7

7

Item Christus sanctificat, ut dictum (Ibid., 19) : Et pro iis sanctifico me ipsum, ut sint ipsi sanctificati in veritate.

PL 8, 1111D

同じくキリストも聖化する。そのように言われている(同19)「彼らのために、私は自らを聖なるものとする。彼ら自身が真理において聖なる者とされるためである」。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.16.8

8

Item sanctificat Spiritus sanctus, nam et baptizare ad sanctificationem pertinet: dictum ergo in Actis Apostolorum (Act. I, 5) : Joannes baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto tingemini.

PL 8, 1111D

同じく聖なる霊も聖化する。洗礼を授けることも聖化に関わるからである。それゆえ使徒言行録でこう言われている(使徒言行録1:5)「ヨハネは水で洗礼を授けたが、汝らは聖なる霊によって浸されるであろう」。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.16.9

9

Quod superfudit se illis ad scientiam: nam jam sanctificati fuerunt baptismo, invocato Deo Christo; Spiritui sancto etenim sic dictum est: Sanctifica eos in veritate.

PL 8, 1111D

これは霊が知のために彼らの上に注がれたということである。というのも、彼らは神なるキリストが呼び求められて、既に洗礼によって聖化されていたからである。実に聖なる霊についてこう言われているのである。「彼らを真理において聖なる者としてください」。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.16.10

10

Et veritas Christus est; Paracletus etiam Spiritus est veritatis: ergo omnis qui baptizatur, et credere se dicit, et fidem accipit veritatis, id est, Spiritum sanctum, fitque sanctior a Spiritu sancto, et ideo dictum in Actis Apostolorum (Act. I, 8) : Sed accipietis virtutem, adveniente in vos Spiritu sancto.

PL 8, 1112A

そして真理とはキリストである。パラクレートスもまた真理の霊である。それゆえ、洗礼を受け、自らは信じていると言い、真理への信、すなわち聖なる霊を受ける者はすべて、聖なる霊によっていっそう聖なる者となる。それゆえ使徒言行録でこう言われている(使徒言行録1:8)「しかし汝らは、聖なる霊が汝らの上に到来するとき、力を受けるであろう」。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.16.11

11

Non ad sanctificationem, sed scientiam, et ad ea quae promisit in Evangelio Christus de Spiritu sancto, id est, de Paracleto.

PL 8, 1112A

これは聖化のためではなく、知のためであり、キリストが福音書の中で聖なる霊について、すなわちパラクレートスについて約束したことに関わるものである。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.16.12

12

Primum ut testimonium de Christo dicat, sic enim ait: Accipietis virtutem, adveniente in vos Spiritu sancto, et eritis mihi testes in Jerusalem. Sed et Lucas dicit (Joann. VII, 39) : Nondum quidem misso Spiritu. Jam tamen testimonium dicit.

PL 8, 1112A

まず第一に、彼がキリストについて証しをするためである。事実こう言われている。「聖なる霊が汝らの上に到来するとき、汝らは力を受け、エルサレムにおいて私の証人となるであろう」。しかしルカもまたこう言っている(ヨハネ7:39)「霊はまだ遣わされていなかった」。それでもすでに証しをしているのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.16.13

13

Paulus tamen in omnibus epistolis suis quid aliud agit, nisi de Christo testimonium dicit? et post abscessum Christi, solus Christum vidit et soli apparuit. Spiritus ergo per Christum, et Christus per Spiritum sanctum adfuit.

PL 8, 1112A

しかしパウロは、そのすべての手紙において、キリストについて証しをする以外の何をなしているというのか。そしてキリストが去った後、彼ひとりがキリストを見、彼にのみ現れた。それゆえ霊はキリストを通して、そしてキリストは聖なる霊を通して臨在したのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.16.14

14

Item dicit testimonium Joannes et Petrus (I Joan. I, 1) : Quod audivimus, quod vidimus, quod palpavimus.

PL 8, 1112B

同じくヨハネとペトロも証しを語る(ヨハネの手紙一1:1)「我々が聞いたもの、見たもの、手で触れたもの」。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.16.15

15

Et in Actis Apostolorum et ipse, et Lucas qui scripsit de iis, de David ita dicit (Act. II, 30-32) : Propheta cum esset, et sciens quia jurejurando jurasset illi Deus; ex fructu ventris ejus sedere super thronum illius, providens locutus est de resurrectione Christi: quia neque relictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.

PL 8, 1112B

そして使徒言行録において、彼自身も、また彼らについて書いたルカも、ダビデについてこう言っている(使徒言行録2:30-32)「彼は預言者であり、神が彼に誓いをもって誓われたこと、すなわち彼の胎の実りから出る者がその王座に座ることを知っていたので、先を見てキリストの復活について語ったのである。すなわち、彼は陰府に捨て置かれることもなく、その肉が朽ちるのを見ることもなかった」。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.16.16

16

Hunc ergo Jesum resuscitavit Deus, cujus nos omnes testes sumus. Quando ista dicunt (Ibid., 2, 4) : Cum jam factus esset de coelo sonus, et tanquam vi magna, Spiritus ferretur, qui replevit totam domum, et repleti sunt Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis.

PL 8, 1112B

「このイエスを神はよみがえらせた。我々は皆この方の証人である」。彼らはこのようなことを言っているそのとき(同2、4)「天から音がして、あたかも大きな力のごとく霊が運ばれ、家全体を満たし、彼らは聖なる霊に満たされて、さまざまな言葉で語り始めた」。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.16.17

17

Deinde dicunt Apostoli de peccato mundi, quod non credidit Christo, in Actis ita (Ibid., 22-24) : Sicut vos scitis, hunc decreto consilio et praescientia Dei traditum per manus scelestas, et suffixistis eum cruci, et occidistis quem Deus suscitavit.

PL 8, 1112C

さらに使徒たちは、キリストを信じなかった世の罪について、使徒言行録でこう言っている(同22-24)「汝らが知っているとおり、この方は神の定めた計画と予知によって引き渡され、汝らは邪悪な者たちの手を通してこの方を十字架に打ちつけ、殺したが、神はその方をよみがえらせられた」。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.16.18

18

Item in Actis Apostolorum, referente Petro (Ibid. 34) : David non ascendisse in coelum, sed dixisse ita: Dixit Dominus Domino meo, sede ad dexteram. Hoc etiam Paulus dixit (Rom. VIII; 34) : Qui resurrexit, qui est in dextera Dei.

PL 8, 1112C

同じく使徒言行録において、ペトロの伝えるところでは(同34)「ダビデは天に上ったのではなく、こう言ったのである。主は私の主に言われた、右に座せよ」。パウロもまたこう言った(ローマ8:34)「よみがえられた方、神の右におられる方」。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.16.19

19

Ergo docuerunt quod post resurrectionem ad Patrem ivit. Idem mox adjecit (Ibid.) : Qui et interpellat Patrem. Ergo si Christus interpellat, Paracletus etiam ipse.

PL 8, 1112C

それゆえ彼らは、復活の後に父のもとへ行ったことを教えたのである。同じ箇所ですぐ後にこう付け加えている(同)「その方は父にとりなしをもしておられる」。それゆえキリストがとりなしをするのであれば、彼自身もまたパラクレートスである。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.16.20

20

Item in Actis, quod ad patrem ierit, testimonium est (Act. I, 9, 10) : Videntibus illis elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis ipsorum; cumque intuerentur euntem illum in coelum, et reliqua.

PL 8, 1112C

同じく使徒言行録において、彼が父のもとへ行ったことの証しがこれである(使徒言行録1:9-10)「彼らが見ている間に、彼は上げられ、雲が彼らの目から彼を隠した。彼らが天に上って行く彼を見つめていると」云々。