マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber I, Caput LI 第I巻 第LI章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1079B · 9 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 1.51.1

1

Igitur ista secundum istud quod esse dicimus unum, unum vita est, quae sit motio infinita, effectrix aliorum, vel eorum quae vere sunt, vel eorum quae sunt, existens λόγος, ad id quod est esse quae sunt, omnia a sesemet movens semper in motu, in semetipsa habens motum, magis autem ipsa motus est: sic enim Scriptura divina dicit: Quod dedit ipse pater Deus in ipso esse vitam esse (Joan. V, 26) .

PL 8, 1079B

したがって、これらは、我々が一と言うこの存在することに応じて、一つの生命である——無限の運動であり、他のものどもの、あるいは真に存在するものどもの、あるいは存在するものどもの、作出者であり、存在すること・存在するものへと向かう、実在するロゴスであり、万物を常に自分自身から動かし、運動のうちにあり、自分自身のうちに運動を持ち、むしろそれ自体が運動である。まさに神なる聖書がこう言うとおりである。「父なる神が彼自身のうちに与えたのは、生命であることである」(ヨハネ5:26)。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.51.2

2

Iste filius est λόγος, qui est ad Deum, iste per quem facta sunt omnia, iste filius et filietas tota paternitatis totius semper qui sit et filius, et ex aeterno: filius autem et semet mota motione, potentia enim progrediente, et veluti immobili praeexistentia, et non mota juxta quod potentia fuit.

PL 8, 1079C

この者が子であり、神へと向かうロゴスであり、それを通して万物が造られた者であり、この者が子であり、全父性の全体に対する全き子性であって、常に子であり、永遠からのものである。しかし子はまた、自ら動かされる運動によってある。可能態が前進しつつ、しかもいわば不動の先在であり、可能態であったかぎりにおいては動かされていなかったからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.51.3

3

Ista motio nusquam requiescit et a semetipsa exurgens, et in omne genus motus festinans: quippe vita quae sit infinita, et ipsa in vivificatione veluti foris apparuit.

PL 8, 1079C

この運動はどこにも休らうことなく、自分自身から立ち上がり、あらゆる種類の運動へと急ぐ——無限である生命として、そして生かす働きにおいて、いわば外に現れたのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.51.4

4

Necessario igitur vita nata est, vita autem filius, vita motio, a vitali praeexistentia vita, existentia in constitutione, et apparentia omnium totorum, quae juxta potentiam pater est, ut ab eorum quae vere sunt intelligentia praeintelligentia apparet.

PL 8, 1079D

したがって必然的に生命は生まれた。生命とは子であり、生命とは運動であり、生命的な先在から出た生命であり、成り立ちのうちにある実在、あらゆる全体の顕現である。その先在は、可能態に即しては父である。ちょうど、真に存在するものどもの知解から、先知解が現れるように。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.51.5

5

Ista igitur existentia est totius existentiae vita, et juxta quod vita motus quasi foemineam sortita est potentiam, hoc quod concupivit vivificare.

PL 8, 1079D

したがってこの実在は全実在の生命であり、生命は運動であるかぎりにおいて、いわば女性的な可能態を得た——それが生かすことを欲したことである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.51.6

6

Sed quoniam sicut demonstratum, ista motio una cum sit, et vita est sapientia, tota conversa in sapientiam, et magis in existentiam patriam, magis aut retro motae motionis in patriam potentiam, et ab ipso vivificata vita recurrens in patrem, vir effecta, descensio enim vita, ascensio sapientia.

PL 8, 1079D

しかし、すでに示されたように、この運動は一つであるから、生命はまた知恵でもあり、全体として知恵へと、むしろ父の実在へと転じられている。いやむしろ、後ろへと引き返す運動として父の可能態へと転じられ、彼によって生かされた生命として父へと駆け戻り、男性となった。下ることが生命であり、上ることが知恵だからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.51.7

7

Spiritus autem et ista. Spiritus igitur utraque: in uno duo, et sicut existente vita prima existentia, necessitas fuit in virginalem potentiam subintrare, et masculari virginis partu virum generari filium Dei.

PL 8, 1080A

しかし霊もまたこれらである。したがって霊は両方であり、一つのうちに二つである。そして、生命が実在するとき第一の実在があったように、〔霊が〕おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕の可能態のうちに入り込み、男性とされ、おとめの出産によって神の子が男として生まれることが必要であった。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.51.8

8

In prima enim motione, primam dico in apparentiam venientem, veluti defecit a potentia patris, et in cupiditate insita vivefaciendi, intus quidem existens vita, motione autem foris existens in semetipsam recurrit: rursus in semetipsam conversa venit in suam patriam existentiam, virtute effecta et perfecta ( al. per facta in omnipotentem virtutem effectus est perfectus spiritus, nutu in superiora converso, hoc est intro.

PL 8, 1080A

というのは、第一の運動——顕現へと来る最初の運動を私は言う——において、〔生命は〕いわば父の可能態から離れ落ちたかのようになり、内に植えつけられた生かそうとする欲求のうちで、内にあっては生命として実在しながら、運動としては外に実在して、自分自身へと引き返す。再び自分自身へと転じて、自分の父なる実在へと来る。力によって成し遂げられ、完成されて(別本「全能の力へと成し遂げられて、完全な霊となった」)、傾きを上なるものへ、すなわち内へと転じて。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.51.9

9

Sic secundum typum oportuit ordinem esse, et cum est in corpore spiritus, hoc est, filio Christo, et quasi diminutionem pati, et a Virgine nasci, et ipsa veluti diminutione sua patria virtute, hoc est, existentia diviniore et prima resurgere et renovari, et reverti in patrem, hoc est, in existentiam et potentiam patriam.

PL 8, 1080A

このように、型に従って秩序がなければならなかった。すなわち、霊が身体のうちに、すなわちキリストなる子のうちにあるとき、いわば縮小を受け、おとめから生まれ、そしてその縮小そのものを通して、自らの父なる力、すなわちより神的な第一の実在によって、よみがえり、新たにされ、父へ、すなわち父なる実在と可能態へと帰ることである。