Adversus Arium Libri Quatuor 4.19.1
Haec quidem nos in aliis libris exsequenter pleneque tradidimus. Verum nunc ista summatim breviterque dicemus. Ante ὂν et ante λόγον, vis et potentia existendi illa est, quae significatur hoc verbo quod est esse, Graece quod est τὸ εἶναι.
PL 8, 1127Aこれらのことを我々は他の書物で詳細かつ十全に伝えた。しかし今はこれらを要約して簡潔に述べよう。オンに先立ち、ロゴスに先立って、実在する力と可能態がある。それは、存在することを意味するこの語、ギリシア語で言えばト・エイナイによって示される。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.19.2
Hoc ipsum esse duobus accipiendum modis: unum, ut universale sit, et principaliter principale: unde in caeteris esse sit, alioque esse est caeteris quod est, omnium post vel generum vel specierum, atque hujusmodi caeterorum.
PL 8, 1127Aこの存在すること自体は二つの仕方で理解されねばならない。一つは、それが普遍的であり、根源的に根源的なものである場合であり、そこから他のものにおいて存在することがある。もう一つは、他のものにとってそれぞれがそれであるところの存在すること、すなわち〔第一のものの〕後に来るすべてのもの——類であれ種であれ、そのようなその他のものであれ——の存在することである。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.19.3
Verum esse primum ita imparticipatum est, ut nec unum dici possit, nec solum, sed per praelationem ante unum, et ante solum, ultra simplicitatem, praeexistentiam potius quam existentiam, universalium omnium universale, infinitum, interminatum, sed aliis omnibus, non sibi: et idcirco sine forma intellectu quodam auditur. et praeintelligentia potius quam intelligentia accipitur, cognoscitur, creditur.
PL 8, 1127Bしかし第一の存在することは、これほどまでに分有され得ないものであるので、一とも唯一とも言うことができず、むしろ卓越によって一に先立ち唯一に先立ち、単純性を超え、実在というよりはむしろ先実在であり、あらゆる普遍のうちの普遍であり、無限にして際限がない——ただし他のすべてのものにとってであり、自分自身にとってではない。それゆえ、形相なしに、ある種の知解によって聞き取られる。そして、知解というよりはむしろ先知解によって受け取られ、認識され、信じられる。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.19.4
Hoc illud est quod diximus vivere vel vivit, illud infinitum, illud quod supra universalium omnium vivere est ipsum esse, ipsum vivere, non aut aliquid esse, aut aliquid vivere, unde nec ὄν. Certum enim etiam quiddam est ὂν, intelligibile, cognoscibile.
PL 8, 1127Bこれこそが我々が生きることあるいは生きると言ったもの、かの無限なるもの、あらゆる普遍的な生きることを超えたものであり、存在することそのもの、生きることそのものであって、何かある存在、何かある生きることではない。それゆえオン(存在するもの)でもない。というのも、オンとは何か確定したもの、知解しうるもの、認識しうるものだからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.19.5
Ergo si non ὂν, nec λόγος, λόγος enim definitus est, et definitor: sive enim est ratio, sive existentiae ipsius potentia, sive res illae quas intelligentia accipit, ut uniuscujusque fit ei esse: cognoscat quod non cognoscit, nisi animadvertat et capiat quae sint illa, quae praestant unicuique substantiam: et hic λόγος rerum per quem creata sunt omnia, universalis potentia, continens universaliter omnium res, praestans ad existentiam unicuique sua et propria.
PL 8, 1127Bゆえに、もしオンでないなら、ロゴスでもない。というのもロゴスは規定されたものであり、かつ規定するものだからである。すなわち、それが理性であれ、実在そのものの可能態であれ、あるいは知解が受け取り、おのおののものにとってその存在することとなるところのもろもろの事物であれ——〔それを問う者は〕知るがよい、おのおのに実体を与えるものが何であるかを認め捉えるのでなければ、自分は〔それを〕認識していないのだということを。そしてこのロゴスは、それによってすべてのものが造られたもろもろの事物のロゴスであり、普遍的な可能態であって、すべての事物を普遍的に含み、おのおのにその固有のものを実在へと与えるものである。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.19.6
Ergo quia sua unicuique et propria praestat, definit et determinat, etiam illud ὂν facit. Imponendo enim infinito terminum rebus ad existentiam sui unicuique format rem, et intelligentiam infinitate sublata subjicit.
PL 8, 1127Cゆえに、おのおのに固有のものを与えるがゆえに、〔ロゴスは〕規定し限定し、あのオンをも作り出す。無限なるものに際限を課すことによって、おのおのの事物にその実在への形を与え、無限性を取り去って知解に服させるのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.19.7
Est ergo in eo quod rerum est potentia ad pariendas efficiendasque existentias λόγος· ex eo autem quod definit, atque concludit unumquodque formam tribuens, ὂν, est jam existens, cum fuerit ejus quod est esse certa forma.
PL 8, 1127Cゆえに、もろもろの実在を生み出し実現する可能態であるという点において、それはロゴスである。しかし、それがおのおのに形相を与えて限定し閉じるという点において、それはオンである、すでに実在するものとして、存在することの確定した形相となったときに。