Adversus Arium Libri Quatuor 1.13.1
Sed ista quidem et in aliis dicta. Quod λόγος, hoc est, Jesus vel Christus, aequalis est patris, et inferior (Ibid.) : Eo ad patrem, quoniam pater major est me. Item dicit Paulus (Philipp. II, 6) : Non rapinam arbitratus est se aequalem esse Deo.
PL 8, 1047Cこれらのことはすでに他の箇所でも語られた。ロゴス、すなわちイエスあるいはキリストが、父と等しくありながら劣ってもいることは(同節)――私は父のもとに行く、父は私より大いなる方だからである、と。同様にパウロも言う(フィリピ2:6)――神と等しくあることを強奪と見なさなかった、と。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.13.2
Et id quod dictum est (Joan. X, 30) : Ego et pater unum sumus. Et quod operatio et pater, et filius: et quod non diceret, me major est pater, nisi fuisset aequalis: accedit etiam, si totus ex toto, et lumen ex lumine, et si omnia quae habet pater dedit filio: omnia autem sunt et substantia, et potestas, et dignitas, aequalis patri, sed major pater: quod ipse dedit ipsi omnia, et causa est ipsi filio ut sit, ut isto modo sit.
PL 8, 1047Cまた(ヨハネ10:30)『私と父とは一つである』と言われていること、また父も子も働きであること、また『父は私より大いなる方である』とは、等しくなかったなら言わなかったであろうこと。さらに、もし全体から全体として出ているなら、また光から光として出ているなら、また父が持つすべてのものを子に与えたのなら――そしてそれらすべては実体であり、権力であり、尊厳である――子は父に等しい。しかし父はより大いなる方である。父が子にすべてを与え、子がそれであること、このような仕方であることの原因が父だからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.13.3
Ad hoc autem major, quod actio inactuosa: beatior enim quo sine molestia, et impassibilis, et fons omnium quae sunt, requiescens, a se perfecta; et nullius egens: filius autem ut esset, accepit, et in id quod est agere, ab actione procedens, in perfectionem veniens, motu efficitur plenitudo.
PL 8, 1047Cしかし父がより大いなる方であるのは、この点においてである――父の現実態は働きを持たない現実態であり、それゆえより至福である、労苦なく、受苦し得ず、存在するすべてのものの泉であり、静止しており、自らによって完全であり、何ものをも必要としないからである。しかし子は、存在するために受け取り、働くということへと、現実態から進み出て、完全性へと至り、運動によって充満とされるのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.13.4
Sed quoniam in ipso, et in ipsum, et per ipsum gignuntur omnia; semper plenitudo, et semper receptaculum est, qua ratione et impassibilis et passibilis. Ergo aequalis et inaequalis: Major igitur pater.
PL 8, 1047Dしかし、この方のうちに、この方に向けて、この方を通してすべてのものが生み出されるがゆえに、子は常に充満であり、常に受容する器でもある。この点において、受苦し得ぬ者でもあり受苦し得る者でもある。それゆえ等しくもあり等しくなくもある。したがって父の方がより大いなる方である。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.13.5
Quod paracletus a Deo, et a Christo (Joan. XV, 26) : Cum venerit paracletus, quem ego mittam vobis a patre, Spiritum veritatis, qui a patre adveniet. Quod duplex potentia τοῦ λόγου ad Deum: una in manifesto, Christus in carne: alia in occulto, Spiritus sanctus.
PL 8, 1047Dパラクレートスが神から出、またキリストから出ることは(ヨハネ15:26)、「私が父のもとから汝らに遣わすパラクレートス、真理の霊が来るとき、この方は父のもとから来られる」。神に対するロゴスの可能態が二重であることは――一つは顕現においてであり、肉におけるキリストである。もう一つは隠れたところにおいてであり、聖なる霊である。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.13.6
In praesentia ergo cum erat λόγος, hoc est Christus, non poterat venire λόγος in occulto, hoc est, Spiritus sanctus (Joan. XVI, 7) : Etenim si non discedo, paracletus non veniet ad vos.
PL 8, 1048Aそれゆえ、ロゴス、すなわちキリストが現臨していた間は、隠れたところのロゴス、すなわち聖なる霊は来ることができなかった(ヨハネ16:7)。「もし私が去らないなら、パラクレートスは汝らのもとに来ないであろう」。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.13.7
Duo ergo et isti, ex alio alius, ex filio Spiritus sanctus, sicuti ex Deo filius conrationaliter, et Spiritus sanctus ex patre.
PL 8, 1048Aそれゆえこの二つも、一方から他方が出る――子から聖なる霊が出るのであり、それはちょうど神から子が出るのと同様である。そして同じ理によって、聖なる霊もまた父から出るのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.13.8
Quod omnia tria unum, pater non silens silentiam, sed vox in silentio, filius jam vox; paracletus vox vocis (Ibid. 13, 14) : Cum venerit Spiritus veritatis, praeibit vobis in veritate omni: non autem verum dicit a semet: Christus enim veritas: sed quaecumque audiet, loquetur, et ventura dicet vobis: Ille me honorabit, quoniam ex meo accipiet, et nuntiabit vobis.
PL 8, 1048A三者すべてが一つであることは――父は沈黙する沈黙ではなく、沈黙のうちにある声であり、子はすでに声であり、パラクレートスは声の声である(同13-14節)。「真理の霊が来るとき、汝らをすべての真理へと導くであろう。この方はご自身からは真理を語らない。キリストが真理だからである。しかし聞くことを語り、来たるべきことを汝らに告げるであろう。この方は私に栄光を帰するであろう、私のものから受けて、汝らに告げるからである」。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.13.9
Deinde adjungit (Ibid. 15) : Omnia quae habet pater, mea sunt. Dicit ergo: ex meo accipiet, quod una motio, hoc est, actio agens Christus est, et Spiritus sanctus: et primum est vivere, et ab ipso quod est vivere, intelligere: vivere quidem Christus, intelligere Spiritus: ergo Spiritus a Christo accipit, ipse Christus a patre, et idcirco et Spiritus a patre.
PL 8, 1048Bさらに付け加えて言われる(同15節)――父が持つものはすべて私のものである、と。それゆえ『私のものから受ける』と言うのは、キリストと聖なる霊とが一つの運動、すなわち働く働きだからである。第一は生きることであり、生きることそれ自体から知解することがある。生きることはキリストであり、知解することは聖なる霊である。それゆえ聖なる霊はキリストから受け、キリストご自身は父から受け、それゆえ聖なる霊もまた父から受けるのである。