Adversus Arium Libri Quatuor 1.55.1
Nunc autem perspiciendum quid significent alia nomina in primis posita. Dico autem spiritus, λόγος, νοῦς, sanctus Spiritus, sapientia, substantia.
PL 8, 1082Bさて次に見なければならないのは、最初に置かれた他の名前が何を意味するか、である。私が言うのは、霊、ロゴス、ヌース、聖なる霊、知恵、実体である。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.55.2
Spiritus substantiae nomen est vel existentiae, quod quidem esse significat, et in eo quod quid est et appellatur et intelligitur. Si voles nosse quid est Deus, Spiritus ejus quod sit esse significat: ergo Deus et Spiritus quod est esse significat.
PL 8, 1082B霊とは実体、あるいは実在の名であって、存在することを意味し、それであるところのものにおいて、そのように呼ばれ、そのように知解される。もし神が何であるかを知りたいならば、「霊」は彼の存在することであるところのものを意味する。したがって「神」も「霊」も、存在することを意味する。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.55.3
Rursus quid est vita? quod Spiritus. Spiritus ergo et vita quod est esse significat: sic et Spiritus sanctus quod est esse secundum istud ipsum nomen significat, cum differentia duorum primorum uno nomine nominatorum.
PL 8, 1082B重ねて、生命とは何か。それは霊である。したがって霊と生命とは存在することを意味する。同様に聖なる霊も、この同じ名前に応じて存在することを意味するが、最初の二つが一つの名で呼ばれることの差異を伴っている。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.55.4
Quae differentia substantialis cum sit, quod est significat. Ex iis jam apparet, quoniam substantia unoquoque existente quod est esse significat. In istis tribus igitur Spiritus substantia, ὁμοούσια ergo.
PL 8, 1082Bこの差異は実体的なものであるから、存在するところのものを意味する。これらのことからすでに明らかなように、実体とは、それぞれのものが実在するとき、存在することであるものを意味する。したがってこれら三つにおいて霊は実体であり、それゆえホモウシオスである。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.55.5
Quoniam Spiritus non diviso Spiritu: quippe unus cum sit in tribus, sed naturae, potentiae et actionis una cum sit existentia patria, et ipsi quod est esse habenti tria sese generantia substantia sunt omnipotentia: neque igitur praeextitit existentia.
PL 8, 1082Cというのは、霊は分割された霊ではないからである——三者のうちに一なる霊でありながら、本性・可能態・現実態においては、父的な実在が一であり、存在することであるものを持つこの三者は、互いに自分自身を生み出すものでありながら、その実体は全能である。したがって実在は先在したのではない。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.55.6
Pater enim suae ipsius substantiae generator, et aliorum secundum verticem fontana est existentia: neque scissa est ipsa existentia: et existentia, et potentia in eo quod est esse, in unoquoque istorum trium juxta majestatem omnem et omnipotentiam, et omnibus modis perfectionem, quae semet generat, ipsam se substituentem a sese moventem, se semper moventem, consubstantialem, simul potentem ipsum hoc quod sic est esse, et ipsum quod est esse patre dante.
PL 8, 1082C父は自分自身の実体の生成者であり、他のものについては頂点に応じて源泉的な実在である。実在それ自体は分割されていない。実在も、存在することにおける可能態も、この三者それぞれのうちに、あらゆる威厳と全能と、あらゆる仕方での完全性とに応じてあり、それ自体を生み、自分自身を成り立たせ、自分自身から動き、常に自分自身を動かし、同一実体的であり、父が与える存在することそのものと共に、このように存在することにおいて同時に力あるものである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.55.7
Dicit Salvator: Omnia quae habet pater mea sunt, et idcirco dixi: ex meo accipiet (Joan. XVI, 15) ; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audit, loquetur (Ib., 13) . Sanctus igitur Spiritus si loquitur, a filio loquitur; ipse autem a patre.
PL 8, 1082C救い主は言う。「父の持つものはすべて私のものである。それゆえ私は言った、彼は私のものから受け取るだろう」(ヨハネ16:15)。彼は自分自身から語るのではなく、聞くことを何であれ語るのである(同13)。したがって聖なる霊が語るなら、それは子から語るのであり、子自身は父から語るのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.55.8
Vox igitur, et λόγος, et Verbum, isti tres, propter quod unum tres. Sed pater quidem in silentio loquitur, filius in manifesto, et in locutione sanctus Spiritus non in manifesto loquitur, sed quae loquitur spiritualiter loquitur.
PL 8, 1082Dしたがって、声とロゴスと言葉、この三者は、一つであるがゆえに三である。しかし父は沈黙のうちに語り、子は顕わに語り、聖なる霊は語ることにおいて顕わには語らず、語ることを霊的に語る。