Adversus Arium Libri Quatuor 4.3.1
Sed quoniam intellectus ita se pandit, atque ita sermo processit, ut et in eo quod est vivere vita sit; et in eo quod vita sit, ideo sit vita, quia vivit: videndum, et intenta ratione quaerendum, utrum naturalis ista complexio, et bigemina existentiae modo pura simplicitas unave sit, an duae.
PL 8, 1114Cしかし知解がこのように開かれ、論述がこのように進んできて、生きることであるところのものにおいて生命があり、生命であるところのものにおいてはそれが生きるがゆえに生命であるとされる以上、この自然本性的な結びつき、すなわち実在の様態においては二重でありながら純粋な単純さであるものが、一なのか、それとも二つなのかを、注意深い理によって見て問わねばならない。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.3.2
Si nihil interest, vivere, et vita sit; et vitam esse, vi insit et vivere; jure ac merito unam istorum, non geminam copulam ad existentiam sui esse dicemus. Sin autem primum, aliud est vivere, aliud vitam esse.
PL 8, 1114Dもし生きることと生命であることとの間に何の違いもなく、生命であることのうちに力として生きることが内在しているならば、我々はこれらを、当然かつ正当に、一つの結びつきであって二重の結びつきではないと言うことになろう。しかしもしそうでないなら、生きることと生命であることとは別のものである。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.3.3
Et item si distantia est, ut nunc vita causa sit ad vivendum, nunc ipsum vivere causa sit, ut vita sit: duo sunt ista, sed gemina inter se, atque apud se simpliciter unita: potentia enim Λόγῳ suo atque divino refert ista geminari, ut ejusdem naturae ac potentiae, alterum cujus sit id, a quo hoc alterum.
PL 8, 1114Dまた、もしある隔たりがあって、あるときは生命が生きることの原因であり、あるときは生きること自体が生命であることの原因であるというのなら、これらは二つのものである。しかし互いに双子のようなものであり、それ自体においては単純に一つに結ばれている。というのも、可能態は自らの神的なロゴスにおいて、これらが同じ本性と可能態とに属する双子として現れることをもたらし、一方は他方に由来するところのものだからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.3.4
Atqui est nonnulla distantia, parva illa sit licet, unde non est frustra geminatio. Etenim non idem actio et agere, nec potentia et operatio, nec, ut verius dicam, idem causa est, quod effectus: illa enim origo, hic partus est.
PL 8, 1114Dしかしそこにはいくらかの隔たりがある。たとえそれがどんなに小さくとも、である。それゆえ二重化はいたずらではない。実際、働きと働くこととは同一ではなく、可能態と現実態とも同一ではなく、より正確に言えば、原因と結果とも同一ではない。前者は起源であり、後者は産み出されたものだからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.3.5
Unde cum duo ista, vivit ac vita, sit actio atque agere, quamquam in se simulque sint, tamen et alia vi atque natura existimanda sunt, ut alterum alterius causa sit, alterum existat effectum.
PL 8, 1115Aそれゆえ、この二つ、生きることと生命とは、働きと働くこととであって、それら自体としては同時にあるとしても、なお別の力と本性を持つと考えられねばならない。一方が他方の原因であり、他方がその結果として実在するというように。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.3.6
Sed ut mihi intelligentia est, ac probata sententia, cum in principali naturalique primae divinitatis exordio, primum sit quod est vivere, secundum vero quod vita; ita enim ratio docebit, et ipsa veritas approbabit; fit ut vivere causa sit, effectusque vivendi vita sit, quod tamen ipsum vivere et vita sit: simul enim ista, et simul semper, quod cognoscitur, erant.
PL 8, 1115Aしかし、私の知解するところであり、承認された見解であるところでは、第一の神性の根源的・自然本性的な始まりにおいては、生きることであるものが第一であり、生命であるものが第二である。というのも、理がそう教え、真理そのものがそれを承認するであろうからである。かくして生きることが原因となり、生きることの結果が生命となるが、しかも生きることそのものが同時に生命でもある。これらは同時であり、知られるかぎり常に同時であったからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.3.7
Aliud vita ad secunda tertiaque, vel deinceps quae vivunt ordinata causa atque principium, ita scilicet ut idem sit simulque vita quod vivere; sed hoc vivere, secundum de vita, cum vita est: Illud primum ac principale vivere, simul et vita causa est vitae, et fons, et origo viventium.
PL 8, 1115A第二、第三、またそれに続いて生きるものたちにとっての秩序づけられた原因と始まりとしての生命は、また別のものであって、生きることであるところのものが同時に生命でもあるという点では同じであるが、この場合の生きることは生命に由来する第二のものであり、それが生命であるときの生きることである。これに対して、第一にして根源的な生きることは、同時に生命でもありながら、生命の原因であり、源であり、生きるものたちの起源である。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.3.8
Scio hoc obscurum videri posse, non tam rerum, quam eorumdem repetitionem sermonum, quod duo ista tali copulatione nectuntur, ut cum sit vivere vita sit, et cum sit vita, sit vivere; unde constituto quolibet uno, frustra alterius videbitur facta geminatio.
PL 8, 1115B私は、これが事柄そのものの晦渋さというよりも、むしろ同じ言葉の繰り返しのゆえに曖昧に見えうることを承知している。というのも、この二つは、生きることがあるときには生命があり、生命があるときには生きることがある、という仕方で結び合わされているために、いずれか一方を立てれば他方の二重化はいたずらに見えるであろうから。