マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber II, Caput VI 第II巻 第VI章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1093B · 6 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 2.6.1

1

Volo nunc et illud videre in Evangelio per parabolam et exemplum positum. Dixit enim pater familias quidam duobus filiis, ὑπόστασιν suam divisit Luc. XV, 12); utique fortunas et patrimonium intelligimus.

PL 8, 1093B

今、福音書にたとえと例をもって示されているあの箇所をも見たい。ある家の父が二人の息子に、自らのヒュポスタシスを分けた、と言われている(ルカ15:12)。これはもちろん、財産と家産のことと理解される。

Adversus Arium Libri Quatuor 2.6.2

2

Sed si hoc referri ad Deum oportet, erit ὑπόστασις et heic potentia omnis et virtus. Hanc consumit unus filius qui a Deo recedit: etenim qui peregrinatur a Deo, nec spiritum Dei habet, nec lumen, nec Christum, hic apud se consumit substantiam Dei.

PL 8, 1093B

しかしもしこれが神に関して当てはめられるべきであるなら、ここでもヒュポスタシスとは、あらゆる力と能力であることになる。神から離れ去るもう一人の息子は、これを蕩尽する。というのも、神から遠く離れてさまよう者は、神の霊も持たず、光も持たず、キリストも持たないのであり、彼は自らの内で神の実体を蕩尽してしまうからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 2.6.3

3

Haec est enim Dei ὑπόστασις, ut diximus; sive nunc heic divitias dicamus, vel patrimonium, nihil differt: sic enim dictum est ab apostolo Paulo: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! (Rom. XI, 33) .

PL 8, 1093C

というのも、我々が述べたとおり、これが神のヒュポスタシスだからである。ここでこれを富と呼ぼうと、家産と呼ぼうと、何ら変わりはない。使徒パウロもこう言っている。「ああ、神の知恵と知識との富の深さよ」(ローマ11:33)と。

Adversus Arium Libri Quatuor 2.6.4

4

Si igitur divitiae Dei, sapientia et scientia sunt: et si sapientia et scientia ipsa virtus Dei est, virtus autem Dei Christus est, Christus autem Λόγος est; Λογος et vere filius, filius autem in patre ipse est: ipse ergo, divitiae patris; ipse ὑποστασις est.

PL 8, 1093C

したがって、神の富が知恵と知識であるなら、そして知恵と知識そのものが神の力であるなら、神の力とはキリストであり、キリストとはロゴスであり、ロゴスはまことに子であって、子は父の内に自らあるのだから、彼自身が父の富であり、彼自身がヒュポスタシスなのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 2.6.5

5

Jam igitur nihil interest, utrum ὑπόστασιν divitias intelligamus, an οὐσίαν, dummodo id significetur quo ipse Deus est. Ergo lectum est de Deo vel ὑπόστασις vel οὐσία: hoc autem et de Christo intelligitur. Dictum est: Ego in patre, et pater in me (Joan. XIV, 10) .

PL 8, 1093C

したがって、我々がヒュポスタシスを富と理解しようと、ウーシアと理解しようと、もはや何の違いもない。それが神自身であるところのものを意味するかぎりにおいては。したがって、神についてヒュポスタシスもウーシアも聖書に読まれているのであり、これはキリストについても理解される。「私は父の内におり、父は私の内におられる」(ヨハネ14:10)と言われている。

Adversus Arium Libri Quatuor 2.6.6

6

Quod quidem ideo bis dictum, quia in patre esse potuit filius, non tamen et in filio pater, sed ut plenitudo atque idem unum in singulis esset. Si autem eadem ὑπόστασις, ὀμοούσιον ergo. Eadem autem: nam Christus Deus de Deo, et lumen de lumine. Ergo ὁμοούσιον. Id autem si ex aeterno et semper necessario simul, ergo vere ὁμοούσιον.

PL 8, 1093D

これが二度言われているのは、子が父の内にあっても、父が子の内にあるとは限らないということがありえたからであり、むしろ充満と同一の一とが、それぞれのものの内にあるようにするためである。しかし、もしヒュポスタシスが同一であるなら、それゆえホモウシオスである。そして実際に同一である。なぜならキリストは神からの神であり、光からの光だからである。したがってホモウシオスである。そしてこれが永遠より、常に必然的に共にあるのであれば、それゆえまことにホモウシオスなのである。

  • ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。